Denz.-U. 908
Instituta est autem sacra haec unctio infirmorum tanquam vere et proprie sacr am entum Novi Testamenti a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum [Mc, 13], per Jacobum autem Apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum [can. 1]. Infirmatur s inquit, quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et, si in peccatis sit, dimittentur et [Jac, 1415]. Quibus verbis, ut ex apostolica traditione per manus accepta Ecclesia didicit, docet materiam, formam, proprium ministrum et effectum huius salutaris sacramenti. Intellexit enim Ecclesia, materiam esse oleum ab episcopo benedictum, nam unctio aptissime Spiritus Sancti gratiam, qua invisibiliter anima aegrotantis inungitur, repraesentat; formam deinde esse illa verba: Per istam unctionem etc.