Denz.-U. 88

tuae fi"onte signasti, baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet [cf. Eph 4, 5; Hebr6, 4:sqq(?)] et canones contradicant et post cassatum Ariminense Concilium missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo LIBERIO generalia decreta prohibeant. Quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in Synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus episcopalis manus impositione catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit; a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 39.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.