Denz.-U. 810
Neque vero illud omittendum est, quod, licet bonis operibus in sacris Litteris usque adeo tribuatur, ut etiam qui uni ex minimis suis potum aquae frigidae dederit, promittat Christus, eum non esse sua mercede cariturum Mt 10,42], et Apostolus testetur, id, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operari in nobis [2Cor4:, 17]: absit tamen, ut christianus homo in se ipso vel confidat vel glorietur, et non in Domino [cf.iCori, 3i;2Corio, 17], cuius tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita [can 32], quae sunt "ipsius dona [v. n. 141]. Et quia «2; multis... offendimus omnes) [Iac 3, 2; can. 23], unusquisque sicut misericordiam et bonitatem, ita severitatem et iudicium ante oculos habere debet, neque se ipsum aliquis, etiam si nihil sibi conscius fuerit, iudicare; quoniam omnis hominum vita non humano iudicio examinanda et iudicanda est, sed Dei, qui ((.illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo-i [lCor4, 5J, qui, ut scriptum est, reddet unicuique secundum opera sua [Rom, 6]. Post hanc catholicam de iustificatione doctrinam [can 33], quam nisi quisque fideliter firmiterque receperit, iustificari non poterit, placuit sanctae Synodo hos canones subiungere, ut omnes sciant, non solum quid tenere et sequi, sed etiam quid vitare et fugere debeant.