Denz.-U. 342
Communi consilio decrevimus, memoriam illius, id est Sancti Udalrici Episcopi, affectu piissimo, devotione fidelissima venerandam: quoniam sic adoramus et colimus reliquias martyrum et confessorum, ut eum, cuius martyres et confessores sunt, adoremus; honoramus servos, ut honor redundet in dominum; qui dixit: Qui vos recipit, me recipit [Mt10,40]: ac proinde nos qui fiduciam nostrae iustitiae non habemus, illorum precibus et meritis apud clementissimum Deum iugiter adiuvemur, quia divina saluberrima praecepta, et sanctorum canonum ac venerabilium Patrum instabant efficaciter documenta omnium ecclesiarum pio considerationis intuitu, immo apostolici moderaminis anisu, utilitatum commoditatem atque firmitatis perficere integritatem, quatenus memoria Udalrici iam praefati venerabilis episcopi divino cultui dicata exsistat, et in laudibus Dei devotissime persolvendis semper valeat proficere. GREGORIUS V 996—999. IOHANNES XIX 1024—1032. SILVESTER II 999—1003. BENEDICTUS IX 1032—1044. IOHANNES XVII 1003. SILVESTER III 1045.