Life of St Romuald17 Caput XVII. De iniquis spiritibus, qui sibi velut dirae volucres apparebant
17 Caput XVII. De iniquis spiritibus, qui sibi velut dirae volucres apparebant
Jam igitur miles Christi, assueto bello robustior, studebat quotidie ad majora proficere, de viribus in vires crescere, et, semper semetipso fortior, nullas jam poterat enervati hostis insidias formidare. Saepe enim sibi in cella residenti, velut teterrimi corvi vel vultures, iniqui spiritus videbantur assistere, et quasi ad custoditum animalis cadaver, quia non audebant accedere, cogebantur eminus aspectare. Saepe se in figuris Aethiopum, saepe se per diversorum animalium species ostendebant. Quibus clarus Christi triumphator insultabat, dicens: Ecce paratus sum, venite; et si quae in vobis est virtus, ostendite. Nunquid jam omnino deficitis? nunquid jam victi estis, et aliquas contra Dei servulum certandi machinas non habetis? His denique et hujusmodi verbis confundens iniquos spiritus, confestim eos, velut missis totidem jaculis, effugabat. Videns ergo diabolus quia per semetipsum contra Dei famulum praevalere non posset, ad callida argumenta conversus, quocunque vir sanctus ibat, discipulorum ejus animos adversus eum in malitiam excitabat, ut, quia retentari cum ab accenso sui fervoris impetu impossibile fuerat, saltem ab alienae salutis cura compesceret, et, quia ipse ab hoste superari minime posset, vel ex aliis victoriam non negaret.