Denz.-U. 931

Praeterea declarat, hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati seu ipsorum sacramentorum venerationi pro rerum, temporum et locorum"» varietate magis expedire iudicaret. Id autem Apostolus non obscure visus est innuisse, cum ait: «Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei 1 Cor 4, 1], atque ipsum quidem hac potestate usum esse satis constat cum in multis aliis, tum in hoc ipso sacramento, cum, ordinatis nonnullis circa eius usum: «Cetera, inquit, cum venero, disponam'>'> [iCorii,34]. Quare agnoscens sancta mater Ecclesia hanc suam in administratione sacramentorum auctoritatem, licet ab initio christianae religionis non infrequens utriusque speciei usus fuisset, tamen progressu temporis latissime iam mutata illa consuetudine, gravibus et iustis causis adducta hanc consuetudinem sub altera specie communicandi approbavit, et pro lege habendam decrevit, quam reprobare aut sine ipsius Ecclesiae auctoritate pro libito mutare non licet [can. 2]. Cap. 3. [De integritate sacramenti sub qualibet specie.J

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 309.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.