Life of St Romuald16 Caput XVI. De Romualdo a daemonibus percusso

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

16 Caput XVI. De Romualdo a daemonibus percusso

Romualdus autem, post patris correptionem, in palude Classis cellulam figens, in loco qui Pons Petri dicitur habitavit. Postmodum vero, non corporis aegritudinem metuens, non fetoris nauseam perhorrescens, sed ne imbecillitatis occasione quantumlibet se ab abstinentiae rigore remitteret, ad Classis itidem praedium, ubi est ecclesia B. Martini quae dicitur in Sylva, migravit. Ibi vero quadam die, dum completorium caneret, quia antiquum illic coemeterium fuerat, ut saepe fit, subito illi ex hujusmodi recogitatio incidit, moxque ejus animum magnus phantasticae illusionis horror invasit. Cumque hoc crebrius in mente revolveret, ecce maligni spiritus repentino impetu cellam ejus ingressi protinus illum in terram sternunt, immani eum caede conficiunt, et exhaustis longo jejunio membris dirissimos ictus illidunt. Tandem Romualdus, inter ipsa percussionum verbera respectu divinae gratiae visitatus, in hanc vocem erupit: Chare Jesu, dilecte Jesu, quare me dereliquisti? Nunquid omnino me inimicorum manibus tradidisti? Ad haec omnes iniqui spiritus divina virtute fugati sunt. Et continuo tanta divini amoris compunctio Romualdi pectus accendit, ut totum cor ejus in lacrymas quasi cera liquesceret, et de tot allisionibus sauciati corporis nil sentiret. Mox sanus et validus de terra surrexit, et, licet impediente adhuc sanguine, ad eumdem psalmi versum quem reliquerat rediit. In ingressu quippe daemonum fenestra cellulae in frontem illius impegit, in qua manifesta postmodum cicatrix occalluit, quae evidens vulneris indicium, quandiu vir sanctus vixit, ostendit.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.