Denz.-U. 427

Diabolum non per conditionem, sed per arbitrium malum esse factum credimus. Corde credimus et ore confitemur huius carnis, quam gestamus, et non alterius resurrectionem. Iudicium quoque per Iesum Christum esse futurum et singulos pro iis, quae in hac carne gesserunt, recepturos vel poenas vel praemia, firmiter credimus et affirmamus. Eleemosynas, sacrificium ceteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis credimus. Remanentes in saeculo et sua possidentes, eleemosynas et cetera beneficia ex rebus suis agentes, praecepta Domini servantes salvari fatemur et credimus. Deci, primitias et oblationes ex praecepto Domini credimus clericis persolvendas.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 188.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.