Denz.-U. 89
(7) Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis iniuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos... reperimus, ut Ieremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrimarum? et flebo populum hunc die ac nocte [Ier9, i].... Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suae tempora, tam de coniugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum:... cur [Dominus] eos, quibus committebantur sancta sanctorum, praemonet dicens: Sa?2cti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester [Lv 20, 7; i Petr i, 16]? cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare iussi sunt sacerdotes? hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerrent.... Unde et Dominus Iesus, cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere [Mt 5, 17]. Et ideo Ecclesiae, cuius sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare, ut in die iudicii, cum rursus advenerit, sine macula et ruga [Eph 5, 27] eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire. Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae, sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae cotidie offerimus, sacrificiis placeamus. «Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt- [Rom 8, 8].... b vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, Apostolicae Sedis auctoritate deiectos nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum: quilibet episcopus, presbyter atque diaconus, quod non optamus deinceps, fuerit talis inventus, iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam.