Denz.-U. 341

Can. 21. Dominicum sermonem, quem Christus sanctis Apostolis et discipulis suis dixit, quia: Qui vos recipit, vie recipit [Mt lo, 40]; «et qui vos spernit, 7ne sperniti> [Lcio, 16], ad omnes etiam, qui post eos secundum ipsos facti sunt Summi Pontifices et pastorum principes in Ecclesia catholica dictum esse credentes, definimus, neminem prorsus mundi potentium quemquam eorum, qui patriarchalibus sedibus praesunt, inhonorare aut movere a proprio throno tentare, sed omni reverentia et honore dignos iudicare; praecipue quidem sanctissimum Papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos patriarcham, deinde vero Alexandriae ac Antiochiae atque Hierosolymorum; sed nec alium quemcunque conscriptiones contra sanctissimum Papam senioris Romae ac verba complicare et componere sub occasione quasi diffamatorum quorundam criminum; quod et nuper Photius fecit et multo ante Dioscorus. Quisquis autem tanta iactantia et audacia usus fuerit, ut secundum Photium vel Dioscorum in scriptis vel sine scriptis iniurias quasdam contra sedem PETRI, Apostolorum principis, moveat, aequalem et eandem quam illi condemnationem recipiat. Si vero quis aliqua saeculi potestate fruens vel potens, pellere tentaverit praefatum Apostolicae cathedrae Papam aut aliorum patriarcharum quemquam, anathema sit. Porro si Synodus universalis fuerit congregata, et facta fuerit etiam de sancta Romanorum Ecclesia quaevis ambiguitas et controversia, oportet venerabiliter et cum convenienti reverentia de proposita quaestione sciscitari et solutionem accipere, aut proficere, aut profectum facere, non tamen audacter sententiam dicere contra Summos senioris Romae Pontifices. IOHANNES VIII 872—882. MARINUS I 882—884. S. HADRIANUS III 884—885. STEPHANUS VI 885—891. FORMOSUS 891—896. BONIFACIUS VI 896. STEPHANUS VII 896—897. ROMANUS 897. THEODORUS II 897. IOHANNES IX 898—900.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 157.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.