Denz.-U. 930
Itaque sancta ipsa Synodus, a Spiritu Sancto, qui Spiritus est sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et pietatis [Is, 2], edocta, atque ipsius Ecclesiae iudicium et consuetudinem secuta, declarat ac docet, nullo divino praecepto laicos et clericos non conficientes obligari ad Eucharistiae sacramentum sub utraque specie sumendum, neque ullo pacto salva fide dubitari posse, quin illis alterius speciei communio ad salutem sufficiat. Nam, etsi Christus Dominus in ultima coena venerabile hoc Sacramentum in panis et vini speciebus instituit et ApOStolis tradidit [cf. Mt 26, 26sqq; Mc 14, 22sqq; Lc22, I9sq; 1 Cor 11, 24s], non tamen illa institutio et traditio eo tendunt, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem accipiendam adstringantur [can. et 2]. Sed neque ex sermone illo apud Ioannem sexto recte colligitur, utriusque speciei communionem a Domino praeceptam esse [can. 3], utcunque iuxta varias sanctorum Patrum et Doctorum interpretationes intelligatur. Namque qui dixit: «Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis> [Io, 54], dixit quoque: <(-Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum Jo 6, 52]. Et qui dixit: «Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam Jo 6, 55], dixit etiam: «Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita Io 6,62, Et denique qui dixit: «Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in 7ne manet, et ego in illo'» [lo6, 57], dixit nihilominus: «Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum) [io6, 59]. Cap. 2. [De potestate Ecclesiae circa dispensationem