Denz.-U. 39
5.] Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem, quam nisi quisque integram in- JJviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit.(3 Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur; neque confundentes personas, neque substantiam separantes; H alia est enim persona Patris, alia Filii, alia (et) Spiritus Sancti; sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. Qualis Pater, talis Filius, talis (et) Spiritus Sanctus; increatus Pater, increatus Filius, increatus (et) Spiritus Sanctus; immensus Pater, immensus Filius, immensus (et) Spiritus Sanctus; aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus (et) Spiritus Sanctus: et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus; sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus; similiter omnipotens; Pater, omnipotens Filius, omnipotens (et) Spiritus Sanctus: et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens; ita Deus Pater, Deus Filius, Deus (et) Spiritus Sanctus: et tamen non tres dii, sed unus est Deus; ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus (et) Spiritus Sanctus: et tamen non tres domini, sed unus est Dominus; quia sicut singillatim unamquamque personam Deum et [ac] Dominum confiteri christiana veritate compellimur, ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus. Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus nec creatus nec genitus, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti; et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi ANASTASII» inscribitur. Ktinstle («Antipriscilliana» p. 204 sqq) originem huius Symboli antipriscillianam [et hispanicam] demonstrare conatus est. Sed nuperrime Henricus Brewer reiecit argumenta quibus hic confirmat opinionem suam, et ostendit ipse, ut videtur, solidis rationibus auctorem Symboli «Athanasiani» esse S. Ambrosium Mediolanensem episcopum. [Das sog. Athanasianische Glaubensbekenntnis em Werk des hl. Ambrosius, in «Forschungen zur christl. Literaturund Dogmengeschichte» rom. 9, fasc. 2. Paderb. 1909.] — De facto hoc «Symbolum» postea tantam in utraque Ecclesia, et occidentali et orientali, nactum est auctoritatem, ut in usum liturgicum reciperetur et tamquam vera fidei definitio habenda esset. — Verba, quae uncis [acutis] includuntur, textum liturgicum designant; quae vero (rotundis), in eodem desunt. u sunt et coaequales, ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.