Denz.-U. 710

Anathematizat autem, exsecratur et damnat omnem haeresim contraria sapientem. Et primo damnat Ebionem j Cerint/uim, Marcionem, Paulum Samosatenum Photinum omnesque similiter blasphemantes, qui percipere non valentes unionem personalem humanitatis ad Verbum, Iesum Christum Dominum nostrum verum Deum esse negaverunt: ipsum purum hominem confitentes, qui divinae gratiae participatione maiore, quam sanctioris vitae merito suscepisset, divinus homo diceretur. Anathematizat etiam Manichaeum cum sectatoribus suis, qui Dei Filium non verum corpus, sed phantasticum sumpsisse somniantes, humanitatis in Christo veritatem penitus sustulerunt. Nec non Valentinum asserentem Dei Filium nihil de Virgine Matre cepisse, sed corpus coeleste sumpsisse, atque ita transisse per uterum Virginis, sicut per aquaeductum defluens aqua transcurrit. Arium etiam, qui asserens corpus ex Virgine assumptum anima caruisse voluit loco animae fuisse deitatem. Apolli?iarem quoque, qui intelligens, si anima corpus informans negetur in Christo, humanitatem veram ibidem non fuisse, solam posuit animam sensitivam, sed deitatem Verbi vicem rationalis animae tenuisse. Anathematizat etiam Theodorum Mopsuestenum atque Nestorium asserentes humanitatem Dei Filio unitam esse per gratiam et ob id duas esse in Christo personas, sicut duas fatentur esse naturas, cum intelligere non valerent unionem humanitatis ad Verbum hypostaticam exstitisse et propterea negarent Verbi subsistentiam accepisse. Nam secundum hanc blasphemiam non Verbum caro factum est, sed Verbum per gratiam habitavit in carne: hoc est, non Dei Filius homo factus est, sed magis Dei Filius habitavit in homine. Anathematizat etiam, exsecratur et damnat Eutychen archimandritam: qui cum intelligeret iuxta Nestorii blasphemiam veritatem incarnationis excludi, et propterea oportere, quod ita Dei Verbo unita esset humanitas, ut deitatis et humanitatis una esset eademque persona: ac etiam capere non posset, stante pluralitate naturarum, unitatem personae; sicut deitatis et humanitatis in Christo unam posuit esse personam, ita unam asseruit esse naturam: volens ante unionem dualitatem fuisse naturarum, sed in unam naturam in assumptione transiisse: maxima blasphemia et impietate concedens aut humanitatem in deitatem, aut deitatem in humanitatem esse conversam. Anathematizat etiam, exsecratur et damnat Macarium Antiochenum omnesque similia sapientes, qui licet vere de naturarum duaUtate et personae unitate sentiret, tamen circa Christi operationes enormiter aberravit dicens in Christo utriusque naturae unam fuisse operationem unamque voluntatem. Hos omnes cum haeresibus suis anathematizat sacrosancta Romana Ecclesia, affirmans in Christo duas esse voluntates duasque operationes.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 245.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.