Denz.-U. 343
Firmiter (enim) credo Sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem esse, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem, coaeternam et coomnipotentem, uniusque voluntatis, potestatis et maiestatis: creatorem omnium creaturarum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia [Rom ii, 36], quae sunt in coelo et in terra, visibilia et invisibilia. Credo etiam singulas quasque in Sancta Trinitate personas unum Deum verum, plenum et perfectum.