Life of St Romuald12 Caput XII. De Sergio ad saeculum reverti volente

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

12 Caput XII. De Sergio ad saeculum reverti volente

Interea Sergius pater Romualdi monachus efficitur, sed aliquanto post, suadente diabolo, factae conversionis poenitens, in Aegyptum redire conatur. Quod protinus monachi, coenobii videlicet sancti Severi, quod non longius ab urbe Ravenna est positum, ubi corpore, non corde Sergius habitabat, B. Romualdo indicare per nuntium studuerunt. Hac ille sinistra relatione perculsus necessarium esse decrevit ut Guarinus abbas et Joannes Grandenicus una cum comite ad ejus conversationem pergerent, ipse vero pereunti patri quantocius subveniret. Petrus autem dux extremum jam diem feliciter clauserat. His itaque duobus comitem in eorum fide commisit, utrique quidem, sed Joanni praecipue, qui ei subditus erat, per obedientiam specialiter mandans ut, etiamsi Guarinus abscederet, ipse se nunquam a comite separaret.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.