Denz.-U. 340
Ex can. 17. lat Illud autem tanquam perosum quiddam ab auribus nostris repulimus, quod a quibusdam imperitis dicitur, non posse synodum absque principali praesentia ce 1 ebrari: cum nusquam sacri canones convenire saeculares principes in Conciliis sanxerint, sed solos antistites. Unde nec interfuisse illos synodis, exceptis Conciliis universalibus, invenimus: neque enim fas est, saeculares principes spectatores fieri rerum, quae sacerdotibus Dei nonnunquam eveniunt....