Denz.-U. 550

Unigenitus Dei Filius... factus nobis a Deo sapientia, iustitia, sanctificatio et redemptio, «non per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa-» [Hebr 9, 12]. Nou C7iim corruptibilibus auro et argento, sed sui ipsius agni incontaminati et immaculati pretioso sanguine nos /r/r;;/// [i Petr i, 18 sq], quem in ara crucis innocens immolatus non guttam sanguinis modicam, quae tamen propter unionem ad Verbum pro redemptione totius humani generis suffecisset, sed copiose velut quoddam profluvium noscitur effudisse ita, ut a planta pedis usque ad verticem capitis nulla sanitas [is i, 6] inveniretur in ipso. Quantum ergo exinde, ut nec supervacua, inanis aut superflua tantae effusionis miseratio redderetur, thesaurum militanti Ecclesiae acquisivit, volens suis thesaurizare filiis pius Pater, ut sic sit infinitus thesaurus hominibus, quo qui usi sunt, Dei amicitiae participes sunt effecti.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 220.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.