Denz.-U. 809

Y{2i igitur ratione iustificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpetuo conservaverint sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba: Abundate in omni opere bono, «scientes, quod labor vester non est inanis in Do??iinoy> [iCoris, 58]; <.<.?ton enim iniustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostenditis in nomine ipsius>> [Hebr, 10]; et: «Nolite amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem Hebr 10 35]. Atque ideo bene operantibus usque infi?iem [Mtio,22] et in Deo sperantibus proponenda est vita aeterna et tanquam gratia filiis Dei per Christum Iesum misericorditer promissa, et tanquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda [can 26 et 32]. Haec est enim illa corona iustitiae, quam post suum certamen et cursum repositam sibi esse aiebat Apostolus, a iusto iudice sibi reddendam; non solum autem sibi, sed et omnibus, qui diligunt adventum eius [2 Tim 4,1 sq]. Cum enim ille ipse Christus Iesus tanquam caput in membra [Eph 4, 15], et tanquam vitis in palmites [Io 15 5], in ipsos iustificatos iugiter virtutem influat, quae virtus bona eorum opera semper antecedit et comitatur et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent [can.2]: nihil ipsis iustificatis amplius deesse credendum est, quominus plene illis quidem operibus, quae in Deo sunt facta, divinae legi pro huius vitae statu satisfecisse, et vitam aeternam suo etiam tempore, si tamen in gratia decesserint [Apc M, 13], consequendam vere promeruisse censeantur [can 32], cum Christus Salvator noster dicat: Si quis biberit ex aqua, quam ego dabo et, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [lo4, I3sq]. Ita neque propria nostra iustitia tanquam ex nobis propria statuitur, neque ignoratur aut repudiatur iustitia Dei [Rom 10,3]; quae enim iustitia nostra dicitur, quia per eam nobis inhaerentem iustificamur [can. lOetii], eadem Dei est, quia a Deo nobis infunditur per Christi meritum.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 275.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.