Life of St Romuald13 Caput XIII. De prudentia Romualdi, et labore itineris, et disciplina in patrem

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

13 Caput XIII. De prudentia Romualdi, et labore itineris, et disciplina in patrem

Audientes autem illius regionis incolae quia Romualdus abire disponeret, nimio moerore turbati sunt, et, tractantes intra se qualiter ab hac illum intentione reprimerent, hoc illis tandem potissimum visum est ut eum missis interfectoribus impia pietate perimerent, quatenus, quia eum non poterant retinere viventem, haberent pro patrocinio terrae vel cadaver exanime. His vero cognitis Romualdus caput suum undique decalvavit, et, hujus rei exsecutoribus cellulae ejus jam appropinquantibus, primo fere diluculo comedere quasi per aviditatem coepit. Illi autem hoc videntes dementiam credidere, et, arbitrantes mentem laesam esse, corpus laedere dedignati sunt. Sic videlicet, sic prudens spiritualis David insania stultam carnaliter sapientium superavit astutiam. Nam et volentes peccare cohibuit, et ad meritorum suorum cumulum sine mortis formidine mortis periculum declinavit. Deinde jam libera uti facultate permissus, non equo fultus, non vehiculo deportatus, sed solum in manu ferens baculum, nudis plantis, ex intimis Galliarum finibus Ravennam usque pervenit, ibique patrem ad saeculum reverti volentem reperiens, in ligno pedes ejus fortiter strinxit, gravibus eum vinculis alligavit, verberibus duris afflixit, et tandiu corpus ejus pia severitate perdomuit, donec ejus mentem ad salutis statum Deo medente, reduxit.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.