LettersBook I: To the supreme pastors of the Christian commonwealth (popes)
1.1 Epistola Prima. AD GREGORIUM VI ROMANUM PONTIFICEM
ARGUMENTUM.--Gregorio VI sacrorum et reipublicae Christianae cura commissa, magnopere se exhilaratum ostendit, et sperare in posterum omnia melius administratum iri, et scelestis negotiationibus, et largitionibus submotis, virtuti tantummodo locum fore. Hortatur praecipue, ut Castellanae, Fanensis, et Pisaurensis Ecclesiae statum componat: ab his initio facto, facili negotio caeteras corrigi posse.
Domno GREGORIO sanctissimo papae, PETRUS peccator monachus debitae servitutis obsequium.
Reverendissime domine, regi regum Christo gratias refero, quia de apostolica sede bona semper audire aridis desiderii mei faucibus sitio; largum praeconii vestri poculum, multis jam propinantibus, bibo. Qui videlicet haustus tanta suavitatis dulcedine mentis meae stomachum recreat, ut dum mens interius jubilat, lingua protinus in hanc vocem laudis erumpat: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. » Vere enim ipse, sicut scriptum est, mutat tempora, et transfert regna. Vere, quod per prophetam suum multo ante praedixit, nunc teste mundo mirabiliter adimplevit: « Quia dominatur Excelsus in regno hominum, et cui voluerit ipse dat illud. » Laetentur ergo coeli, et exsultet terra, et antiquum sui juris privilegium se recepisse sancta gratuletur Ecclesia. Conteratur jam milleforme caput venenati serpentis; cesset commercium perversae negotiationis; nullam jam monetam falsarius Simon in Ecclesia fabricet; nulla Giezi, praesente providi doctoris absentia, furtiva dona reportet. Jam columba revertatur ad arcam, et virentibus olivae foliis, pacem nuntiet redditam terris. Reparetur nunc aureum apostolorum saeculum, et praesidente vestra prudentia, ecclesiastica refloreat disciplina. Reprimatur avaritia ad episcopales infulas anhelantium; evertantur cathedrae columbas vendentium nummulariorum. Verumtamen utrum ista, quae scribimus, mundo sperare sit licitum, primo Pisaurensis Ecclesia bonae spei clarum dabit indicium. Nisi enim praedicta Ecclesia de manu illius adulteri, incestuosi, perjuri, atque raptoris auferatur, omnis populorum spes, quae de reparatione mundi erecta fuerat, funditus enervatur. Omnes siquidem ad hunc finem oculos tendunt, omnes ad hanc unam vocem aures erigunt. Et si ille tot criminibus obvolutus ad episcopatus arcem restituitur, ab apostolica sede boni aliquid ulterius posse fieri, penitus denegatur. Tres equidem sunt, quae testimonium dabunt, Castellana sedes, Fanensis, et Pisaurensis; ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. In his tribus patenter ostenditur quid spei de caetero relinquatur.
Omnipotens Deus te, summe Pater, ad conservanda Ecclesiae suae jura custodiat, et populum suum ne immerito sub tanto pontifice gaudere permittat.
1.2 Epistola II. AD EUMDEM
ARGUMENTUM.--Scribit quemdam, qui episcopus a suis electus, Romam, ut a pontifice confirmaretur, accedebat, sibi non usquequaque probari; si tamen cum aliis conferatur, non indignum videri ea dignitate. Petit, ut si illum rejecerit, usque ad suum adventum hanc rem differat.
Domno GREGORIO sanctissimo papae, PETRUS peccator monachus devotissimae servitutis obsequium.
Noverit beatitudo vestra, piissime domine, quia pro peccatis nostris clerici digni episcopatus officio in nostris partibus non inveniuntur. Omnes enim quaerunt quae sua sunt, et non quae Jesu Christi. Avaritiae quippe et elationis igne succensi, ambiunt quidem ad sacerdotium promoveri, sed non student digni sacerdotio fieri. Praeesse inhiant, prodesse non curant. Verumtamen pro qualitate temporis, et penuria personarum, videtur mihi hic archipresbyter posse ad episcopatus apicem provehi, si vestrae sanctitatis id decernat auctoritas. Excepto, quod avaritia honoris aestuat; conscendere ad pastoralis officii culmen anhelat. Hoc autem vestro relinquatur judicio. Sed si hoc non obsit, cum Semproniensis Ecclesiae clericalis ordo in mea mente revolvitur, hic aliquanto caeteris quasi meliusculus invenitur. Quapropter si prudentissimae vestrae sanctitati placere potest, postquam a clero et populo est electus, postquam ad hoc officium a pluribus utcunque judicatur idoneus, de ambitione sua poenitentiam agat, et benedictionem consecrationis accipiat. Verumtamen omnipotens Deus, quid vobis super hac re faciendum sit, per sui Spiritus gratiam doceat, et in templo pectoris vestri manifesta voluntatis suae jura decernat. Unum autem est, unde pietatis vestrae deposco clementiam, ut si hunc non consecraveritis, donec me servum vestrum videritis, nulli praedicti episcopatus cathedram tribuatis.
1.3 Epistola III. AD CLEMENTEM II ROMANUM PONTIFICEM
ARGUMENTUM.--Jussus ab imperatore pontificem adire, ut illum de quarumdam Ecclesiarum pessimo statu certiorem faceret, cum jam esset in itinere, litteras ejusdem imperatoris, quas pontifici traderet, accepit. Has in praesentia ad eumdem mittit, rogatque, ut ad se scribat, utrum iter semel susceptum sibi prosequendum censeat, necne; simul etiam munus, quod sibi demandatum fuerat, diligenter exsequitur, Ecclesiarumque calamitates, et perturbationes, propter antistitum scelera, et flagitia, vir pius, non sine magno dolore deplorat. Obtestatur ergo pontificem, ut ipse, cui universa sacrorum cura commissa est, sacris Ecclesiis ab improbis hominibus labefactatis opem ferat, illasque in pristinam tranquillitatem restituere conetur.
DOMNO CLEMENTI summae sedis antistiti, PETRUS peccator monachus humillimae devotionis obsequium.
Noverit beatitudo vestra, excellentissime domine, quia dominus invictissimus imperator non semel, sed saepe mihi praecepit: et, si dicere audeo, rogare dignatus est, ut ad vos venirem, et quae in Ecclesiis nostrarum partium agerentur, quaeque mihi necessaria a vobis fieri viderentur, vestris auribus intimarem. Cumque ego et difficultatem itineris perhorrescerem, et ad vos venire penitus recusarem, ille a sua intentione non destitit; sed, ut iter arriperem, absoluta definitione praecepit. Postquam autem itinere dierum trium ad eremum regressus sum, ecce istae ejus litterae sacris vestris manibus offerendae, nobis allatae sunt, quas nos usque ad aspectum vestrum non praesumimus temerare, quas, si placet, vos prius inspicite, et cum his simul per vestras quoque litteras, utrum ad vos venire debeam, necne, mihi jubere dignemini. Ego enim inter utrumque positus, et dies meos huc illucque discurrendo, perdere timeo, et tamen Ecclesiae Dei, quae in nostris partibus per malos episcopos et abbates omnino confusae sunt, compatiendo moerore nimio et tristitia contabesco. Et quid prodest, domine mi, quod apostolicam sedem de tenebris ad lucem remeasse dicimus, si nos adhuc in eisdem tenebris remanemus? Quid juvat, si sub sera quilibet vitalis alimenti copiam claudat, ipse tamen fame depereat? Quid juvat, cum quis limati mucronis ferro succingitur, si circumfusis hostium cuneis non vibratur? Te enim, omnipotens Deus, vice sui in populo quodammodo cibum posuit; ex te contra omnes adversariorum impetus Ecclesiae suae latus armavit; quatenus et Deo resistentium pectus studeas coelesti virtute confodere, et famelicum nostrae humilitatis stomachum sacri verbi dapibus satiare. Sed cum videamus Fanensem latronem ab his etiam, qui non erant, sed dicebantur apostolici, maledictum et excommunicatum; Auximanum quoque tot et tantis inauditis criminibus involutum, aliosque simili sententia condemnandos, a vobis cum tanta arrogantia et exsultatione reverti, cogitur in luctum spei nostrae gaudium commutari. Nos enim sperabamus, quod tu esses redempturus Israel. Quapropter, beatissime Domine, sic conculcatam et abjectam stude relevare justitiam: sic ecclesiastici vigoris exhibe disciplinam, ut et pars iniqua a statu superbiae corruat, et mens humilium ad speranda bona fiducialius convalescat.
1.4 Epistola IV. AD LEONEM IX ROMANUM PONTIFICEM
ARGUMENTUM.--Hac epistola totus in eo versatur, ut ostendat falso se fuisse de quibusdam criminibus accusatum. Leonem vero pontificem Maximum ad ea credenda nimis proclivem leviter excusat. Facile enim fuisse, ait, homini tantis occupationibus impedito a calumniatoribus paulisper imponi, quod etiam exemplo Davidis comprobat. Deinde rationibus ex sacris litteris petitis demonstrat, quam caute sit alienis criminationibus fides adhibenda. Postremo Deum suae innocentiae testem advocat, additque se (si eidem summo rectori ita placuerit) quodvis supplicium, quamvis innocentem, perpeti paratum esse.
Domno LEONI beatissimo papae, PETRUS peccator monachus devotissimae servitutis obsequium.
Hoc saltem dicam accusatoribus meis, quod plebs Israelitica dixit praedicatoribus suis: « Videat Dominus, et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone, et servis ejus. » Antiquus namque hostis timens, ne ego possem vobis suggerendo destruere, quod ille in istis partibus non desinit quotidie novis adinventionibus fabricare, malignantium adversum me linguas exacuit, complices suos ad componenda mendacia, quoddam sibi velut organum fecit, per vascula sua crepuit, et malitiae suae virus sacris auribus instillavit. Et quid mirum, si Domino meo tantis oppresso negotiis versuta calliditas hominum subrepere potuit, cum et David, qui prophetico plenus erat spiritu, dum Sibae inconsultius credidit, innocentem protinus Miphiboseth sententiae proscriptionis addixit? Tantumque apud eum falsae accusationis sermo praevaluit, ut plectibilem servum in herilis consortium haereditatis ascisceret, et infidelitatis reum libertatis dignum praemio judicaret. Verumtamen si creatoris nostri facta vigilanter attendimus, ad credenda cujuslibet mala fidem adhibere facile non debemus. Ipse enim, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, non dedignatus est dicere: « Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis; descendam, et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam. » Quod profecto ad nil aliud dictum videtur, nisi ut humana doceatur ignorantia sine experimentis audita non credere, incognita non leviter adjudicare, nec ante sententiam promere, quam rem dubiam testimoniis approbarit. Quam profecto cautelam dum vos prudentem habere in aliis liquido novimus, quia nobis observata non est, non vobis ascribimus, sed nostris procul dubio meritis imputamus. Verumtamen in his ad conscientiam redeo, ad mentis meae secreta recurro, certus quia nisi pro amore Christi, cujus ego malus servus sum, nullius mortalis hominis gratiam quaero, nullius iracundiam pertimesco. Quapropter ipsum conscientiae meae testem invoco, et humiliter peto, quem in sacrario vestri pectoris habitare, pium est credere, ut si saluti meae congruere judicat, vos mihi mitescere sua protinus auctoritate praecipiat, et serenitatis vestrae vultum mihi placabilem reddat, quatenus ipse me in vestra reconciliatione confoederet, qui me ad quaerendam clementiae vestrae gratiam, ne stem rigidus, terret. Alioquin si adhuc durissimo aversionis vestrae flagello me verberandum esse decernit, liventes scapulas humiliter subdo, ori meo digitum superpono, nil conqueror, sed ad ipsum spei meae oculos levo, cujus haec erga me fieri justa occulti examinis dispositione perpendo. Non ergo vos, sed ipsum rogo, sine cujus nutu nec folium arboris credo defluere, ut cor vestrum, quod in manu tenet, si mihi salus est, in meam dignetur benevolentiam inclinare.
1.5 Epistola V. AD VICTOREM II ROMANUM PONTIFICEM
ARGUMENTUM.--Expostulat cum pontifice maximo, quod Henricum quemdam illustrem virum, qui spretis rebus humanis ad Christi militiam confugerat, a quibusdam injuste vexari, et opprimi sineret, pro quo etiam Christum gravissimis verbis loquentem inducit; monetque pontificem, ut videat etiam atque etiam ne illi de se conquerenti, quid possit respondere, non habeat. Ad extremum arrogantiae a se suspicionem avertit, ostenditque ejusdem Christi exemplo non debere irasci eos, qui in aliqua sublimi potestate constituti sunt, si ab inferioribus dignitate, sui officii admoneantur.
Domno VICTORI summae sedis antistiti, PETRUS peccator monachus debitam servitutem in Christo.
Miratur mundus, piissime domine, cur huic misero clementia vestra tanto tempore non compatitur, et ad ulciscendum tam cruentae rapinae facinus zelo justitiae non movetur. Quandiu enim terreno saeculo militavit, sua omnia bona naviter [suaviter] et quiete possedit; postquam vero sub alas Christi confugium petiit, postquam Petri secutus exemplum, dimissis omnibus, ad sectanda Redemptoris vestigia properavit, protinus eum crudelis praedo suis possessionibus expulit, et quasi sub invalidi defensoris patrocinium lugientem bonis omnibus spoliavit. Hoc itaque modo non jam Henricus injuriam videtur sustinere, sed Christus; Christus, inquam, vestri praesulatus tempore praejudicium patitur: qui facit judicium omnibus injuriam patientibus, ipse sibimet in vestrae districtionis examine justitiam non meretur. Quid enim si ipse te Salvator suis conveniat verbis, et has effundat improperando querelas? « Ego te, inquit, ut non a principio repetam, de communi clericorum grege ad sacerdotale fastigium extuli, et de clientela episcopii ad obtinenda episcopalis officii jura promovi: ego te quasi patrem imperatoris esse constitui, et cor illius ad gratiam tui prae cunctis pene mortalibus inclinavi: ego claves totius universalis Ecclesiae meae tuis manibus tradidi, et super eam te mihi vicarium posui, quam proprii sanguinis effusione redemi. Et si pauca sunt ista, etiam monarchias addidi: imo sublato rege de medio, totius Romani imperii vacantis tibi jura permisi. » Ego itaque, qui tibi tanta, et talia praestiti, legem, sive justitiam in tuo examine non invenio: atque a tuis tribunalibus despectus, et incultus abscedo. Si ergo te, piissime domine, is, qui judicaturus est vivos et mortuos, his verbis impeteret, quid ad haec tua sanctitas excusationis opponeret? Quid allegationis, quid defensionis ad purgandum se coram eo, qui argumentatione non fallitur, inveniret? Jam itaque zelus faciendae justitiae sacratissimum vestrae clementiae pectus accendat, jam vigor Ecclesiasticae disciplinae in ultionem se plectendi criminis exerat; et in exspoliato homine Christum suo juri, contempta impiorum hominum tergiversatione, restituat. Exhibeatur misero cum sacerdotali pietate justitia, prodeat in perversum cum regiae animadversionis severitate censura; quatenus qui tibi tradidit in hominibus potestatem, in semetipso experiatur legalis justitiae defensorem.
Parce ori meo, venerabilis Pater, nec homo hominis humiliter suggerentis verba fastidi; cum et omnipotens Deus hominibus dicat: « Venite et arguite me. »
1.6 Epistola VI. AD NICOLAUM II ROMANUM PONTIFICEM
.
1.7 Epistola VII. AD EUMDEM NICOLAUM II ROMANUM PONTIFICEM
ARGUMENTUM.--Gratulatur primo Nicolao pontifici maximo, quod illo totius orbis habenas moderante, Ecclesia Dei magna tranquillitate et felicitate frueretur. Deinde misericordia commotus, deprecatur pro Anconitanis, qui a catholica communione submoti fuerant. Orat igitur pontificem, ut cum illis mitius agat: et gravissimis viris in consilium adhibitis, tandem constituat, quo pacto infelices homines a sempiternae mortis periculo subtrahat. Demum suae audaciae veniam petit, usus exemplo Christi, qui cum Deus esset, ab hominibus argui non recusavit.
Domno NICOLAO beatissimo summae sedis antistiti, PETRUS peccator monachus devotissimae servitutis obsequium.
Quod in partibus nostris prosperitatis vestrae celebris fama percrebuit, magna cor nostrum laetitiae jucunditate perfunditur; totisque in Domino, qui istorum auctor est munerum, visceribus gratulamur, ita, ut dum mens instrinsecus jubilat, lingua etiam in hanc vocem divinae laudis erumpat: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. »
De Anconitanis autem, venerabilis domine, quotidie pereuntibus nimis doleo, et de confuso atque commixto peccatorum innocentiumque periculo medullitus contremisco. Ecce enim per conditionem carnis eorum quotidie corpora moriuntur, et per sententiam vestram Petri gladius in animarum eorum morte grassatur. Et nos quidem dormimus, sed evaginatus sedis apostolicae mucro non dormit, qui tot hominum millia una cruentae mortis strage prosternit, non quidem in corporibus aliquando morituris; sed, heu! proh dolor, quod intolerabile est, in animabus sine fine victuris. Enimvero audenter dicam, quia postquam dominus meus ad apostolatus culmen ascendit, nunquam aliquid fecit, quod a nobis, qui in ejus debemus vigilare custodia, tantopere debeat formidari. Vobis enim subjici, vobis urbem tradere, vobis se, et sua voluerunt humiliter subjugare; sed eorum culpis obstantibus, non modo istis janua misericordiae vestrae non patuit; quin etiam, prolata sententia, a regno Dei, et a luminibus Ecclesiae tanquam e diverso rebelles et contumaces exclusit. Absit autem a domino meo, ut cum vibrata tyranni cujuspiam dextera post caedem duorum vel trium hominum mox timore compescitur; illius, qui totius Christianae magister est pietatis, gladius passim in tot animarum internecione grassetur. Nam et Abner cum in ipso belli certamine diceret ad Joab « Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet?: » Protinus ille respondit: « Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequi fratrem suum. » Absit, inquam, ut dum unius hominis placere vult oculo, tanta eorum, pro quibus Christi fusus est sanguis, pereat multitudo. Vicem quippe illius tenes, qui adhuc pauper, et tenuis, summis principibus et magistratibus libera voce non timuit dicere: « Obedire magis oportet Deo, quam hominibus. » Et rursus: « Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. » Quapropter si placet domino meo, ascitis domno Hildebrando, sanctissimi ac purissimi consilii viro, reverendissimis etiam Humberto et Bonifacio episcopis, qui vestri videlicet acutissimi et perspicaces sunt oculi, cum his consilii vestri communicate mysterium, simulque tractate quo medicamine mors, atque perditio tot pereuntium desinat animarum. Moderetur itaque solito more sedis apostolicae prolata sententia, seseque ecclesiastici vigoris temperet disciplina; ut quos hostilis dispergere crudelitas nititur, in sacerdotalis misericordiae gremio colligantur. Parce ori meo, clementissime Pater, et non procacis linguae strepitum, sed devoti considera cordis arcanum: nec a servo tuo te pigeat humiliter argui, cum ipse omnipotens Deus hominibus dicat: « Venite et arguite me. »
1.8 Epistola VIII. AD EUMDEM NICOLAUM II ROMANUM PONTIFICEM, ET HILDEBRANDUM S. R. E. CARDINALEM ARCHIDIACONUM
ARGUMENTUM.--Episcopatus non modo fructibus, proventibus, sed etiam omni supellectile, et sacerdotii ornatu spoliatus, tantam occasionem nactus, scribit ad Nicolaum Papam et Hildebrandum archidiaconum, qui principem fere tunc temporis apud Pontificem locum obtinebat gratiae et dignitatis, ut se episcopatus onere vacare et immunem esse patiantur.
Beatissimo papae NICOLAO, et HILDEBRANDO venerabili archidiacono, PETRUS peccator monachus servitutem.
Benedictus omnipotens Deus, quia dum quidquid mihi pro beneficio datum fuerat, tollitur; dum ipse quoque sacerdotalis ornatus aufertur, certa mihi signa clarescunt, quod episcopalis in proximo dignitas mihi funditus adimatur. Nam et filii Jacob cum fratrem suum Joseph perdere decrevissent, prius eum talari atque polimita tunica nudaverunt. Dominus etiam cum Aaron sacerdotem obire praeciperet, ait Moysi: « Pergat Aaron ad populum suum; » et paulo post: « Cum nudaveris, inquit, patrem veste sua, indues eam Eleazaro filio ejus, et Aaron colligetur, et morietur ibi. » Nimirum quem a sacerdotali jam officio quiescere voluit, sacra prius veste nudavit, eaque filium induens, pro patre ministrare constituit. In ablatione igitur vestis claret amissio dignitatis. In Tripartita quoque reperitur historia, quia cum fames Hierosolymorum provinciam occupasset, in Cyrillum, qui tunc Hierosolymis praeerat, revera tanquam in episcopum, necessitate ciborum turba respiciebat egentium; cumque pecuniae ad consulendum deessent, vasa illa sacra ac vela distraxit. Sicque populo, qui laborabat inopia, subsidia ministravit. Qua de re Constantius imperator ad iracundiam provocatus est ob id maxime, quod Acacius Caesareae Palaestinae episcopus contra Cyrillum noscitur machinatus. Sacram namque vestem, quam famosissimus imperator Constantinus ad honorem Hierosolymorum Ecclesiae dederat Macario illius pontifici civitatis, auro scilicet; sericoque contextam, ut ea circumamictus ministerium sacri baptismatis adimpleret, Cyrillum asseruit vendidisse, eamque tunc emisse quemdam Thymelicum saltatorem. Dumque indutus ea solito more saltaret, ut ille testabatur, protinus cecidit, et contritus, ac divina ultione percussus, spiritum exhalavit. Hoc igitur Acacius Cyrillo crimen objecit, sicque illum episcopali dignitate deposuit. Si ergo summi illi pontifices, Aaron videlicet et Cyrillus, post amissionem vestium perdiderunt etiam consequenter sacerdotalium infulas dignitatum, quid mihi parvulo et indigno aliud datur intelligi, nisi quia dum ornamentis sacerdotalibus exuor, sacerdotali proculdubio dignitate deponor?
Praeterea monasterium hospitando et confiscando, muneribus abstulistis; de episcopatu quoque quidquid proventus inveniri poterat, consumpsistis. Quid ergo restat, nisi ut miles emeritus abjiciat cum chlamyde cingulum, qui militaris stipendii perdidit donativum? Cedant igitur jam in usus vestros episcopatus, simul et monasteria, nec mihi quispiam de caetero inane beneficii nomen objiciat, sed vestris luce clarius innotescat. Noverit itaque vestra utriusque benignitas, quia haec vobis ita irrevocabiliter reddo, quod donec vita comes fuerit, ulterius non tenebo.
1.11 Epistola XI. AD EUMDEM ALEXANDRUM II ROMANUM PONTIFICEM
ARGUMENTUM.--Aurelianensem episcopum, cujus Ecclesia ab improbis vexata multis calamitatum procellis, et turbinibus agitabatur, pontifici maximo accurate commendat: ut ejus auxilio ex fluctibus emersa et sublevata, in tranquillitatis tandem portu et securitatis conquiesceret.
Domno suo ALEXANDRO summae sedis antistiti, PETRUS peccator monachus servitutem.
Noverit beatitudo vestra, venerabilis Pater, quoniam episcopus hic Aurelianensis Ecclesiae per me venit, meque decumbentem in grabato reperiens, quia sperabat me apud vos aliquid posse, meae intercessionis auxilium postulavit. Ex multis quippe calamitatibus atque pressuris, quae non modo sibi, sed et Ecclesiae suae a pravis atque perversis hominibus inferuntur, se tandem non sine magna tribulatione praeripiens, optimum duxit, ut spreto mundi fallacis auxilio, solum sedis apostolicae remedium peteret, ad sancta vestigia vestra corrueret; et tanquam ad tutissimi portus sinum de multis procellis fluctivagi maris, scopulis atque turbinibus, sub sanctae Romanae Ecclesiae umbraculum convolaret. Scilicet ut quae per divini muneris privilegium omnibus in tribulatione succurrit, se quoque materna pietate suscipiat, et ejus Ecclesiam a violentorum iniquorumque hominum pervasione defendat. Quapropter sanctam clementiam vestram, humiliter obsecro, hostilis etiam amici mei domini archidiaconi, caeterorumque sanctorum collateralium vestrorum fraternitatem humiliter peto; ut fratri isti qui meum deposcit auxilium, pro nostro amore dignemini subvenire, rigoremque justitiae circa illum studeatis, in quantum tamen Deo non displiceat, temperare.
Ut autem scire dignemini quae circa me sunt, septuaginta ferme dies sunt, ex quibus vix jacere, vel sedere, quanto minus stare, nisi cum difficultate possum. Quid autem dicam, quia vinum, stomacho nauseante, fastidio: qui diversa quoque mellitae ac pigmentatae potionis genera perhorresco? Sed haec uberius non exaggero, quia dum gemitum et compassionem ex fraterna caeterorum sodalium meorum charitate requiro, a summo amicorum meorum domino videlicet archidiacono, risum extorquendum esse non ambigo.
De praefato autem episcopo sic, rogo, decernite; ut et omnipotens Deus judicio vestrae discretionis adgaudeat, et ille fusis super se sedis apostolicae tanquam maternae pietatis visceribus, hilarescat. Quia sigillum nostrum ad praesens non habeo, nepoti meo Damiano, ut sigilli certitudine potiatur, injungo.
1.12 Epistola XII. AD EUMDEM
ARGUMENTUM.--Duas, quae tunc temporis inoleverant in ecclesia, pravas consuetudines accusat: atque ut aboleantur, postulat. Et primum quidem periculosum esse ostendit, et aleae plenum (ut ita dicam) opus, quibuscunque decretis anathematis poenam in fine apponi. Ad hanc enim poenam tanquam ad scopulum levissimis de causis offendentes homines saepissime naufragium facturos. Alteram consuetudinem (quod scilicet episcopi a presbyteris apud archiepiscopum, et primatem accusari non possent) efficaciter redarguit. Dari enim hoc modo criminum impunitatem, et liberius in quovis flagitii genere debacchandi licentiam.
Domno suo ALEXANDRO papae, PETRUS peccator monachus servitutem.
Scripsistis, ut scriberem, praecepistis, ut saepe vobis, licet incultas, ineptiae meae schedulas destinarem: verum me magis libet flere, quam scribere; imo hinc gravius fleo, quia flere non valeo. Ita nimirum a synodo, cui vestrae sanctitatis auctoritas praefuit, contritus nuper, et arefactus abscessi, ut mens mea tot oppressa negotiis, more silicis obdu rata, nec per imbrem se compunctionis emolliat, nec se quantumlibet super se gratiam intimae contemplationis attollat. Hoc itaque mihi datur ad poenam, quod promissum est sanctis dandum esse per gratiam. « Absterget, inquit, Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum. » Et in Psalmo dicitur: « Qui eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis. » Quod ergo sanctis viris praerogatur ad praemium, hoc meis meritis infligitur ad tormentum. Quapropter haec apud me definita sententia est, quia de caetero, nisi me necessitas inevitanda compellat, donec advixero Romanis me consiliis funditus absentabo.
Praeterea duo quaedam apud apostolicam sedem frequens usus obtinuit, quae si sancta prudentia vestra judicat, ut nobis videtur, omnino digna sunt corrigi. Unum, quia cunctis fere Decretalibus paginis anathema subjungitur; alterum, quia cujuslibet Ecclesiae filius, sive clericus sit, sive laicus, exponere proprii excessus antistitis prohibetur; quorum primum quam sit humanae salutis immane periculum, et infinite patens vorago labentium, ac pernicies animarum, clementiae vestrae pietas non ignorat. Dicitur enim quisquis haec, vel illa non fecerit; sive certe quisquis hoc, quod superius statutum est, irritum duxerit, vel in aliquo violaverit, anathema sit. Ubi notandum quam lubrica, quam praeceps subito ruendi illic procuretur occasio, ut ante quis in aeternae mortis barathrum corruat, quam se vel leviter impegisse cognoscat: et substratae quodammodo tendiculae jam pes ejus innectitur, dum se liberis adhuc incedere gressibus arbitratur. Delinquit itaque quisquis ille est, in illud apostolicae constitutionis edictum, et aliquando levi quadam ac perexigua offensione transgreditur: et continuo velut haereticus, et tanquam cunctis criminibus teneatur obnoxius, anathematis sententia condemnatur. Et cum, dictante justitia, alia sit ultione plectendus, qui plus delinquit, alia qui minus excedit: hic graviter, leviterque peccantibus aequa cunctis, et indifferens poena solius scilicet anathematis, irrogatur. Non tribunalium more, vel forensis examinis, aut libertas caeditur, aut possessio confiscatur, nec pecuniariae mulctae reus adducitur, sed Deo potius omnium scilicet bonorum auctore privatur. Hanc itaque homo de homine poenam sumit, quam de sui transgressione mandati ipse quoque Deus omnipotens non praesumit. « Qui amat, inquit, patrem, aut matrem plusquam me, » non continuo addidit, sit anathematizatus, vel maledictus, sed tantum ait: « non est me dignus. » Et in lege: « Oculus pro oculo, dens pro dente, percussura pro percussura, adustio pro adustione, » duntaxat exigitur, nec continuo qui reus est, de synagoga projicitur, vel maledictione damnatur. Non enim, secundum stoicos, omnia peccata sunt paria, atque idcirco indifferenti sunt ultione plectenda, sed juxta modum culpae temperanda semper est mensura vindictae. Porro nec beatus papa Gregorius, vel caeteri Patres qui diversis temporibus in apostolicae sedis regimine floruerunt, hunc morem in suis reperiuntur observasse decretis, et vix eorum aliquando statutis anathema subnectitur, nisi cum catholicae fidei clausula terminatur. Quamobrem si sanctae prudentiae vestrae placet, hunc morem de caetero a Decretalibus paginis amoveri praecipiat, et vel damni pecuniae, vel alterius cujuslibet ultionis calculum in earum transgressione praefigat; ne quod aliis est ad tuitionis munimenta provisum, aliis ad perniciem proveniat animarum.
Illud etiam, quod dicitur: « Non licere cujuslibet Ecclesiae filium ad majorem Ecclesiam proprii reatus episcopi, et quaeque sunt corrigenda, deffere, » nimis absonum et prorsus ecclesiasticae disciplinae probatur adversum. Nam cui melius dicitur, quod delinquit episcopus, quam illi, qui magistri officio fungitur? Et ideo inter fratres reliquos praeeminet, ut quod aliis non licet, ipse solus per propriae sedis privilegium errata corrigat sacerdotum. Quis est enim hic arrogantiae tumor? quis elationis fastus? quae denique tanta superbia, ut liceat episcopum per fas et nefas ad propriae voluntatis arbitrium vivere; et quod insolenter excessum est a subjectis suis dedignetur audire? Praesertim cum illi non adierint tribunalia praesidum, non forensium pulsaverint examina cognitorum: sed ecclesiam potius adeant, et sacerdotibus judicabilia sui sacerdotis exponant: ut quod saecularibus venire poterat in derisum, graviter et honeste per sacerdotale corrigatur officium. Ubi profecto dignum est, ut is qui impetitur, vel ex ratione se exhibeat innocentem, vel confiteatur humiliter peccatorem. Nec his allegationibus vivendum est, ut dicat se non debere ab his, qui sibi subjecti sunt, accusari, ne videatur excessibus suis velamen obtendere, et judicium subterfugere, dum conatur in alium motae quaestionis injuriam retorquere. Quis enim nesciat quod princeps apostolorum Petrus potestatem regni coelestis accepit? Virtutem ligandi, sive solvendi quod vellet in coelis ac terris obtinuit? Supra mare pedibus ambulavit? Sola sui corporis umbra aegrotantes erexit? Mentientes jaculo nudi sermonis occidit? Oratione mortuos suscitavit? Hic itaque tam sublimis meriti vir cum ex admonitione sancti Spiritus ad Cornelium, gentilem videlicet hominem, fuisset ingressus, adversus eum quaestio facta est ab his, qui erant ex circumcisione, fidelibus, quod ad alienigenas introisset, atque cum eis comedere praesumpsisset, insuper et in baptismate recepisset. Hic, inquam, tot donorum coelestium incomparabili virtute suffultus, tot miraculorum ostensione conspicuus, querelae subjectorum non ex potestate restitit, sed rationem reddendo humiliter satisfecit, causamque per ordinem veridicus relator exposuit; quomodo videlicet vas quoddam velut linteum in quo quadrupedia terrae, reptilia atque volatilia inerant, de coelo submitti viderit, vocem audierit: « Surge, Petre, macta, et manduca. » Qualiter etiam tres viri venientes eum ad Cornelium vocaverunt: qualiter postremo Spiritus sanctus eum cum illis ire praeceperit, et quemadmodum idem Spiritus sanctus, qui supervenire jam baptizatis in Judaea consueverat, in gentiles et ante baptismum venit. Si igitur iste cum a discipulis culparetur, auctoritatem, quam in sancta fuerat sortitus Ecclesia, voluisset obtendere, respondere potuerat, ut pastorem suum oves quae sibi commissae fuerant, reprehendere non auderent. Sed si in querela fidelium potestatis suae titulum objecisset, doctor profecto mansuetudinis non fuisset. Non ergo eos privilegii sui auctoritate repressit, sed humili potius satisfactione placavit; et tanquam solus ipse ad faciendam fidem non sufficeret, etiam testes adhibuit: « Venerunt, inquit, mecum et sex fratres isti. » Discat ergo, cum de suis actibus convenitur episcopus, rationem humiliter reddere, non de sui primatus eminentia superbire; nec fieri sibi credat injuriam, cum a minori corripitur, sed consulentem potius, vel medicum sui vulneris arbitretur. Nunquid enim Nathan propheta, cum David tam austerae severitatis invectione corripuit, indignationem regii motus incurrit? Nunquid ille regalis excellentiae culmen opposuit, ac velut illatam a subjecto suo contumeliam propulsavit? Sed mox ut se cognovit aegrotum, suscepit libenter antidotum: detexit vulnus, et sectionis suae non exhorruit ferramentum. Vide humilem languidum: « Peccavi, inquit, Domino. » Audi etiam velox medicinae remedium: « Transtulit Dominus peccatum tuum, non morieris. » E contra rex Achab, qui corripientem se prophetam audire despexit, ultionis gladium, quem ille minatus est, non evasit. « Quia dimisisti, inquit, virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. » David ergo culpam suam aequanimiter audiens, sententiam mortis, quam merebatur, evasit: Achab autem correptionis impatiens, impiae pietatis, quam indigno regi contulerat, veniam non invenit. Nunquid et mulieres illae, hospitae videlicet Salvatoris, invicem inter se litigaverunt, dum altera quereretur adversus alteram, quia solam se ministrare compelleret? Poterat enim Maria dicere, nostrorum more pontificum: Accusasti me, et torporis ac negligentiae condemnasti. Non sane omnis querela protinus accusatio dicenda est. Nam aliud querela compassionis, aliud accusatio simultatis et odii. Ista nimirum fit, ut offensio corrigatur; illa vero ut is qui offenderat, condemnetur. Petrum plane in faciem resistens Paulus objurgat, et coram omnibus reprehensibilem judicat. Quod ille non in accusationis tulit injuriam, sed benigne et patienter accepit, quod non ex livore, sed ex charitate procedere perspicue recognovit. Sed ecce dicitur: Ego sum episcopus, ego sum pastor Ecclesiae, non debeo a commissis ovibus accusationum patere molestiis; etenim in causa fidei dignus sum etiam in pravis moribus aequanimiter ferri. Sed dic mihi quisquis es, nunquid non legisti quod in Evangelio scriptum est: « Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus es fratrem tuum; si te non audierit, adhibe tecum duos, vel tres testes; ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum; si autem eos non audierit, dic Ecclesiae? » Si Ecclesiae ergo referenda est causa quorumlibet fratrum, quomodo non etiam sacerdotum? Porro si sacerdos qui in Ecclesia peccat, dedignatur in Ecclesia discuti, quis jam ferat Ecclesiae se legibus coerceri? Porro si Ecclesiae tuae filiis, ut asseris, adversum te mutire non liceat, nunquid aliunde producendi sunt testes, qui te, et tua per absentiam domesticae cohabitationis ignorant? B. Job dicit: « Si contempsi subire judicium cum servo meo; » et tu dicis: Absit, ut digner ad examen venire cum clerico meo. Deus omnipotens per Isaiam clamat: « Judicate pupillo, defendite viduam, et venite, arguite me. » Si is qui judicat omnia, non dedignatur a servis argui; tu servus utique cum conservo in judicium venire fastidis? Et cum sis terra et cinis, vermis ac pulvis, humiliare te despicis ad imaginem conditoris? Praesertim cum Scriptura dicat: « Ducem te constituerunt: noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. » Qui plane nesciat, quia Samueli Israelitica plebs praejudicium intulit, eumque de principatu injuste dejecit? Et cum eos arguere merito potuisset, ultro se arguendum nullis accusantibus obtulit; et utrum eos in aliquo violenter oppresserit, inquisivit: « Ecce praesto sum, inquit, loquimini de me coram Domino et Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quemquam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujuspiam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis. » Cum ergo tam incomparabiles, tam eminentes, atque sublimes viri subjectis suis rationem reddere de propriis actibus non despiciant, quis arrogantiae typus, quis iste tantae superbiae fastus, quod sacerdos hujus temporis intumescens, titulum sui praesulatus opponat; et Ecclesiae suae filiis, qui se gravatos asserunt, ex aequo in judicio non respondeat?
Excludatur ergo ab ecclesiastica disciplina perniciosae consuetudinis regula, tollatur haec subterfugii versuta calliditas: ut is qui tam perversis audacis superbiae allegationibus utitur, immunitatem commissi piaculi non lucretur. Justis ergo querelis liber pateat aditus, liceat apud primatem Ecclesiam conqueri, quae se a suo pontifice viderit praegravari, ne de sublimis praerogativae singularitate superbiat, qui se per arrogantiae fastum fratribus non coaequat. Et qui censoriam super alios concutit virgam, ipse quoque super se vigoris ecclesiastici sentiat disciplinam. Quique non humanum sonat, sed super alios quasi fulgur terribiliter intonat, aliquando se hominem recognoscens, humana verba formare per humilitatem discat, quatenus dum praelatus quilibet arrogans a tumore elationis deprimitur, subjectis autem per auctoritatem superioris Ecclesiae subvenitur, sopitis undique jurgiis, et synodalis examinis concepta formidine, omnia simul Ecclesiae membra confoederentur in pace.
1.13 Epistola XIII. AD EUMDEM
ARGUMENTUM.--Joannes, et Tudethinus; ille Venetus, hic barbarus natione, uterque apud Gothfredum ducem sacerdotii munere fungentes, ausi aliquando fuerant pertinaciter asserere, praesente B. Petro Damiano, eos qui a regibus aut principibus episcopatus mercarentur, in simoniacae haeresis crimen non incidere; quoniam scilicet per iliam coemptionem Ecclesiae tantummodo bonorum, et praediorum possessionem nanciscerentur: per manuum vero impositionem, quae a sacerdotibus fiebat, integrunt jus episcopatus acquirerent. Hanc istorum non minus impiam, quam ineptam et ridiculam opinionem postquam praeclare redarguit, orat Alexandrum pontificem maximum ut priusquam in hominum animis latius serpat, sacrosanctae potestatis imperio opprimere et exterminare contendat. Hoc etiam eidem vehementer commendat, ne quem pecunia, aut aulici obsequii ministerio ad episcopatum perduci, aut perductum in eo permanere patiatur.
Domno ALEXANDRO summae sedis antistiti, PETRUS peccator monachus servitutem.
Sicut ad patremfamilias quaelibet domesticae facultatis jactura refertur, sic etiam dignum est, ut summo pontifici patientis Ecclesiae laesio nuntietur. Ut sicut ab illo, prout vires suppetunt, ingruentibus domui suae malis occurritur; ita nihilominus et ab isto nutantis fidei fundamentum, vel etiam ordo religionis, qui confundi coeperat, instauretur. Nova, proh dolor! nostro tempore haeresis orta est, cui nisi quantocius auctoritatis vestrae se vigor objiciat, timendum est ne ad religionis Christianae perniciem, animarumque periculum, velut cancer feraliter serpat. Nonnulli plane clericorum vitam per exterioris habitus speciem mentientes, prorsus adeo [Deo] frigidi, ambitionis ecclesiasticae facibus inflammati, hoc pertinaciter dogmatizant: Non ad simoniacam haeresim pertinere, si quis episcopatus a rege, vel quolibet mundi principe, per interventum coemptionis acquirat, si tantummodo consecrationem gratis accipiat. Unde cum nuper in excellentissimi ducis Gothfredi versaremur alloquio, duo quidam ex capellanis ejus, unus ut erat barbarus, barbarico nomine Tudetchinus; alter vero natione Venetus, Joannes vocabatur: hi nimirum tanquam Hymenaeus et Philetus in praedicatione Pauli; vel certe tanquam Jamnes et Mambres tempore Moysi, resistentes veritati, hanc non cessabant disseminare doctrinam, hanc catholicam atque canonicam fatebantur esse sententiam: videlicet ut jure simoniacus non dicatur quisquis absque manus impositione episcopatum comparasse convincitur. Dicebant enim, quia cum hoc fit, non distrahitur Ecclesia, sed facultas; nec emitur sacerdotium, sed possessio praediorum. Sub hac enim praestatione pecuniae, opes tantum, non honoris vel Ecclesiae redimitur sacramentum. Venalia siquidem sunt, sicut aiunt, unde sint divites: gratis accipiunt, unde fieri debeant sacerdotes.
O novum schismaticorum genus, et os sacrilegum aeterni silentii censura damnandum! In una siquidem hominis persona duos esse constituunt: ut unus sit sacerdos sub peccato venundatus, alter autem dives sub taxatione pecuniae comparatus. Ipse velut alter Sardanapalus inter delicias eructet convivantium; ille tanquam apostolus in regimine praesideat animarum. Hoc ergo modo qui comparat agrum, pulverem, terrae tantum non segetum dicendus est comparasse proventum. Plagiarius etiam qui distrahit hominem, non animam judicandus est vendidisse, sed carnem. Imo cum legamus, quia corpus hominibus quadragesimo sexto die post maternae conceptionis initium, plena formetur distinctione membrorum, atque mox divinitus animetur; quoniam non anima, sed caro duntaxat ex paterno semine prodiit; ergo pater carnem tantummodo dicendus est genuisse, non prolem, quae ex anima constat et corpore. Quod cum penitus absurdum sit, et merito pater ille dicatur, ex cujus femore sola caro sit egressa, non anima: sic ille procul dubio dicendus est mercator Ecclesiae, qui per terrena, quae redemit, ad honoris culmen ascendit, et per corporalis commercium lucri, emptor efficitur nihilominus sacramenti. Dic itaque quisquis es, qui te jactas terrenae tantummodo facultatis emptorem, per quam tamen aspiras ad episcopalis excellentiae conscendere dignitatem; et dum te dicis a principe terrena duntaxat Ecclesiae commoda percepisse, asseris te quodammodo villicum, non ut sacerdotali fungaris officio, constitutum. Dic, inquam, cujus erat figurae, quam sane habebat speciem investitura haec, quam in manibus tuis princeps ille deposuit? Porro si surculus, si simplex baculus, merito tibi laetus applaude; quia sicut asseris, non ad sacerdotis officium, sed ad procuratoris initiatus es villicatum, atque ideo necesse jam non est ut episcopo, qui tibi praeferendus est, sis subjectus. At si saecularis ille princeps, accepta vel promissa pecunia, pastoralem tibi tradidit baculum, qua fronte poteris episcopalis ordinis excusare commercium? Enimvero nisi per hanc investituram ille secuturi sacerdotii tibi prius imprimeret titulum, futurus ordinator nequaquam per manus impositionem, sacerdotii tibi traderet sacramentum. Per hoc enim quod venaliter accepisti, consequenter ad sacerdotium promoveris; atque ideo licet illa manus impositio non venalis sit, sed gratuita, nequaquam tamen, quantum ad te spectat, a venalitatis est sordibus aliena. Venalitas enim si sibi nota est, contaminat consecrantem, gratuita consecratio mundare non valet emptorem. Obscenitas immundi foeda commercii sordidat mundum, gratuita manus impositio non potest emaculare pollutum.
Mendacii forsitan arguor, si quod loquor sacri eloquii testimonio non affirmo. Per Aggaeum namque prophetam dicitur: « Haec dicit Dominus Deus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, nunquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. Et dixit Aggaeus. Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, nunquid contaminabitur? Et respondentes sacerdotes dixerunt: Contaminabitur. Et respondit Aggaeus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus; et sic omne opus manuum eorum, et omnia quae obtulerunt ibi, contaminata erunt (Aggaei II). » In his ergo propheticis, imo divinis verbis evidenter ostenditur, quoniam emptor iste videlicet, qui est pollutus in anima, suscepti polluit ordinis dignitatem. Dignitas vero licet per manus impositionem gratuito sit accepta, nequaquam tamen mundat emptorem.
Adhuc autem ad investituram redeo, et a te, qui non Ecclesiam, sed Ecclesiae praedia te comparasse gloriaris, inquiro. Sane cum baculum ille tuis manibus tradidit, dixitne: « Accipe terras, atque divitias illius Ecclesiae: » an potius, quod certum est: « Accipe Ecclesiam? » Quod si bona Ecclesiae sine Ecclesia suscepisti, schismaticus es atque sacrilegus, qui bona Ecclesiae ab Ecclesia dividis, et quod alienum est, violenter in tui usus jura convertis. Quod si Ecclesiam suscepisti, quod omnino negare non potes, procul dubio factus es simoniacus: et prius te venalitas fecit haereticum, quam manus impositio redderet consecratum. Tunc enim consecrationem evidentissime coemisti, cum id, propter quod ad consecrationem promovendus eras, venaliter accepisti. Sic enim unum pende ex altero, ut qui terrena Ecclesiae bona suscipit, ad gratiam consecrationis aspiret; et qui consecratione perficitur, bona Ecclesiae in usus egentium et caetera pietatis opera dispensanda conservet. Hoc itaque modo licet ecclesiasticae facultatis mentio in ipsa manus impositione non fiat, is tamen qui consecratur, bonorum Ecclesiae dispensator efficitur; et cum Ecclesiam suscipit, quamvis nil tunc de consecratione dicatur, ad hoc tamen ut consecretur eligitur.
Ab ipso plane principio nascentis Ecclesiae salubris haec coepit consuetudo fidelium, ut sua quaeque vendentes, ad pedes apostolorum, apostolicorumque virorum pecunias ponerent, quibus illi necessitatibus pauperum subsidia ministrarent. Post autem visum est sanctis Patribus, qui scilicet illis in sacri regiminis ordine successerunt, ut ii qui converterentur ad Dominum, nequaquam distraherent praedia, sed ea sanctis Ecclesiis traderent, non jam transitorie, sed jure perpetuo necessitatibus indigentium profutura. Et certe per Moysen in lege praecipitur: « Omne, inquit, quod Domino consecratur, sive homo, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. » Ecce hic manifestissime prohibetur ea, quae Domino consecrantur, vel vendi debere, vel redimi; sed jussum est ea sancta sanctorum jugiter permanere. Cur ergo gloriaris sancta sanctorum te pretio redemisse, et rem Dei contra legem Dei, quae gratis accipienda, gratis danda est, venaliter percepisse? Tanquam non sit peccatum, quia sine consecratione fit tale commercium? Sed idcirco fortasse non times, quia lex illa vetus prohibet quidem culpam, sed non irrogat poenam. Accipe igitur, quid super hoc Romanae praesul Ecclesiae Bonifacius in Decretali scribat epistola: « Nulli, inquit, liceat ignorare, quia omne quod Domino consecratur, sive fuerit homo, sive animal, sive ager, vel quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino, et ad jus pertinet sacerdotum. » Propter quod, quia inexcusabilis erit omnis qui a Domino et Ecclesia cui competunt, aufert, vastat, invadit vel eripit, usque ad emendationem, Ecclesiaeque satisfactionem, ut sacrilegus dijudicetur; et si emendare noluerit, excommunicetur. Anacletus autem Papa longe ante inter alia multa subinfert: « Qui enim res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et sacrilegus deputandus est. »
Papa quoque Lucius in decreto suo sic ait: « Rerum ecclesiasticarum, et facultatum raptores a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizantes, apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus. » Possemus et alia quam plurima catholicorum Patrum exempla congerere, nisi perspicue cognosceremus nequaquam hoc epistolari compendio convenire.
His itaque sanctorum pontificum, aliisque sententiis manifeste convinceris, quoniam aut Ecclesiae bona sine Ecclesia suscepisti, et idcirco tanquam raptor atque sacrilegus anathematizari, et ab Ecclesiae liminibus debes expelli: aut certe, quod perspicuum est, et negare non potes, Ecclesiam simul cum bonis Ecclesiae pretio redemisti, ideoque dignum est te, ut revera simoniacum et haereticum canonici vigoris examine condemnari. Canonica nimirum sententia est illa, qua dicitur: « Si quis episcopus, aut presbyter, aut abbas per pecuniam hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur ipse et ordinator ejus, et a communione sancta modis omnibus abscindatur, et sit anathema, sicut Simon Magus a Petro. »
Ubi notandum, quod non ait: Si quis hanc obtinuerit consecrationem, sive manus impositionem; sed potius: Si quis, inquit, per pecuniam hanc obtinuerit dignitatem. Canonicum et illud asseritur, quod promulgatum a sanctis Patribus in concilio reperitur: Cavendum, et summopere praecavendum, ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum episcopis, et regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus, atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcunque, atque consensoribus, seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico; ut nemo per simoniacam haeresim regiminis locum obtineat, quacunque factione, calliditate, promissione, seu commoditate, aut donatione per se, aut per emissam personam.
Hic quoque notandum, quod cum praemisisset, episcopis, illico subdidit, regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus; ut non modo cavenda sit haeresis illa solis duntaxat episcopis, qui consecrandis manus imponunt; sed et saecularibus quoque principibus, qui licet injuste, aliquo modo tamen Ecclesias futuris rectoribus tradunt. Nam cum aliquid sub venalitate suscipitur, et illud procul dubio comparatur, quod ex necessitate subsequitur. Ad hoc enim pastoralis Ecclesia cuique committitur, ut ad ejus regimen obtinendum consecratione firmetur; et ad hoc sine dubio collatae pecuniae commercium spectat, ad quod is qui est promovendus, aspirat. Hinc est plane, quod non solum qui majoribus praeferuntur Ecclesiis, sed et illis quoque qui vel plebes agrorum, vel canonicales praebendas per interventum pecuniae pestilenter accipiunt, simoniacae haereseos tendiculas non evadunt. Per id enim quod venaliter assequuntur, ad sacrorum graduum ordines tendunt; et tunc jam destinantur ad ordines, cum illi suscipiunt, per quae scilicet ad obtinenda sacrorum graduum incrementa pertingunt. Initiatur enim ad dignitatis ordinem, qui ad obtinendam ordinis constituitur dignitatem.
Haec me breviter adversus eos dictasse sufficiat, qui sine manus impositione venaliter Ecclesiam acquisiisse, non esse simoniacum dogmatizant. Qui nimirum si hoc simpliciter, prout sibi videretur, exprimerent, stulti vel hebetes merito dicerentur: sed quoniam nonnulli talium id procaciter astruunt, et quibusdam cavillationum, argumentorumque versutiis pervicaciter allegare contendunt, non immerito, quod inviti dicimus, haereticorum nomen incurrunt. Non enim error, haereticum, sed pervicax obstinatio facit. Nec omnes haeretici dicendi sunt qui opinantur errorem, sed qui pertinaciter, et audacter praedicant falsitatem.
His itaque praedicatoribus satanae, et apostolis antichristi, tu venerabilis Pater, coelestis eloquii gladio praecinctus occurre, et tanquam alter Josue, Amalecitas oppugnantes Israel, evaginato canonici vigoris mucrone, prosterne. Tollatur e medio quantocius tartareae amaritudinis aconitum, ne quod absit, ferale venenum faucibus influat parvulorum. Tuis praeterea manibus talis aromatici pigmenti quibusque languentibus propinetur antidotus, qui et venenati erroris tollat illuviem, et sanae atque sincerae fidei restituat puritatem. Unum in calce hujus epistolae sacris clementiae vestrae auribus suggero; ut in quantum facultas suppetit, nunquam vel fieri, vel esse permittat episcopum, quem ad honoris culmen constiterit ascendisse per praemium: vel etiam, quod damnabilius est, per curialis obsequii famulatum. Absit enim ut qui praelationis ambitu saecularem coluit principem, spiritalem ecclesiastici culminis obtineat dignitatem.
1.14 Epistola XIV. AD EUMDEM
ARGUMENTUM.--Injuria quadam affectus ab Alexandro summo pontifice, et Ecclesia Eugubina, cui ipse praeerat, magnopere perturbata, leviter potius, quam acerbe expostulat exprobrans ei sua merita, et labores pro sede apostolica exantlatos, quibus imparem gratiam relatam conqueritur. Postulat ergo, ut sibi aliquo modo satisfiat, ne suam indignationem, et justum dolorem, quem hactenus occultaverat, cogatur aliis palam facere. Deprecatur quoque pro Ravennatum episcopo, ut ab anathematis vinculis solvatur, ne propter unius culpam universa civitas periclitetur. Plura se ad eum mandata dedisse scribit homini, qui has litteras laturus erat.
Domno ALEXANDRO summae sedis antistiti, PETRUS peccator monachus servitutem.
Quod Eugubina Ecclesia, quae mihi dudum a vestris decessoribus est commissa, nunc, proh dolor! est omnino confusa, et velut area quae pedibus conculcatur, abjecta, peccatis meis id exigentibus deputo, non vitio, quod absit, vestrae parvitatis ascribo. Multitudo quippe meorum scelerum exigit, ut is etiam propriis manibus meo pectori vulnus infligat, pro quo non enerviter stans adversus totum mundum certamen assumpsi; meque gladiis, ac sagittis totius fere humani generis durus et insuperabilis colluctator objeci. Hoccine mihi, venerabilis Pater, meritum reddidisti, quod causae tuae perorator in sanctorum pontificum conciliis toties exstiti: quod in legationis tuae curis atque negotiis, frequenter in saecularium, laicorumque conventu, quasi quidam causidicus declamavi? Haeccine, inquam, mihi munera redhibentur, quod in hostes tuos violenter invectus, eos mordacissime loquendo et scribendo destruxi, teque per multimodae scriptionis articulos extuli, tuamque memoriam et egregiae laudis [ add. f. praeconia], quantum in me fuit, etiam apud posteros propagavi? Quid itaque fecerim, quidve pertulerim, examinis vestri censura discutiat, ne coactus digna querela compellar effluere, quod adhuc silentio supprimens, vix possum ulterius occultare. Hoc enim necdum Roma me referentem, vel scribentem cognovit, necdum aliis per me res ista, quae sanctitatis vestrae famam laceraret, innotuit. Agat ergo qui laesit, sicut dignum est, poenitentiam: ut is qui laesus est, non compellatur dignam exaggerare querelam. Mitiget olei suavitas aceti mordentis acorem, et tumefactis asperrima verberatione vibicibus, mitis ac blandus beneficiorum liquor influat lenitatem; alioquin necesse jam erit tot ictuum verbera perferenti, ut ipse quoque... Sed jam fraenum libertati, procacitate linguae repressa, adhibeo, labiis digitum superpono, et qui miseriam passus sum, misericordiam versa vice deposco.
Praeterea de infelicissimo Ravennate episcopo clementiam vestrae sanctitatis imploro, atque ut eum, sicut olim decrevistis, solvere dignemini, suppliciter obsecro. Indignum quippe est, ut propter unius homuncionis offensam, tam innumerabilis multitudo hominum depereat; et tantum Christi laborem, pro quo pretiosum sanguinem fudit, ac tot innocentum animas miserandae unius personae culpa subvertat.
Nolumus autem sanctos oculos vestros onerare pluribus litteris, sed omnia quae dicenda sunt, committimus experientiae portitoris. Hunc igitur sancta clementia vestra, quasi me loquentem diligenter intendat, sicque duabus petitionibus nostris quas hic transcursim celeriterque perstrinximus, annuat: ut et nos nuntios ac vehicula misisse per tot terrarum spatia non poeniteat, et mens nostra, quae circa vos. non dicam tepescere, sed potius frigescere coeperat, in antiquae dilectionis vestrae desiderium recalescat.
1.15 Epistola XV. AD EUMDEM
ARGUMENTUM.--Respondet pontifici maximo, qui eum rogaverat per litteras, ne tanto contemplationis studio teneretur, ut ad se scribere oblivisceretur; sed adeo curis et negotiis profanis impediri, ut contemplandi tempus non habeat: praeterea se non posse tranquillo et securo animo rebus divinis operam dare in iis locis, ubi latrociniis, rapinis et direptionibus omnia infesta sint. Hac occasione digreditur ad dinumeranda scelera et flagitia, quae ab hominibus illius tempestatis assidue committebantur. Erant sane calamitosa ea tempora, quibus armis et audaciae omnia licebant; legibus vero nullus, aut exiguus locus erat. Haec idcirco recenset B. Petrus Damianus, ut pontifex ea, prout tempus locusque postularent, tollere et coercere conaretur. Inter haec mala non mediocri, ait, se voluptate perfusum, quod certior factus esset comitatus Ostiensis curam a se sublatam, et alii demandatam esse. Rogat quin etiam, ut episcopatus quoque onus a se removeatur. Subdit postremo nonnullos versiculos, qui pontifici loco oraculi esse possunt.
Domno ALEXANDRO summae sedis antistiti, PETRUS peccator monachus servitutem.
Redditas mihi sanctitatis vestrae litteras, discolo quodam deferente presbytero, laetus arripui, osculatus explicui, celeri sub aviditate perlegi. Sed cum tantum auctoritatis vestrae sit pondus, ut satis sit etiam si sub paucis apicibus cuiquam vestrae sanctionis dirigatur indiculus; illic tot sunt eloquentiae flores, tot non dicam herilis, sed paternae potius gratiae suavitates, ut quod pauperculo missum est homini, regiae sufficeret dignitati. Verumtamen duo illic inserta reperi, quae me, fateor, erubescere compulerunt. Dixistis enim, et si non his verbis, quia propter contemplationis studium, cui vigilanter inhaereo, non deberem prorsus omittere quin vos aliquando dictaminibus visitarem. Ego siquidem quantum ad te, venerabilis Pater, qui de ponderis episcopalis abjectu mecum unanimiter concordasti, contemplandi quidem, atque dictandi perfruor otio, sed molestis adventantium, causarumque negotiis ingruentibus non respiro. Porro autem dum intra cellulae me septa concludo, velut in portus sinu, vel in littorea statione consisto. Sed quid prodest? Nam dum illic jam quasi securus quiescentis otii potiri tranquillitate desidero, ecce saevientis mundi me flabra concutiunt, causarum inundantium fluctus ferventius intumescunt; illatis injuriarum procellis illidor, violenta praediorum, vel quorumcunque proventuum diminutione perturbor, dicens cum propheta: Exspectavimus pacem, et non est bonum; tempus curationis, et ecce turbatio. Interea non desunt, qui de animarum quoque suarum exigant salute consilium; et insuper, quod durius est, a non pontifice pontificale nituntur extorquere judicium. Et hoc modo, qui episcopatum fugio, episcopum non evado, et sub sacerdotali fatigor onere, qui sacerdotali solii detronizatus sum dignitate. His itaque vallatus angustiis nitor, moxque collabor; tento, sed praesto deficio; contemplationis summa non penetro, in compunctionis lacrymas non erumpo. Mens enim terrenis obtenebrata negotiis, frustra se in contemplationis culmen attollere nititur, dum actionum saecularium merito, quasi congestis lapidum ruderibus aggravatur. Sicut enim aluta calcei postquam per limosa luti fluenta transierit, non admittit arvinam: sic mens humana nisi ab humore fuerit curae saecularis exuta, non percipit supernae pinguedinis gratiam. Pellis enim sicca pinguedinem combibit, humefacta repellit. Et humanum cor, donec curarum saecularium madore turgescit, saginas internae gratiae non admittit. Unde et lex in monte Horeb data legitur, quod videlicet siccitas interpretatur. Illa denique mens, quae per amorem spiritus a terrenis in alta sustollitur, mons est, in quo lex Domini irreprehensibilis, quae procul dubio charitas est, divinitus promulgatur. Et hic mons veraciter est Horeb, qui siccitas dicitur; in quo videlicet omnium vitiorum humor excoquitur, et ad radios solis justitiae cunctum libidinis atque carnalis illecebrae rheuma siccatur. Hinc est quod vasa templi argillosa terra, quae videlicet aquam sitienter imbibit, Hiram ad Salomonis imperium fabricavit. Ex quibus nimirum vasis et illud est, quod imbre coelesti concupiscit impleri, cum dicit: « Anima sicut terra sine aqua tibi; » atque ideo aestuans clamat: « Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? » De his igitur vasis tertio Regum libro dicitur: « Quia in campestri regione Jordanis fudit ex ea rex in argillosa terra inter Sochot, et Sarthan. » Sochot enim tabernacula vertitur; Sarthan vero interpretatur tribulatio eorum, sive demolitorum, aut coangustantium. Quid itaque per Sochot, quod interpretari tabernacula diximus, nisi sanctos viros accepimus, qui videlicet dicunt: « Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus? » Unde et Petrus: « Certus sum, inquit, quod velox est depositio tabernaculi mei. » Quid vero per Sarthan, quae tribulatio eorum dicitur, nisi reproborum tribulantium nos persecutio designatur? Ii nimirum et demolitores et coangustantes sunt, quia dum demoliri atque destruere fidei nostrae vel boni operis aedificium tentant, duris injuriarum ac pressurarum nos calamitatibus coangustant. Vasa ergo templi, id est, omnes electi, funduntur in campestri regione Jordanis, id est, in humilitate baptismi, inter Sochot et Sarthan, id est, inter justos atque perversos; ut et bonorum forma proponatur illis ad imitandum rectae conversationis exemplum, et pravorum persecutio ad cumulum illis proficiat meritorum. « Vasa » siquidem « figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. » In arida ergo terra templi vasa funduntur, quia mens hominis ad suscipiendum supernae gratiae munus non est congrua, nisi prius ab omni carnalis illecebrae fuerit humore siccata. Sicca quippe chorda clarum harmoniae sonitum, humida reddit obtusum. Tympanum quoque surdum sonat, si quilibet eum liquor humectat. Sic necesse est, ut mens hominis a carnis voluptate sit arida, quatenus in Dei omnipotentis auribus ejus oratio sit arguta. Enimvero, sicut oculus dum solis se radiis objicit, videre frustra contendit, et cavos quidem orbes, ac vacuas pupillis palpebras pandere nititur, sed splendorem, quo perfunditur, nullatenus intuetur; sic ad conspiciendam contemplationis lucem sese inaniter erigit, qui per saecularis vitae meritum aciem cordis amisit. Nam si quilibet ignotus cubiculum regis irrumpat, eique praesens tanquam familiaris assistat, regis tamen alloquio non perfruitur; quia carus ei per anterioris notitiae gratiam non habetur: ita nos infelices et miseri, quod quidem de mei similibus loquor, saepe soli in angustae cellulae remotione consistimus, solis divinae majestatis obtutibus trementes astamus; peccatis tamen obstantibus, vel intimi splendoris igniculum, vel compunctionis gratiam non meremur.. Sic itaque velut ante regis videmur astare praesentiam, sed quia per vitae rectitudinem sibi noti non sumus, collocutionis internae dulcedinem non gustamus. Sed, o dulcedo melliflua, cum Dominus in servo, et servus delectatur in Domino! Unde Psalmista: « Suavis sit, inquit, ei laudatio mea, ego vero delectabor in Domino. » Mihi autem misero velle quidem adjacet, perficere autem non invenio. Non enim invenio in carne mea bonum. Et haec quidem desidero, ad haec toto corde suspiro, sed ad haec consequenda meritis prohibentibus non assurgo. Quem videlicet et reprehensibilis vitae reatus impediunt, et exteriora negotia fulgorem lucis intimae conspicere non permittunt. Et haec eadem terrena turbatio, quae videlicet a contemplationis intuitu mentis obruit aciem, scribendi quoque mihi nihilominus adimit facultatem. Huc accedit, quoniam licet ego dictare forte quid valeam, deest antiquarius qui transcribat. Sed cur ego negatae transcriptionis queror incuriam, cum non modo quispiam, quae scribo, transferre, sed ne celeri quidem vacet lectione percurrere? Ecclesiarum plane quoque rectores, quibus potissimum hujus rei cura debuisset incumbere, tanto mundanae vertiginis quotidie rotantur impulsu, ut eos a saecularibus barbirasium quidem dividat, sed actio non discernat, nec sacrarum meditantur eloquia Scripturarum, sed scita legum, et forense litigium. Multitudini sacerdotum non sufficiunt tribunalia judicum et aulae regiae, dum clericorum ac monachorum evomunt turbas, brevitatis suae conqueruntur angustias. Claustra vacant, Evangelium clauditur, et per ora ecclesiastici ordinis forensia jura decurrunt. Sed utinam legalis edicti duntaxat essemus lite contenti. Arma potius, arma corripimus, vibrantia telis tela conserimus, et non verbo, sed ferro contra nostri ordinis regulam dimicamus. Quibus nimirum dicit Apostolus: « Quia gladius Spiritus est verbum Dei; » et revera tam immanis pressurae calamitas incumbit Ecclesiis, ut tanquam Babylonicae legionis acies circumfusa, et Jerusalem cum civibus suis videatur obsessa. Saeculares enim quilibet ecclesiastica jura corradunt, salaria subtrahunt, possessiones invadunt, et sic stipendia pauperum, velut hostium se reportare manubias gloriantur. Ipsi quoque saeculares nihilominus inter se proprii juris bona diripiunt, alter alteri supergredientes impingunt, et in communi mundo conclusi, quia soli esse nequeunt, mutua se pervasione collidunt. Mox arundineas rusticorum tegetes aggrediuntur exurere, et fel atrocissimi livoris, quod suis utique nequeunt inimicis invomere, imbellibus non erubescunt rusticis propinare. Et tunc sit ad litteram, quod canitur per Prophetam: « Dum superbit impius, incenditur pauper. » In quo nimirum nobilior est serpentina virulentia, quam humana crudelitas. Serpens enim fugit hominem nudum, aggreditur eum morsibus, quem cernit indutum. Et fortis ac ingenuus quisque bellator vitat inermem, impetit adversum se tela vibrantem. Accipiter etiam ubi nidificat, in amplo quodam circuitu nullam dignatur exercere rapinam; ut quae facilia sunt, et in promptu nobiliter transeat: in quibus vero major victoriae labor est, longinqua perquirat. Isti vero adversus inermes arma corripiunt; et dum fluant hostes, vapulant innocentes. Porro autem dum hic prior laedit, protinus alter insurgit; et non oculum pro oculo, juxta legem (Exod. XXI), sed refert cum foenore laesionem. Talio quippe, quae Tulliana lege decernitur, nostris temporibus ignoratur, et disciplina vindictae, quae sub gentili dudum servabatur imperio, nunc Evangelio veniam terribiliter intonante, nescitur. Ideoque pro virga tauream, pro scutica clavem, pro verbo ferrum, pro vecte redhibent gladium. Erubescunt non excedentem injuriae vicem, dedignantur illati discriminis aequitatem. Videri victores atque terribiles ambiunt, triumphalis gloriae titulos concupiscunt. Sic itaque, dum unus irascitur, alter ad insaniam provocatur: et rabies rabiem generat, ac furorem furor inflammat. Sic et hoc experimento dignoscitur, quia si rabidus canis hominem forte momorderit, tanta vi rabies ejus in viscera protinus humana transfunditur, ut mox ipso urinae conceptaculo eatuli generentur. Quod nimirum hoc evidenti comprobatur indicio, quia si is, qui canino morsu correptus est, cantalenas, quod muscarum genus est, in aqua tritas ebiberit, mox cum urina simul non sine magni doloris gemitu catulos fundit. Et certe non contemnenda res digna spectaculo, qualiter ex sicco dentium osse soboles gignitur, in quo videlicet humor seminis non habetur; et quod per genitale membrum facile natura non poterat, per traducem dentium similem in diverso genere speciem format. Et forte non sine mysterio fit, ut per hoc animal, quod cantalena dicitur, virus, quod ex canina rabie conceptum est, egeratur. Incantator enim, praedicator in divino perhibetur eloquio, unde et in psalmo dicitur: « Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudit voces incantantium, et veneficia, quae incantantur a sapiente. » Et de praedicatore intrinsecus sauciato alibi legitur: « Quis medebitur incantatori a serpente percusso? » Et in Proverbiis: « Sicut acetum in nitro, ita qui cantat carmina cordi perverso. » Sicut ergo per cantalenas rabidi furoris virus egeritur, ita per exhortationem sancti praedicatoris concepti livoris iracundia mitigatur.
Ut igitur ad ea, quae coepit sermo, recurrat. His, et hujusmodi mundus furiis inflammatus, et compugnantibus undique membris alterutra concertatione divulsus, nos etiam, et quibus libello repudii donatus est, concutit, et a dictaminis vel intimae contemplationis intuitu mentis acumen obtundit. Adde quod etiamsi sit forte qui scribat, sicut jam diximus, deest omnino qui transferat; deest postremo qui celeri saltem lectione percurrat.
Enimvero cum furentibus ventis tempestas oboritur, et procellarum turbo fluctivagus in cumulos elevatur, tunc mare in ipsa sui pelagi profunditate mitius aestuat, circa littus autem tanto se ferventius erigit, ut naves quoque, si appulerint, frangat; unde fit ut remiges tunc littoribus loca contigua tanquam Syrtium discrimen aufugiant, et quietioris tunc pelagi profunda conscendant: sic nimirum, cum jam hujus saeculi terminus appropinquat, quasi circa littus suum mundanus fervor ebullit, seseque in perturbationis atque superbiae cumulos erigit; et qui in praeteritis saeculis, velut in pelagi profunditate quodammodo tranquillus exstiterat, nunc circa finis sui littus pestilenter exaestuat, ut applicantes quoque discrimen naufragii jure evadant. Et haec quassatio, ac perturbatio de luxuria nascitur; et quod naturae contrarium est, de voluptate afflictio generatur. Unde et Salomon: « Hanc, inquit, occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus. » Omnes enim dum anhelant ea, in quibus delectantur, acquirere, et necessario compelluntur afflictione spiritus laborare; et dum in eo quod iste quaerit, alter objicitur, ad id quod oblectat, non sine laboris taedio pervenitur. Hinc rursus ait: « Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerunt manus meae; et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi. » Quae tamen afflictio duras ac reprobas mentes et ipsa delectat, dum non modo deliciarum suavitate, sed et laboris oblectantur acredine. Hinc est quod Israelitae, stimulo gulae prurientes illecti, non modo sibi deesse carnium olias pisciumque delicias, sed et porros ac cepas conqueruntur et allia. Quae nimirum species, dum vi naturalis acredinis mordent faucium gustum, lacrymas provocant oculorum. An non ceparum et alliorum esuriunt acrimoniam, qui videlicet esculentiora domestici apparatus edulia deserunt, qui juris adiposi, quas opiparor ultroneus obtulit, delicias parvipendunt? et per horrescentia dumeta, montiumque praerupta, feras agrestes venabulis insectantur; cellariis deprompta fastidiunt, et vaga per aerem missis accipitribus aucupantur? Dum tranquilla plerumque valeant pace quiescere, jucundum deputant et amoenum equitandi, vel litigandi laboribus insudare. Flaccidum judicant quietis otium, hebes, ignobile fatentur et dissolutum. Sic et populus ille dicebat: « Anima nostra arida est. Nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi manna. » Alibi quoque murmurantes dicunt: « Deest panis, non sunt aquae. Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. » Levissimum quippe deputant cibum, si pondus atque duritiam contingat deesse laborum. Nam laboribus resolvuntur, otio fatigantur.
Plane libet diligenter inspicere quam brevis pars corporis sit, cui substantia mundi tota non sufficit, quae cuncta terrenae facultatis impendia concupiscit. Nam cum caetera corporis membra quodammodo bruta videantur et stolida, vix cubitus semis reperitur in corpore, quem rerum omnium universitas nequeat satiare. Ab oculis siquidem usque ad genitalia regnat omnis humana concupiscentia. Et hoc quidem angusto compendio naturali necessitate concluditur, sed naturalis metae legibus non tenetur: nam per exteriora cuncta diffunditur; et quae de modica radice procedit, non modicis paucisque contenta, omnibus inhiat: ad omnia, ut eis perfruatur ac saginetur, anhelat. Oculi siquidem pascuntur pulchritudine rerum, mulcentur aures tinnulis harmoniae sonitibus, vel lenocinantium assentatione verborum; nares odoramenta concipiunt, fauces epularum saporibus oblectantur, cor cogitationum versat arcanum, lingua profundit eloquium, et quod cor meditatur, oris ad medium interpretatione producitur. « Ex abundantia » scilicet « cordis os loquitur. » Jam vero genitalia tanto ardentius ad coitum provocantur, quanto magis stomachus vel ciborum copia, vel potus ingurgitatione repletur. Edacitas quippe quaedam sanguisuga est, cui duae sunt filiae, ebrietas scilicet atque luxuria; de quibus utique Salomon: « Sanguisugae, inquit, duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer. » Nam quo quisque immoderatius vescitur, eo necesse est ut ad potum aestuantius accendatur. Et dum congesta cibi moles fervescente stomachi lebete decoquitur, crebris necesse est haustibus irrigetur. Sed cum cibis venter ac potibus intumescat, consequens est, ut alternis utrinque meatibus, et faeces per podicem in cuniculos egerat, et humorem de genitali conceptaculo per pudenda profundat. Sicut enim in torcularibus vinarium a vino; sic in ilibus stercus separatur a viru. Sanguisugae ergo, quae edacitas est, duae sunt filiae: ebrietas et libido; quia dum una pestis delectabiliter concipit, geminam necessario sobolem parit. Quae nimirum dicunt: « Affer, affer; » quia cum sint insatiabiles, violentae quoque sunt exactrices. Haec itaque pars corporis, a pudendis videlicet usque ad oculos, totum perimit hominem, ac prorsus in eo naturalis excellentiae subruit dignitatem. Per haec enim spiramina sensuum, infelix humana conditio, et quod salutis est, effluit; et quod est perditionis, admittit. Haec omnia breviter Joannes comprehendit Apostolus, cum ait: « Omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. » Concupiscentia scilicet carnis ad corporis voluptatem, concupiscentia oculorum ad visibilium rerum pertinet pulchritudinem: superbia vero vitae, terreni honoris atque fastigii exprimit sublimitatem. Per haec enim primus homo tentatus agnoscitur, sicut Scriptura testatur: « Vidit, inquit, mulier quod bonum esset lignum ad vescendum: » ecce concupiscentia carnis; deinde sequitur: « Et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: » ecce superbia oculorum. Per oculos enim superbire convincitur, quisquis in his quae Deus prohibet, delectatur. Superbia vero vitae fuit, cum mulier eadem ex ore serpentis libenter audivit: « Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. »
Totus itaque mundus hoc tempore nihil est aliud nisi gula, avaritia, atque libido. Et sicut olim trifariam divisus est orbis, ut tribus simul principibus subjaceret; ita nunc genus humanum, heu proh dolor! his tribus vitiis servilia colla substernit, eorumque quasi totidem tyrannorum legibus obtemperanter obedit. « Omnes enim, sicut Scriptura dicit, avaritiae student, a minimo usque ad maximum. » De gula vero quid dicam, cum opulenti quique nesciant famem, nunquam praestolentur esuriem? Tumentes ventres, nisi citius per utrumque spiramen effolleant, crepitum ilibus reformidant, et sic in manibus fistulae consistit incolumitas vitae. Ora flammantia crapulantur, nec tamen dicendi sunt, fastidio prohibente, comedere, sed potius ligurire. Atque ideo dum afflictio carnis a cunctis poenitentibus pene respuitur, in praefigendis poenitudinum judiciis vigor canonum funditus enervatur. Quamobrem aut liber omnino claudendus est canonum, aut a delegandae poenitentiae taxatione cessandum. Quis enim saecularium ferat, si vel triduo per hebdomadam jejunare praecipias? Modo stomachi laesionem simulant, modo splenii, sive vesicae lamentantur exitium, modo marcidi pulmonis vitio intercludi sibimet anhelitum conqueruntur. Hinc multiplices rei familiaris curas objiciunt, illinc herilis famulatus obsequia laboriosa praetendunt. Quid plura dicam? Labyrintheas argumentorum scenas struunt, Protheum induunt, et in diversa se formarum monstra convertunt, cuncta languorum genera simulant, ut quod potissimum metuunt, languorem jejunii non incurrant. Sed cum tantopere non exigenti naturae, sed impatienti gulae deserviunt, velint, nolint, libera libidinis frena laxantur. Venter enim, atque pudenda contigua sibi sunt affinitate contermina, et cum ille sine temperantiae discretione reficitur, illa protinus ad contumelias excitantur. Cibi scilicet ilices sunt libidinum, et immoderate percepti proprii humoris exuberantiam mox ad pudenda transmittunt. Qui videlicet humores dum congesti pruriunt et titillant, importunius expetunt ut per coitum profluant. Hinc est quod plurimi dum lege permissam ineundi conjugii novere licentiam, nullam reddendi conjugalis debiti exhibent disciplinam; nec usu commistionis uxoriae temperanter utuntur, dum non gignendae proli, sed ingenitae deserviunt voluptati. Ii plane, non dicam mariti, sed prolectarii; non conjuges, sed potius amatores: sic ad intemperantiam coitus tempus omne continuant, ut uxoribus suis, quod turpe dictu est, nec praegnantibus parcant; et castitatis regulam violare nequaquam homines erubescunt, quam circa praegnantes suas et animalia muta custodiunt. Vide, o homo, canem, si caniculam, postquam concepit, aggreditur; aspice buculam, vel certe equam, si post conceptum a suis maribus insectantur. Ignorant quippe coeundi libidinem, cum deesse sibi gignendi conspiciunt facultatem. Cum ergo tauri, canes, et caetera bestiarum genera fetibus suis reverentiam praebeant; soli homines, quorum Doctor de Virgine natus est, ut vota sua libidinis expleant, parvulos suos, qui ad Dei formantur imaginem, necantes obterere non formidant. Hinc est quod nonnullae mulieres ante pariendi tempus abortiunt, aut certe multilata, vel laesa eorumdem parvulorum tenera adhuc membella reperiunt. Et hoc modo dum ad libidinis feruntur incentiva praecipites, ante parricidae sunt quam parentes; et quod valde periculosum est, dum haec vitio naturae peccantis ascribunt, sese tam flagitiosi reatus obnoxios non agnoscunt. Verumtamem et hoc aliquando non ignorant; sed dum lucrantur ignorantiam populi, dissimulant hoc sacerdotibus confiteri. Barrus, qui et blephas dicitur, unice diligere castitatis munditiam perhibetur, et eatenus exsecratur obscena libidinum, ut cum ad propagandum genus coire compellitur, vultum post terga retorqueat; et ita quodammodo naturae coactus imperio, nolle se, atque erubescere quod agit ostendat. Bestia ergo quaelibet ad hoc solummodo coit, ut gignat, homo solus ad hoc gignit, ut coeat. Pecoribus itaque summa concumbendi partus, hominibus vero summa gignendi concubitus. Vultures pariunt, cum se per coitum non corrumpant. Apes sobolem successurae posteritatis enutriunt, ut virgines perseverent. Itaque rationis expertia filium Virginis imitantur; et homines, quibus utique natus est, luxuriae volutabro delectantur. Quis enim seminibus semina superjactat? quis agrum vernantium scilicet segetum decore vestitum, sulcandum vomeribus judicat? Mittit prius falcem, ut cum ager vacat, satio mox segetes germinatura succedat; alioquin si semini semen ingeritur, forte continget, ut non dicam ex utroque, sed ne de utrolibet quidem proventus copia colligatur. Attende itaque, vir enervis, imo vir evirate, quid ambias, et scito quia pulvis et cinis est, ad quem luxuriae facibus inflammatus anhelas, videlicet ut cum muliebres artus amplecteris, vermes, saniem, intolerabilemque foetorem, quod paulo post futura est, contempleris, ut consideratio futurae putredinis fucos causa despiciat scenicae venustatis. Sapientis quippe judicio non modo subjacet, quod lenocinatur oculis: sed quod latet etiam in materia veritatis. Verumtamen omnes illas delicias, quas nunc uxorculae de suis conjugibus exhibent, aliis quoque viris necesse est praebeant; si eas post eorum obitum biviras, ut assolent, aut etiam triviras esse contingat. Non est eis fides ulla post mortem, sed dum placere viris posterioribus concupiscibiliter appetunt, audire quoque nomen priorum suffusae rubore vultum, impudenter erubescunt.
Novi plane virum, dum illatam uxori ulcisci conaretur injuriam, gladiis interemptum, quae tamen ad secundas migrasse nuptias dicitur, antequam anni circulus impleretur. Eant ergo viri, et relicto Deo, spem in uxoribus ponant, quas utique dum intemperantius diligunt, saepe per eas non modo extraneis viris, sed et hostibus suis propria bona transmittunt. Huc accedit, quia si mulier thalamum violat, cum fama jam convicaneorum omnium ora pervolitet; vir tamen adhuc solus ignorat, et qui suae domus opprobrium pertulit primus, vix deprehendit extremus. Igitur incentiva libidinis fomites sunt avaritiae et materia cupiditatis. Nam cum luxuria multis sumptuum indigere non ambigetur expensis, nisi multiplicibus exuberent commodis, fluere nequeunt in oblectationibus voluptatis. Sed sicut ii qui mundi hujus probantur esse vernaculi, terrenis se rebus ambiunt onerare; sic versa vice mens coelestibus hians se gloriatur exuere.
O quam jucundum, quam suave nuntium, quam denique dulcis ad aures meas nuper fama devenit, quae vos Ostiensem comitatum mihi subtraxisse, et alii tradidisse perhibuit! Romanus enim quidam velut accusans te apud me, et tanquam mihi consulens atque compatiens, quod factum erat innotuit, sed quem accusare se credidit, nesciens commendavit. Ego quidem primo quasi graviter tuli, sed erumpentibus quibusdam laetitiae signis, vel superficietenus quidem moerorem simulare non potui. Ultro etiam divinam imploro clementiam, ut episcopatum quantocius ordinare non differas, et sterile arenosi littoris aratrum mihi de manibus tollas. Non enim est hujus temporis, ut qui puritatis et innocentiae tramitem tenere desiderat, Ecclesiae bajulare regimen acquiescat: cum videlicet omnes pene per vitiorum abrupta praecipites, et tanquam furentes equi per voluptatum suarum campos ferantur effrenes. Et quid aliud inter haec tot flagitiorum mala perpendimus, nisi quia venturo citius Antichristo via jam sternitur, per quam inoffensis nequitiae suae vestigiis gradiatur? Nam sicut dicit Apostolus: « Mysterium jam operatur iniquitatis. » Mundus siquidem lucem tenebris mutuat, cum ejus jam terminus appropinquat. Et velut inter diem et noctem videtur nutare crepusculum, dum occumbente luce virtutum, nox oritur vitiorum. Quod nimirum illud Abrahae portendebat, quod Scriptura pronuntiat: « Cum sol, inquit, occumberet, sopor irruit super Abraham, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. » Nam solis occubitus mundi designat occasum; horror vero magnus et tenebrosus vitiorum figurat criminumque caliginem, quae quotidie pestilenter inhorrescunt per aestuantem reproborum hominum pravitatem. Unde et illic paulo post additur: « Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans. » Sicut enim fumus ex igne clibani vaporantis egreditur; ita vitiorum omnium flagitiorumque caligo de camino aestuantis avaritiae generatur, sicut dicit Apostolus: « Quia radix omnium malorum avaritia est. » Et hoc circa finem diei, hoc est, circa terminum mundi. Fumans ergo clibanus tenebrosam caliginem generat, quia caminus avaritiae, qui in pravorum hominum pectoribus aestuat, multis perversitatum tenebris mundum pestilenter obscurat. An non mentes infelicium caecat, quae scilicet et fidem tollit, et omnium virtutum in eorum cordibus lumen exstinguit? Unde cum illud praemisisset Apostolus, praesto subintulit: « Quam, » videlicet avaritiam, « quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. » Multis quippe se doloribus inserunt, dum propter temporalia lucra infoederabili a se invicem simultate resiliunt. Et plerumque dum pro corporalibus in arma concurrunt, e corporibus animas exeunt. Qui vero solis coelestibus inardescunt, pro doloribus oblectationibus potiuntur; quia in fraternae charitatis dulcedine unanimiter vivunt. Hinc est, quod in illo sacrificio vespertino, quod tunc Abraham obtulit, pecora quidem terrena ab invicem sequestrata composuit, sed volatilia non abjunxit. Unde Scriptura: « Qui tollens, inquit, universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit. » Terrena quidem animalia contra se, et altrinsecus opponuntur, quia terreni quique contra proximos jurgiis et contentionibus saeviunt, vel certe occultis adversus eos odiorum fomitibus inardescunt. At contra qui sese in altum coelestis desiderii pluma sustollunt, dum sacrificium Deo semetipsos offerunt, a mutuae dilectionis glutino non recedunt.
Haec apud te, venerabilis Pater, de mundi furentis insania conqueror, quem et tolerare quotidie et odire compellor. Nec accusatoris vereor notam, dum illi delinquentium expono flagitium, qui corrigendi prava prae caeteris obtinet principatum. Non enim detractor ille dicendus est, qui ei curat errantium reatus exponere, qui valet ea, quae temere praesumpta sunt, emendare. Haec porro Eliae verba sunt: « Altaria tua, Domine, destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et relictus sum ego solus. » Cui Dominus: « Derelinquam, inquit, mihi septem millia in Israel, quorum genua non sunt curvata ante B al. » Cum ergo propheta solum se remansisse dicat, Dominus e diverso septem millia superesse respondeat; Elias tamen mendacii non arguitur, quia zeli coelestis igne succensus, esse, quod perhibet, opinatur. Si Elias itaque non peccavit, quia non odio, sed zelo modum accusationis excessit: num ego debeo praesumptionis argui, qui pauca de plurimis ei potissimum, qui jus corrigendi principaliter possidet, intimavi? Meum itaque fuit sacris auribus haec utcunque suggerere; tuum est, prout facultas attulerit, coercere. Satagendum est igitur, et instanter elaborandum, ut in tremendo summi pastoris examine, vel cum Elia te intimus zeli fervor excuset, vel cum Petro, quod gloriosius est, multiplex commissi gregis fructus exornet. Ne, quaeso, miremini, si tenor hujus epistolae stylo currat inculto, quia dum manus ad jaciendos apices properat, hinc Cadalous, draco videlicet teterrimus, sufflat, illinc virulenta serpentium turma de cavernis suis egressa consibilat. Quos, quia non possumus incantationibus frangere, paramus squamea colla gladiis obtruncare. Sed quia synodus imminet, pedestres etiam versiculos subdo: Sedis apostolicae qui vult retinere vigorem, Aequa libret rigidae pondera justitiae. Juris enim pariles nescit suspendere lances, Quem favor inflectit, spes vel avara trahit. Muneribus plenae cui laxant ora crumenae, Justitia vacuam perdit inops animam. Coeli Roma seras tenet, et regit orbis habenas: His, si plura velit, tartara sola petit.
1.16 Epistola XVI. AD EUMDEM ALEXANDRUM II, ROMANUM PONTIFICEM, ET HILDEBRANDUM S. R. E. CARDINALEM ARCHIDIACONUM
ARGUMENTUM.--Reprehensus ab Alexandro pontifice, et Hildebrando archidiacono, quod epistolam quamdam scripsisset Coloniensi antistiti, exemplar illius epistolae ad eosdem mittit. Deinde, quia rogatus fuerat ab iisdem, ut Romam, et inde Mantuam, ubi conventus episcoporum habendus erat, secum proficisceretur: Romanum quidem iter, tanquam minus necessarium, et suae senestuti nimis incommodum deprecatur; Mantuanae vero profectionis laborem, quod e re Christianae reipublicae esse videretur, omnino non recusat. Sed usque ad adventum utriusque, qui Mantuam illac transituri erant, tantae rei deliberationem rejicit.
Patri et filio papae et archidiacono, PETRUS peccator monachus servitutem.
Epistolam, de qua me insuggillastis, ad vos mitto, ut videatis, et quid in ea adversum vos egerim liquido comprobetis. Quod si aliam in illas partes epistolam misi, vel in hac ipsa aliquid usque ad unam litteram, me sciente, auctum est, vel imminutum, aut aliquo modo transmutatum, et non ad vos est simpliciter missa, sicut tunc domino Coloniensi pontifici est directa Naaman Syri me lepra perfundat, vel Barjesu caecitas oculos meae frontis obducat. Jesum testor, et sanctos angelos ejus, quia in hac ego satisfactione non mentior. Si pro hac itaque epistola mori debeo, tendo cervicem, imprimite pugionem. De caetero sanctum Satanam meum humiliter obsecro, ut non adversum me tantopere saeviat, nec ejus veneranda superbia tam longis me verberibus atterat; sed jamjam circa servum suum vel satiata mitescat. Liventes quippe scapulae jam deficiunt, et sulcata tot plagis, totque terga vibicibus tumescentia non subsistunt. Unde vir sapiens: « Flagelli, inquit, plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuit ossa. » Age igitur, tempus est enim, ut ego jam.... Sed adhuc spiritum reprimo, labiis digitum superpono: et licet seram, tamen adhuc miser cordiam quaero. Quod autem me ad vos Romam venire, deinde vobiscum ire Mantuam praecepistis, utriusque mihi labor itineris valde difficilis visus est, et meae senectuti nimium gravis. Unde Romam venire, quod vobis minus prodesset, omisi: expeditionem vero Mantuani itineris magis vobis necessariam judicavi. Sed in destinando mihi sanctae vestrae legationis oraculo, satis uterque inter vos inaequaliter divisistis. Nimirum, ut unus mihi videatur paterni favoris affabilitate blanditus, alter hostilibus jurgiis terribiliter comminatus. Unus vestrum me tanquam sol corusco fervidi splendoris irradiat, alter velut furens Aquilo violentis impetus sui flabris exsufflat Unde illud ad mentem redit, quod refertur in fabulis. Dicitur enim, quia dum quidam indutus chlamyde viator incederet, Sol et Eurus eum quasi materiam sibi proposuere certaminis, quis videlicet e duobus ei chlmydem potuisset auferre. Hoc itaque inter eos foedere constituto, ut eum qui victor existeret, virens laurea coronaret, coepit Eurus violenter infremere, nubium volumina commovere; e contra, viator chlamydem stringere, seseque, ne vestem perderet, undique constipare. Cumque discipulus Aeoli casso labore deficeret, seseque coeptum posse perficere funditus desperaret, illico Sol aurea coepit ora detegere, micantibus terram fervoribus illustrare. Mox viator cum jam aestibus nimii fervoris aresceret, uberque sudor humefactis visceribus ebulliret, projecit chlamydem, ut nimii caumatis temperaret ardorem. Ille ergo condicti certaminis promeruit palmam, qui leniter egit, non qui vincere furendo, et violentiam irrogando tentavit.
Sed ut e Scripturis sacris honestius proferatur exemplum: si Roboam senum consiliis acquiescens, populo mitia respondisset, totum Israel sui juris imperio subdidisset: sed quia coaevorum suorum superbiae credidit, divisis a se decem tribubus, sublimem regni potentiam humilem fecit. Rhinoceros etiam, qui rabida persequentium canum ora celerrima pernicitate contemnit, capi se gremio blandae virginis non pavescit. Sed qui cuncta, quae vestra sunt, reddidi, cur adhuc persecutionem patior? Naturarum certe perhibent rimatores, nescio utrum astipulentur etiam venatores, quia castor dum nativo perpendat ingenio se non ob aliud insectari, nisi pro testiculis, ut medicinali serventur industriae praecidendis, ad stipitis truncum repente procurrit, seseque violenter impingens, testiculos projicit. Mox itaque longius provolans, versus ad venatorem in duobus se pedibus erigit, nec se jam habere, pro quo quaeratur, ostendit. Nunquid ergo durior satisfactio quaeritur ab homine, quam exigatur ab animalibus brutis? Sed ne modum excedat epistolare compendium, ad haec expostulanda vestrum in nostras partes praestolemur adventum.
1.17 Epistola XVII. AD EUMDEM ALEXANDRUM II
.
1.18 Epistola XVIII. AD EUMDEM
.
1.19 Epistola XIX. AD EUMDEM
.
1.20 Epistola XX. AD CADALOUM EPISCOPUM PARMENSEM, QUI ET HONORIUS II ANTIPAPA
ARGUMENTUM.--Cadalous Parmensis episcopus, praeter alia vitia, quae in eo complura inerant, magnis ambitionis facibus inflammatus, ingentes in Romana Ecclesia turbas concitavit. Alexandro enim legitimo pontifice rejecto, largitionibus, et pessimis quibusque artibus effecit, ut ipse a quibusdam Cisalpinis episcopis sui similibus (ad quos tamen electionis jus minime pertinebat), tanquam verus et germanus pontifex promulgaretur. Igitur scelestae cupiditatis compos effectus, scelera, quae antea occultius patrabat, publice jam, et in conspectu omnium edere coepit. Rapinis namque, caedibus et direptionibus omnia foedabat: bona ecclesiastica militibus suis, et satellitibus diripienda concedebat: denique, ut uno verbo absolvam, humana et divina permiscebat. Leniter primo admonitus; et deinde cum hac ratione nihil proficeretur, ter in patrum conventibus publice damnatus, et a catholica communione submotus, ab amentia et furore non destitit. Ad hunc hominem tam impium, tamque obfirmato animo salutaria consilia respuentem, scribit B. Petrus Damianus. Et quidem postquam illi sceleris, quod admiserat, magnitudinem ante oculos posuit, postquam quibuscunque potuit rationibus, ad sanitatem revocare conatus est, tristi demum ejus mortis vaticinio epistolam concludit.
CADALOO dicto episcopo, PETRUS peccator monachus quod dignum et justum est.
Qui non corripit puerum ova furantem, magnum postea latronem patitur, equorum stabula perfringentem. Si a corynetis [famulab. credid.] suis matrona potens negligit arcere petulcum, quid mirum si in eam quoque ille postmodum vesaniae suae porrigat appetitum? Utque de Scripturis aliquid inferam: David rex, qui in Absalon fratricidium non ulciscitur, ab ipso deinceps ejectus, regalis solii dignitate privatur. Adonias, filius Aggith, dum in superbiae fastum protervus erigitur, dum connivente patre, paratis equis et curribus, regnum sibimet pollicetur, ad hoc quandoque progreditur, ut Abisag Sunamitidem in conjugium quaerat, ac paternos incestare thalamos concupiscat. In multis tibi, frater, Romana pepercit Ecclesia, frequenter a te legitimi rigoris cohibuit disciplinam, adeo ut asserant, qui se interfuisse fatentur, quod in tribus jam conciliis synodalibus, Papiensi scilicet, Mantuano et Florentino, perspicua damnationis in te sententia claruit; ubique tamen sedes apostolica maternae pietatis affectu tibi clementer indulsit. Sed dum illa studuerit canonum circa te coercere vigorem, tu non vereris adversus eam hostilem redhibere tyrannidem. Porro autem si Scripturae series diligenter attenditur, ter unctus in regem David fuisse reperitur. Prius scilicet a Samuele in Bethleem, secundo a viris Juda in Hebron, tertio coram universis tribubus Israel rursus in Hebron. Et ut de piscatore nostro, cui tantopere vis succedere, simile quid perhibeam, tres Petrus sedes obtinuit: Antiochenam scilicet, ubi postquam ipse se fidei posuit fundamentum, Ignatium vice sua mox ordinavit episcopum; Alexandrinam quoque, ubi sanctus evangelista Marcus, postquam novae fidei semen sparsit, eam B. magistri sui Petri glorioso nomini fideliter dedicavit; postremo Romanae urbi per quinque annorum lustra praesedit, quam etiam cum coapostolo suo Paulo pretioso triumphalis victoriae sanguine purpuravit. Sed cur nos vel illum ter unctum, vel istum ter praesidentem in allegationem hujus disputationis adducimus, nisi ut tu interim ad conscientiam redeas, teque totidem vicibus, et si non judicio sacerdotum, sed canonum auctoritate depositum, quam procul a sanctis viris sis, et ipse perpendas? Licet enim illorum utriusque trina promotio tanquam una duntaxat, nullum vel regni vel sacerdotii fuerit incrementum, quodammodo tamen plenioris fuit sanctitatis indicium. Sicut enim ille pietate vel justitia reges, sic et iste transcendit omnes privilegio sacerdotes. Hinc est quod cum reliquis sanctis hoc non impendimus, solius B. Petri festive cathedram celebramus. Cum itaque sacerdotium tuum tanta laboret infamia, quo pacto praesumpsisti, vel, ut mitius loquar, acquiescere potuisti, ignorante Romana Ecclesia, Romanum te episcopum eligi? Taceamus interim de senatu, de inferioris ordinis clero, de populo. Quid tibi de cardinalibus videtur episcopis? qui videlicet et Romanum pontificem principaliter eligunt, et quibusdam aliis praerogativis, non modo quorumlibet episcoporum, sed et patriarcharum, atque primatum jura transcendunt? Salvo quippe universalis Ecclesiae sacramento, isti sunt oculi unius lapidis, id est Romanae Ecclesiae. De quibus per Zachariam dicitur: « Ecce, inquit, lapis quem dedi coram Jesu. » Super lapidem unum septem oculi sunt. Ipsi lucernae unius candelabri, de quibus postmodum loquitur dicens: « Vidi et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae super illud. » Ipsi sunt et candelabra, in quorum medio Jesus, juxta beati Joannis verba, discurrit, et hunc sermonem, qui illic praesto subjungitur, in te quodammodo specialiter dirigit: « Memor esto, inquit, unde excideris, et age poenitentiam. » Plane si poenitentia jure plectendus est quisquis cuilibet irrogat injuriam sacerdoti, qua tu sententia dignus es, qui illis praejudicium sacerdotibus intulisti, quorum consilio et judicio status ac disciplina debet totius Ecclesiae catholicae gubernari? Et cum canonica decernat auctoritas, ut vel humilis cujuscunque Ecclesiae clero liceat liberum de illo, qui sibi praeferendus est, habere judicium; qua tumoris audacia tu praesumpsisti te violenter illis ingerere, qui praeter communem Ecclesiae regulam, super ipsos quoque pontifices authenticam praevalent promulgare censuram? Cur per ambitionem adipiscendi culminis, inaccessibilisque fastigii, totum fere mundum in condemnationis tuae jurgium concitasti? Ut illud Jeremiae prophetae quodammodo vociferantes exclament: « Terra, terra, terra, audi sermonem Domini: Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. » Et tu e contra ejusdem prophetae verbis apte valeas respondere: « Vae mihi, mater mea! quare me genuisti virum rixae, virum discordiae in universa terra? Non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam, omnes meledicunt mihi. » Rursus illud aeque propheticum: « Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta; » ubi praesto subjungit: « Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio laetificavit eum. Sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus, et non poenituit eum. Audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus aeternus. » Non hic, dies illa, in qua natus est homo, maledicitur; sed prosperitas potius, qua lenocinante in peccatum lapsus est, condemnatur. In qua videlicet die tu quodammodo morereris in vulva, si ab ea, quam ceperas, imo in qua male nascebaris, desisteres culpa. Cum te videlicet alieni, et non filii apostolicae sedis eligerent, et ab ea potius, quam tenebas, sede deponerent, quam ad aliam, non per judicium, sed per strepitum promoverent, sicut scriptum est: « Dejecisti eos dum allevarentur. » Saeculares a liminibus Ecclesiae coercemus, qui dimissis uxoribus propriis, extraneis foederantur; sed quanto deterius adulterium ille committit, qui absque synodali sententia, relicta sua, alieni juris Ecclesiam more praedonis invadit? Hoc adulterium deplorat propheta, cum dicit: « Contritum est cor meum in medio mei, et contremuerunt omnia ossa mea. Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. » Cur autem tanto doloris taedio contabescat, protinus aperit, cum subjungit: « Quia adulteriis plena est terra, quia a facie maledictionis luxit terra: arefacta sunt arva deserti. » Quod autem genus hominum hoc perpetret adulterium, unde et terra lugeat, et corda hominum velut arva deserti ab inundatione praedicationis arescant, aperit illico, cum consequenter adjungit: « Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, dicit Dominus. » Sed quid eisdem adulteris sacerdotibus et prophetis immineat, mox subsequendo declarat: « Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris; impellentur enim et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum. Prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel, et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii » Audis similitudinem adulterantium, audis iter mendacii? Alterum scilicet pendet ex altero. A tramite quippe veritatis aberrat, qui per luxuriantis concupiscentiae ambitum castitatis ecclesiasticae munditiam foedat. Nunc Ecclesiam, proh dolor! usque ad verticem constupratam dolemus, quod Jerusalem dudum Jeremias contigisse conqueritur. « Filii, inquit, Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. » Jerusalem namque usque ad verticem constupratur, quando a minimis quibusque Ecclesiis usque ad apostolicam sedem, quae omnium caput est Ecclesiarum, luxuria venalitatis extenditur. Sed hujus adulterii dulcedo in quantam vertatur amaritudinem, illico vox divina subjungit: « Ecce, inquit, ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle. » Fac itaque, frater, juxta vocem prophetae dicentis: « Redite, praevaricatores, ad cor. » Discute, obsecro, conscientiam tuam, et prudenter examina, qua quiete, quo refrigerio potitus es, postquam te huic periculoso negotio, tanquam Scyllaeae voraginis fluctibus immersisti. Dilapidantur aera cupidinis, exhauriuntur folles diversi generis metallo turgentes; profligantur in cuneos militum erogandae pauperibus Ecclesiae facultates. Cunctisque subjectus obtemperas, ut cunctis in dignitate praecellas, et ambitio dominationis jure te mancipat servitutis. Unum te non lateat, quia quisquis Ecclesiae per venalitatem semel irrepserit, donec illi praefuerit, redimere non cessabit. Justo quippe Dei judicio agitur, ut quisquis regimen Ecclesiae nundinatus aggreditur, quietis vel opulentiae commodum, quod speraverat, de suo commercio non lucretur, sed sedens in cathedra pestilentiae fabriles semper malleos versat, et immundae praelationis rivus per sordida convexa decurrens, unde funestus oboritur, suo semper fonti respondeat. Enimvero cum religiosus quisque vir subire tam laboriosae sedis onus abhorreat, illicque constitui vix ullis hominum precibus acquiescat, cur tu onus onerum, ut sanctus Leo papa dicebat, non modo non paras aufugere, sed ultro etiam preces. et pretium offerendo anxie te conaris intrudere? Ut liquido videatur tibi sententia illa congruere, quam per Ezechielem adversus Jerusalem divinus sermo pronuntiat: « Omnibus, ait, meretricibus dantur mercedes; tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis. In eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. » Praeterea, si eos sacri canones haereticos notant qui cum Romana Ecclesia non concordant, qua tu judicaberis dignus esse sententia, qui sibi resistenti, et obstinatissime reluctanti, non pastor, sed tyrannus ingereris; eamque quam supra petram fidei Petrus praedicator erexit, tu cum satellitibus Satanae novus praeliator evertis? et ut immeritum pastoris nomen obtineas, ipsam confundere, ac dilacerare pascuam cum suis gregibus non formidas? Sed audi quid tibi tuisque similibus Dominus per prophetam dicat: « Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit Dominus. Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum. » Hoc autem quod tu nunc moliris, non est gregem Domini visitare, sed potius instar praedonis ac furis, perdere et mactare. Sicut in Evangelio Dominus dicit: « Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. »
Nunquid ad hoc natus es, ut mundum in bella concutias, apostolorum labores et opera destruas, totamque Christi Ecclesiam, tua, unius videlicet hominis, ambitione confundas? et haec fortasse turbatio tui nominis est intentata praesagio. Cadalous quippe vocaris. Et prima quidem pars hujus nominis manifeste denuntiat casum, secunda populum, siquidem Graece, Latine populum sonat. Et quid aliud in hoc exprimitur nomine, nisi quod Scriptura dicit: Quia videlicet ruina populi sunt sacerdotes mali? Hoc itaque modo, qui sanctae Ecclesiae fueras filius, adversus eam factus es gladius. Et forte tu ille es gladius de quo Ezechiel propheta dicit: « Gladius, gladius exacutus est et limatus. » Cur autem duo haec iste gladius habeat, hoc est, ut limatus sit et acutus, secutus exponit: « Ut caedat, inquit, victimas exacutus est, ut splendeat limatus est. » Nonne in te videntur ista congruere, qui videlicet ut solus valeas dignitate splendere, totum regnum laboras in praelium, velut occisionis victimas congregare? Sed adhuc audi quod praesto subjungit: « Qui moves spectrum filii mei, succidisti omne lignum, et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu. » Deinde sequitur: « Iste exacutus est gladius, et is e limatus est, ut sit in manu interficientis. » Tu profecto, tu ille es gladius, qui Filii Dei moves sceptrum, hoc est, qui eum in quo ille regnat, et imperat, commoves populum. Sceptrum Filii Dei est Ecclesia catholica, haec regnum, haec est et nostri Redemptoris imperium, quam tu movere merito diceris, dum eam vexare et conturbare contendis. Non est mihi propositum prophetae verba more commentantis exponere, ut debeam de lignis quoque, unde post arcam Noe nunc fabricatur Ecclesia, disputare: sufficiat mihi duntaxat illa perstringere, quae tuae videantur vesaniae convenire. Porro autem, quia conatus tuus iste nunquam perveniet ad effectum, sed infaustum postremo concludetur in exitum; et qui Romanis arcibus superbus inveheris, ad solum proprium cum ignominia reverteris. Audi quod sequitur. Nam postquam divina vox ait: « Mucro, mucro, evagina te ad occidendum; lima te ut interficias et fulgeas: » paulo post sequitur: « Revertere ad vaginam tuam, in locum in quo creatus es. In terra nativitatis tuae judicabo te, et effundam super te indignationem meam, et ignem furoris mei sufflabo in te. » Habes nunc forsitan mitram, habes, juxta morem Romani pontificis, rubram cappam; cave ne hanc adversum te sententiam divinus per eumdem prophetam sermo decernat: « Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita; haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam; nonne haec est, quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? » Ac si patenter enuntiet, quia quisquis ad hanc cidarim, vel sacerdotalem coronam arroganter anhelat, jure deprimitur: qui autem indignum se vociferans renuit, merito sublimatur. Multum sane laetificat, quod hujusmodi te pontifices elegerunt, Placentinus videlicet et Vercellinus, qui nimirum multum petulci ac proletarii, sicut norunt disputare de specie feminarum, sic utinam potuissent in eligendo pontifice perspicax habere judicium. Ecce iterum duo senes illi, de quibus locutus est Dominus: « Quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus judicibus, qui videbantur regere populum. » Ecce iterum Susanna in judicium accusata producitur: ecce falsum innocenti crimen intenditur, et sanguis innoxius condemnatur. Sed nunquid deerit etiam Daniel, cujus repente spiritus suscitetur, falsorumque testium nequitias ulciscatur? Aderit utique, aderit verus ille vir desideriorum, de quo dicit propheta: « Ecce veniet desideratus cunctis gentibus (Aggaei II). » Aderit, inquam, potentior ille Daniel, qui et impios senes perperam judicasse convincat, et Susannam nostram ab injustae sententia damnationis absolvat. De cujus repentino judicio alius propheta dicit: « Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet: non revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui. » Salva plane digna reverentia regibus nostris, quibus utique sive pro sexus, sive pro aetatis infirmitate subripi potuit: praeter illos, quicunque te ad hoc flagitium impulerunt, filii Cayphae, primogeniti dicendi sunt Satanae, adjutores Antichristi, adversarii veritatis. Itaque libet exclamare: O coelum! o terra! cum quibus scilicet et omnia turbanda sunt elementa. O tragoedia omnibus ante nos saeculis inaudita! ut alienus episcopus, propria sede contempta, ignorante Deo, nesciente Petro, nesciente Romana Ecclesia, super Romanam constituatur Ecclesiam? et quod non fert Ecclesia cujuslibet infimae dignitatis, perferat illa, quae mater est et magistra totius Christianae religionis? Sed quispiam fortassis objiciat, inordinatae huic ordinationi aliquem interfuisse Romanum. Erubescat ad haec lingua phrenetica, et quae nescit esse facunda, discat esse vel muta: nescit aliquid utiliter dicere, sciat saltem sine damno tacere. Nimirum cum electio illa per episcoporum cardinalium fieri debeat principale judicium, secundo loco jure praebeat clerus assensum, tertio popularis favor attollat applausum: sicque suspendenda est causa, usque dum regiae celsitudinis consulatur auctoritas: nisi, sicut nuper contigit, periculum fortassis immineat, quod rem quantocius accelerare compellat. Porro autem sicut diabolus divino nomini pluralem numerum indidit, ut diceret mulieri: « Eritis sicut dii, scientes bonum et malum; » ita tu grammaticorum regulis novum aliquid addidisti, ut in declinatione jam pueri dicant papae paparum. Per te itaque senex jam mundus addiscit, quod hactenus ignoravit. Et sicut juxta Pauli vocem, summus pontifex in sancta per annos singulos ingrediebatur in sanguine alieno; sic et tu nunc miserorum hominum, velut porcorum succidium facis, et sanguinem fundis, ut ad B. Petri sanctuarium cruentus ingrediaris. Cave, frater, cave, ne velut hostis insurgas tam praecipitanter in Petrum, qui certe et Ananiam cum conjuge verbi sui telo confodit: et Simonem arroganter astra petentem, in gehennae profunda demersit.
Quod mihi a senioribus intimatum est, refero: In Babyloniae partibus possessionem apostolica sedes habebat, unde tantum balsami reditum per annos singulos capiebat, quod indeficienti fomite sufficeret lampadi, quae videlicet ante altare beati apostolorum principis rutilabat appensa. Quam possessionem accepta pecunia papa distraxit, canonemque aromatis, quem recipere solebat, amisit. Aliquanto post, cum idem papa praedicto sacrosancto altari, quasi devotus assisteret et oraret, ecce quidam terribilis et grandaevus senex, in cujus etiam facie barbirasium videbatur, elato brachio colaphum sibi vehementer incussit, et ait: « Tu exstinxisti lucernam meam ante me, et ego exstinguam lucernam tuam ante Deum: » moxque disparuit. Ille vero protinus corruit, et paulo post diem clausit extremum. Sic sic nimirum meretur corripi, qui illi se praebet adversum, qui coeli terraeque primus pastor obtinet principatum. Quis, oro, duorum paparum duriori tibi videtur austeritate plectendus? Utrum ille, qui sacri altaris lucernam praesumpsit exstinguere; an tu, qui totam universalem Ecclesiam prae furtivae promotionis exordium niteris obscurare? Qui enim juxta Veritatis vocem, intrat per ostium, pastor est ovium; qui autem intrat aliunde, fur est et latro. Sed sicut per pastoris ostium qui jam utique praesidet, domui lumen infunditur; ita per tuum aliunde, nihil aliud, nisi fumus, atque caligo, chaos, et horror ingeritur tenebrarum. Huc accedit, quia dum in imis est quispiam, ejus quodammodo vitia delitescunt; cum vero ad dignitatis culmen ascendit, in superficiem mox erumpunt: et quae fuerant eatenus inaudita, jam per ora remigeruli populi trita vulgantur. Quot hominum millia nunc tua facta dinumerant, qui usque ad hoc tempus ea funditus ignorabant? Nam praebendarum Ecclesiae tuae, vel Ecclesiarum damnanda commercia, aliaque longe turpiora, quae nos erubescimus dicere, hactenus in tuo tantum narrabantur oppidulo: nunc alter ad alterum ubique regni hujus, et mercatores loquuntur in foro, et fossores in agro. Pueri, qui rhetoricantur in scholis, cives qui glomerantur in triviis, omnes pene te lacerant, teque dijudicant. Hoc siquidem tibi contigisse comprobatur, quod transgressori cuilibet per Jeremiam dicitur: « Propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae. » Cui paulo post etiam dicitur: « Haec sors tua, parsque mensurae tuae apud me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua, et adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae » Verumtamen si ego te conveniendum esse decernerem, hisque in os sermonibus objurgarem: nonne tu, quae gratis offerenda sunt in Ecclesia distraxisti? Nonne haec, et illa, coelo terraque testibus, commisisti? Quae videlicet si ego tibi dicerem, non me latet, quoniam dum negare haec, mundo teste, non posses, protinus ad futurae correctionis patrocinium convolares. Quilibet enim culminis appetitor dum de transacta vita, conscientia remordente, confunditur, emendationem sibimet in posterum pollicetur; sed dum culmen celsitudinis occasio fit peccandi, quomodo per scopulosi montis praerupta non offendet, qui per plana gradiens impingebat? Possem praeterea respondere, quod per prophetam Dominus tibi, tuisque similibus dicit: « Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietatem suam, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. » De qua varietate et alibi dicit: « Nunquid avis discolor haereditas mea? Nunquid avis tincta per totum? » Sed culpae varietas praesto subinfert sententiam ultionis: « Venite, inquit, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum. » Quibus autem hujus animadversio devorationis immineat, illico subdendo manifestat: « Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis, posuerunt eam in dissipationem. » Quae videlicet omnia nihil aliud ut que designantia, nisi Ecclesiam a malis pastoribus dissipatam, quorum et te hoc nosse credo, dum verbis pluribus non indigeant, non expono. Hoc tantum te latere non patior, quia et tu, et quicunque tibi similiter, per ambitionem Ecclesiae culmen appetitis, Deum procul dubio nescientes, Ecclesiam laceratis. Unde et per eumdem prophetam dicitur: « Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. » Spondes itaque nunc emendationem, ut concupitam obtineas dignitatem. Humiliter loqueris, ut ad celsitudinem proveharis. Humilitas haec quia de radice superbiae nascitur, ad satisfaciendum idonea non videtur. Illud interim ad memoriam redit, quod in libri Geneseos reperitur historia. Quia Dinam Liae filiam cum vidisset Sichen, filius Hemor Hevaei princeps terrae illius, adamavit, et rapuit, et dormivit cum ea, vi opprimens virginem: et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit: eamque tam impatienter amavit, ut non modo se, sed et omnes suae civitatis masculos circumcideret, ut ejus duntaxat potuisset conjugium obtinere. Sed haec satisfactio non Deo placuit, non fratrum illius corda placavit: quia non ob religionem, sed ad potiendam carnis facta est voluptatem. Fratres enim illius saevientes ob stuprum, omnes, qui circumcisi fuerant, gladiis peremerunt. Tu ergo, tu novus es Sichen, corruptor Dinae, violator Ecclesiae. Circumcidis carnem, ut carnis valeas explere libidinem. Pravos te polliceris mores abscindere, ut in pravitate postmodum impune te liceat permanere. Sed ecce Simeon et Levi Sichen gladiis impetunt, quia Vetus et Novum Testamentum, dum suis te sententiis damnant, quasi totidem te gladiis armati fratres obtruncant. Sive ut vindices propius acquirantur; Petrus et Paulus, qui mundi sunt judices, ipsi quoque fiant tuae transgressionis ultores. Foedam enim rem operatus es in Israel. Sed ne quis mihi fortassis objiciat, quod interfectores illi Sichen, Simeon videlicet et Levi, abeunte patriarcha Jacob, reprobationis meruere sententiam; sciat illic a prophetico spiritu futuram potius mortem Salvatoris attendi, quam peractam digne stragem luxuriosi hominis condemnari. De Simeon enim scribae sunt Judaeorum; de Levi vero tribu, principes sacerdotum. De quibus utique scriptum est: « Quia consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. » De quo consilio dicitur: « In consilio eorum non veniat anima mea: et in coetu illorum non sit gloria mea. Quia, inquit, in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum; » virum scilicet illum, de quo Sapientia ait: « Opprimamus virum justum, quia contrarius est operibus nostris. » Murum autem suffoderunt, hoc est, illud fortissimum ac spiritale propugnaculum, quod custodit Israel. Ut igitur expositoribus caetera relinquamus, sufficiat hic intelligi non vindictam stupri, sed peremptorum Christi sacrilegia condemnari. Quam plane vindictam Judith quoque Deo placitam docuit, dicens: « Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum. qui violatores exstiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem, et dedisti mulieres illorum in praedam, et filias eorum in captivitatem, et omnem praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum. » Porro autem non es contentus mensura hominis, sed in humano genere mons videri appetis, et quasi promontorium superbiae in fastigii te culmen attollis. Non vis esse de vallibus, de quibus dicitur: « Valles abundabunt frumento. » Sed audi, quod tibi Dominus per prophetam dicat: « Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram, ut extendam manum meam super te, et avellem te de petris, et dabo te in montem combustionis, et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris. » Et iterum: « Ecce ego ad te, superbe, dicit Dominus, quia veniet dies tuus, tempus visitationis tuae: et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum. » Tantumne in te damnationis ardor inferbuit? Huccine te superbiae fastus, et celsitudinis ambitio provocavit, ut reginam Ecclesiarum, sive, ut ita fatear, regnorum omnium temerares imperium? Sed « despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Jerusalem. Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? Super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad sanctum Israel? In multitudine, inquiens, quadrigarum mearum ego ascendam altitudinem montium, juga Libani, » Romanam videlicet Ecclesiam, in mundi totius culmine constitutam, et nitore virginalis pudicitiae candidatam. Sed audi quid tibi per eumdem prophetam divina vox dicat: « Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me; cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas. » Moxque sententiam in conclusione subnectit: « Ponam ergo circulum in manibus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in via, per quam venisti. »
Sed ecce nos multa adhuc plura, dictante materia, necdum explevimus votum; et jam excedimus epistolare compendium. Rogandus est ergo duntaxat omnipotens Deus, ut et ad te humilitatis revocet spiritum; et sopitis erroribus simultatum in Ecclesia sua pacis, atque concordiae, quae per te scissa est, stabiliat fundamentum: in fine libet haec plangere:
Heu! sedes apostolica, Orbis olim gloria, Nunc, proh! efficeris Officina Simonis.
Terunt incudem mallei, Nummi sunt tartarei, Justo Dei judicio Fit ista conditio.
Ut quisquis apostolicam Sedem semel comparat, Redimere non desinat, Donec male pereat.
Cathedram pestilentiae, Pressus anathemate Tenet cum sacerdotibus Christi peremptoribus. Fit sibi terra ferrea, Coeli sedes aenea. Diligenter igitur intende, quod dico: Fumea vita volat, mors improvisa propinquat, Imminet expleti praepes tibi terminus aevi. Non ego te fallo, coepto morieris in anno.
1.21 Epistola XXI. AD EUMDEM CADALOUM EPISCOPUM PARMENSEM, QUI ET HONORIUS II ANTIPAPA
ARGUMENTUM.--Scribit iterum ad eumdem scelestissimum Cadaloum, qui, superiori epistola accepta, non modo nihil de impietate remiserat, verum etiam pejora audens, Romam cum exercitu violenter ingressus, pugna cum adversariis commissa cruentissimae stragis auctor exstiterat. Non autem nunc, ut antea fecerat, cum eo leniter agit: sed ea, qua meretur, severitate accusat: et nisi tandem aliquando resipiscat, propinquum divinae ultionis fulmen minitatur.
PETRUS peccator monachus, CADALOO pseudoepiscopo, quod meretur.
Si Ninive post praedicationem Jonae ita constanter a sua se pravitate corrigeret, ut spretis semel vitiis, denuo se nullatenus implicasset; propheta Nahum adversus eam nequaquam onus hoc levaret, ut in ipso libri sui principio protinus in haec verba prorumperet: « Deus aemulator et ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. » Scripsi tibi nuper antequam Romam cum satellitibus Satanae fuisses aggressus, denuntians et contestans: ut te a tam cruenti moliminis intentione compesceres, ut intra mensurae suae te septa reprimeres, et nec motum divini furoris adversum te, nec mundum adversus Ecclesiam in bella nefaria concitares. Verum tu tanquam Vesuvus [Vesuvius] gehennae flammas eructans, non quiescis; pecuniae favillas, ut ita loquar, per populum spargis, et per aestum cupidinis miserorum hominum corda corrumpis. Tuam profligas Ecclesiam, ut obtineas alienam. Illinc aurum, argentumque stateris appenditur; hinc stipulationes, rata, et signa procedunt, sub hypothecario jure monimenta fiunt; sicque prolabantis Ecclesiae praedia distrahuntur. Ducis post te castra, auro potius armata, quam ferro; et sic nummi proferuntur e loculis, tanquam gladii vibrentur e thecis. Phalangas plane, quae te sequuntur, ad tuae signa militiae non tam litui, buccinae, vel tubae clangor excitat, quam vena metalli vibrantis invitat. Habens enim, ut aiunt rustici, pugillum aureum, frangis murum ferreum. Sed sunt « divitiae, » ut Salomon ait, « conservatae in malum domini sui. » Quid enim profuit aurum Ptolomaeo, regi scilicet Aegypti, qui post navale bellum, quod Julio Caesari perfidus ac superbus intulerat, enecatus fluctibus, neglectus, atque despectus in littore sine custode jacebat, nec aliter est inter caeteros agnitus, nisi quia aurea erat lorica praecinctus? Melius ei fuerat sub pannoso tegmine vivere, quam in purpura, vel auro perire. Imperator Nero retibus aureis piscabatur, eaque, ut historiae tradunt, blattinis e gurgite funibus extrahebat, sed eum nullatenus potuerunt ab imminenti discrimine, neque divitiae, neque deliciae liberare. Nam cum a Romanis pro incomparabilis enormitate flagitii ad supplicium quaereretur, pavefactus e palatio fugiens, ipse sibimet in suburbio conscivit interitum. Justinus imperator tantam thesauri copiam possidebat, ut ad opum custodiam uxor ejus arcas ferreas fabricaret; sed postmodum impos mentis effectus, dum se perdidit, etiam possessa quaelibet cum ipsis quoque regalibus sceptris amisit. Unde bene per prophetam dicitur: « Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit; argentum eorum, et aurum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur; quia scandalum iniquitatis eorum factum est, et ornamenta monilium suorum in superbiam posuerunt. » Gothorum dux Alaricus, ut authentica testatur historia, dum inopinatas se possidere divitias gloriatur, apud Consentiae regionem subita morte defungitur. Gothi vero protinus Barentum amnem a suo alveo per alium tramitem captivorum labore deflectunt: sicque Alaricum cum multis opibus in eodem alveo aqua deficiente sepeliunt, moxque fluvium proprio meatui juxta consuetudinem reddunt; ac ne quis addiscere locum posset, captivos omnes, qui interfuerant, exstinxerunt. Et, o utinam sic tuam tibi pecuniam tuus etiam miles infoderet, ne per eam, sicut jam coepit, status Ecclesiae deperiret! ut quod magistro tuo dictum legitur, tibi quoque merito diceretur: « Pecunia tua tecum sit in perditionem. » Habuit porro mater Michae, sicut in libro Judicum legitur, argentum, unde conflatum est idolum, sed absit, ut tantum ex illa, quantum de tua pecunia, prodierit sacrilegium. Ex illa quippe summa in una tantum tribu Israel factum est scandalum; tua vero pecunia Christianae fidei, et totius sanctae Ecclesiae nititur evertere fundamentum. Et, o scelus inauditum! Pilati milites inconsutilem Domini non praesumunt scindere tunicam, et tu in duos papas catholicam partiris Ecclesiam? Illi pendentis in cruce Salvatoris ossa non frangunt; et tu sectis Ecclesiae membris, quae procul dubio corpus ejus est, sacramentum violas unitatis? Captam bello arcam Dei Israel, Philisthinorum principes temerare non audent, sed clausam undique illibatamque conservant; tu Christianae pietatis arcanum, et non lapidearum tabularum, sed verbi Dei vivi, et permanentis coeleste mysterium vexare, ac solvere niteris frementium cuneis bellatorum? Si Oza moritur, quia humerum supponit, ne arca Domini corruat; quid illi merito fiet, qui se super Ecclesiam Christi, ut in ejus ruina ipse sublimis videatur, exaltat? Audi quid tibi per Abdiam divina vox dicat: « Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum. Qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? » Ubi mox sequitur: « Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. » Luce clarius constat, quia David in regem per Samuelis ministerium ungitur, Saul vero divini judicii sententia reprobatur. Sed donec Saul advixit, nec perexiguam quidem regni particulam David sibimet usurpare praesumpsit. Sed quid dicimus, quod David, vivente Saul, regii culminis apicem non ascendit? cum et eo etiam jam defuncto, nequaquam mox ad obtinenda regalia sceptra se contulit; sed utrum jus saltem habitandi in qualibet regni urbe mereretur, humiliter inquisivit, dicens: « Num ascendam in unam de civitatibus Juda? » Cui cum divinitus diceretur: « Ascende; » non mox, in quam sibi melius videretur, credidit ascendendum; sed geminat inquisitionem, ut capiat certitudinem. Inquirit adhuc quo potissimum ascendere debeat, ne judicium se disponentis in aliquo vel minimo, quod absit, offendat. « Quo, inquit, ascendam? » Ait Dominus: « In Hebron. » David ergo rex in regno sibi divinitus tradito, non modo regnare, sed ne quidem habitare praesumit, nisi divinae jussionis adhuc renovetur imperium; et nos, qui sacerdotes dicimur, alienas Ecclesias praedonum atque raptorum more pervadimus, easque mundo stupente, Deo prohibente, contra decreta legum, contra sententias canonum, venali commercio redimere festinamus. De quibus sub adulterorum specie per Jeremiam dicitur: « Saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur: equi amatores in feminas emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. » Unde et sequitur: « Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus? et in gentem talem non ulciscetur anima mea? » Enim vero sicut per auxesin dicitur Sancta sanctorum, et Cantica canticorum; sic Romanam Ecclesiam venaliter distrahi, peccatum est utique peccatorum. Quamlibet quippe Ecclesiam redimens, Simoniacus est; qui autem Romanam Ecclesiam ad taxationem pecuniae redigit, quid aliud, quam omnes per orbem terrarum Ecclesias, quibus illa praelata est, venaliter usurpare contendit? Sane sicut triginta denariis Judas Iscarioth Dominum vendidit; ita triginta nihilominus maledictiones ejus reperiuntur in psalmo, quem adversus eum Propheta descripsit. Quae scilicet maledictiones ab eo versiculo incipiunt, ubi dictum est. « Constitue super eum peccatorem: » illic autem desinunt, ubi subjunctum est: « Operiantur sicut diploide confusione sua. » Si ergo juxta peccati modum, maledictionis sive damnationis ponderatur elogium, quantae perditioni Romanae Ecclesiae mercator erit obnoxius, qui dum unam negotiatur, omnes simul Ecclesias comparare convincitur? Quamobrem non subdit hanc in te redundare sententiam, quam per Ezechielem Dominus intentat, dicens: « Venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium. Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te, et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua: et non parcet oculus meus, neque miserebor, sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt: et scies quia ego sum Dominus percutiens te. » Defuncto Caesare Augusto, quo videlicet imperante Salvator mundi nasci dignatus est, moerens Romanus populus lugubre clamitabat: « Utinam aut non nasceretur, aut non moreretur. » De te autem, Cadaloe, merito dicimus: Utinam aut non nascereris, aut illico morereris. Fuisset utique juxta Scripturam, « conceptus tuus, conceptus aeternus: » abortisset mater tua, non peperisset: et abortum potius funderet, quam sobolem genuisset. Narrat Eutropius, quia paulo antequam Saguntini ab Annibale famis inopia caperentur, ac ultimis cogerentur interire suppliciis, cum mulier quaedam jam pene fuisset enixa, infans repente regressus in uterum, illius civitatis portendit exitium. Optaremus etiam, ut tu quoque in viscera materna regressus, super urbem unam potius triste prodigium intentares, quam ad aetatis incrementa perveniens, totam Ecclesiam catholicam non jam significatione, sed viva potius operatione destrueres. Ad hoc enim te furiosa dominandi libido, et non appetendae sublimitatis praecipitavit insania, ut unius episcopatus non sis mensura contentus, sed super universalem Ecclesiam generalem ambias principatum: et ut solus emineas, totum orbem in praecipitium mergere non formidas. Plane Diocletianus imperator, sicut Historiarum tradit antiquitas, regalis fastigii insigne deposuit, et non procul a Salonis per novem fere annos usque ad obitum, privatus in amoena virentis hortuli cultura permansit. Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum obnoxie rogaretur imperium, tanquam pestem aliquam perhorrescens, hoc fertur dedisse responsum: « Utinam Salonae possetis olera visere nostris manibus instituta, profecto nunquam judicaretis hanc sarcinam nostris iterum cervicibus imponendam. » Cum pater Magni Constantini Constantius, atque Galerius crearentur Augusti Romanus inter eos ita divisus est orbis, ut Gallias, Italiam, Africamque Constantius; Illyricum, Asiam simul et Orientem Galerius obtineret. At Constantius Augusti duntaxat cum Galliis dignitate contentus, Italiae simul et Africae administrandae sollicitudinem recusavit. Vir etiam ille egregius, et praestantissimae civilitatis, dum privatorum, atque provincialium divitiis studuit, fisci commoda non admodum affectavit: melius judicans publicas opes a privatis haberi, quam intra aerarii unius angustias reservari. Reges ergo gentium propter curarum ingruentium taedium amplioris regiminis jura contemnunt, imperialium dignitatum apices fugiunt; et sacerdotes Dei, qui hoc specialiter praedicare debuerant, in superbiae se cornibus elevant, et non sacerdotalem, sed regalem, imo tyrannicam ferulam arripere super humanum genus anhelant. Illi concessa ordini suo arma deponunt, ut quietis otio perfruantur: isti constipati legionibus armatorum, velut hostium castra, Christi Ecclesias impetunt, et gladio corruentium sanguine, tanquam brutorum animalium pinguedine saginantur. Strix malefica etiamsi alienum sanguinem fundit, suis tamen pignoribus parcit. Saturnus dum proprium devorare filium nititur, in suis se dentibus Abbadir [ Lat. tenuis, minutus ] invenire miratur. Romanos certe tuos esse filios asserebas, quos tamen in ore gladii devorare non ut pater, sed tanquam crudelis vitricus decrevisti. In fortibus quidem velut lapideam reperisti duritiam, sed ex miseris, atque debilibus gavisus es triumphalem reportare victoriam. In quo plane certamine et tu regis Totilae judicaris superare tyrannidem, et tuus miles Gothorum excedit immanitatem. Ille namque, sicut nota narrat historia, cum Romam circumfusis militibus obsideret, et inclusus populus tanta laboraret inedia, ut jam pignorum suorum matres decrevissent artus absumere, tandem per Ostiensem ingressus est portam: qui parcere Romanis civibus cupiens, per totam noctem clangere tubam jussit, ut dum irrupisse hostem buccina diutius intonante, pernoscerent, a Gothorum se gladiis quibuslibet interim latibulis occultarent. Tu autem, milesque tuus, tantam plebis invalidae atque imperitae bellorum stragem dedistis, ut caesorum numerus ignoretur. Certe dum Pompeius adversus Caesarem civili praelio dimicaret, inter horrendum, cuique tantum aiebat: « Parce civibus. » Cum Caesar e contrario insisteret, inquiens: « Miles, faciem feri. » Tu itaque Caesareae crudelitatis instinctu, dum accendis animosa corda satellitum, retulisti manubias, et spolia de cadaveribus peremptorum, ut de te per similitudinem illud dici possit: « Et de praeliis Judae narrabant omnes gentes; » et in his omnibus nil aliud niteris, nisi ut praesulem apostolicae sedis ejicias, et cathedram non vacantem alieni juris invasor obtineas. Sed ut noveris, quia molimen hoc nequaquam tibi faustum concedet in exitum, de proxima tibi, atque contigua regione praebeamus exemplum.
Convicanea autem tibi regio Placentia est, cujus episcopus non diu ante nostram aetatem subdolae calliditatis artifex exstitit, et ad instar tui, sublimitatis, et gloriae satis superque ambitione flagravit, adeo ut prius ante se gestandam, sicut et tu nunc agere diceris, crucem argenteam impetraret; qui etiam cum imperatrice, quae tunc erat, obscoeni negotii dicebatur habere mysterium, deinde sensim ad majora prosiliens, tandem apostolicam sedem familiaris sibi pecuniae patrocinio violentus invaderet. Ejecto itaque Gregorio, imperatoris Ottonis utique consanguineo, Romanae Ecclesiae cathedram, non ut sacerdos magnus, sed ut fur, atque tyrannus obtinuit; sed paulo post, resipiscente Quiritum populo, atque in zelum dignae ultionis unanimiter exardescente, irruentes in eum manus injiciunt, oculos eruunt, aures naresque praecidunt. Expertus est itaque, quod et tunc sibi, et nunc tibi per Ezechielem prophetam Dominus comminatur dicens: « Venient super te instructi curru, et rota populorum multitudo; lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis: et ponam zelum meum in te, quem exercebunt tecum in furore, nasum tuum, et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. » Et ut attentione tua condignam usque ad finem prosequamur historiam, postquam Romani ita, ut dictum est, respondissent pontifici; mox ante retro conversum in asello gloriosum equitem posuerunt, tenentemque sui vectoris in manibus caudam per publicam totius urbis viam, haec, ut canerent, impulerunt: « Tale, inquit, supplicium patiatur, qui Romanum papam de sua sede pellere nititur. » Audiat igitur hoc quilibet Ecclesiae fornicator exemplum. Expavescat idipsum hodieque super se divinae severitatis invigilare judicium. Audiat quid per eumdem prophetam sibi divina vox dicat: « Novissimum, inquit, tuum devorabitur igni, et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae: et requiescere faciam scelus tuum a te, et fornicationem tuam de terra Aegypti; quia haec dicit Dominus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti: in manus, de quibus satiata est anima tua. Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudum, et ignominia plenum, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum. Scelus tuum, et fornicationes tuae fecerunt haec tibi. » Propriam quippe dimittere, et aliam Ecclesiam Simoniacis contaminationibus profanare, perextremae fornicationis genus agnoscitur. Porro autem si tu culmen apostolicae sedis fueris, Deo mundum negligente, sortitus, gliscunt, et exsultant omnes reprobi, omnes Christianae religionis tripudiant inimici: e contra, quicunque Dei justitiam esurientes sitiunt, qui pietatis opera cernere concupiscunt, te rerum culmen adeptum, totius Ecclesiae praecipitium credunt.