Denz.-U. 325

Can. 6. Item de gratia, per quam salvantur credentes, et sine qua rationalis creatura nunquam beate vixit. et («8) de libero arbitrio per peccatum in primo homine infirmato, sed per gratiam Domini Iesu fidelibus eius redintegrato et sanato, idipsum constantissimi et fide plena fatemur, quod sanctissimi Patres auctoritate sacrarum Scripturarum nobis tenendum reliquerunt, quod A fricana [n.ioisq], quod Arausica [n.i74sqq] synodus professa est, quod beatissimi Pontifices Apostolicae Sedis catholica fide tenuerunt: sed et de natura et gratia, in aliam partem nullo modo declinare praesumentes. Ineptas autem quaestiunculas, et aniles pene fabulas, Scotorumque pultes puritati fidei nauseam inferentes, quae periculosissimis et gravissimis temporibus, ad cumulum laborum nostrorum, usque ad scissionem caritatis miserabiliter et lacrimabilter succreverunt, ne mentes christianae inde corrumpantur et excidant a simplicitate et castitate fidei, quae est in Christo [2Corii,3] Iesu, penitus respuimus, et ut fraterna caritas cavendo a talibus auditum castiget, Domini Christi amore monemus. Recordetur fraternitas malis mundi gravissimis se urgeri, messe nimia iniquorum, et paleis levium hominum se durissime sufibcari. Haec vincere ferveat, haec corrigere laboret, et superfluis coetum pie dolentium et gementium non oneret: sed potius certa et vera fide, quod a sanctis Patribus de his et similibus sufficienter prosecutum est, amplectatur....

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 149.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.