Life of St Romuald11 Caput XI. De Olibano conversionem promittente

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

11 Caput XI. De Olibano conversionem promittente

Alius quidam comes, Olibanus nomine, in eisdem Galliarum partibus erat, sub cujus jure monasterium quoque praedicti Guarini abbatis fuerat positum. Qui sublimi quidem culmine terrenae potestatis erectus, sed multis erat peccatorum molibus aggravatus. Hic aliquando Romualdum gratia visitationis adiit, et, caeteris extra cellulam manentibus, solus cum solo gestorum suorum seriem narrare quasi per confessionem coepit. Cui vir venerabilis, his quae ab eo referebantur auditis, respondit aliter eum salvari minime posse, nisi mundum relinquens ad monasterium convolaret. Comes autem, mox mente turbatus, ait quia videlicet sui spirituales viri, qui ejus acta cognoscerent, nequaquam ita sentirent neque tam intolerabilem rem sibi aliquando suaderent. Ascitis itaque episcopis et abbatibus qui secum venerant, coepit in commune perquirere [an] ita res sicut Dei servus testabatur se haberet. Illi autem B. Romualdi sententiam omnes una voce confirmant, se autem id comiti eatenus non dixisse, terrore constrictos, excusant. Tunc comes, semotis omnibus, hoc cum B. Romualdo secreto valde consilio pepigit, ut ad Casinum montem sub praetextu orationis pergeret, et in monasterio S. Benedicti divino se servitio irrevocabiliter manciparet.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.