Life of St Romuald18 Caput XVIII. De monachis Romualdum verberantibus, et divina ira percussis

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

18 Caput XVIII. De monachis Romualdum verberantibus, et divina ira percussis

Aliquando namque ad locum qui Balneum dicitur, qui videlicet in Saxenati constitutus est territorio, transiit; ubi etiam non pauco tempore commorans, monasterium ad B. Archangeli Michaelis honorem construxit, a quo non longe cellam in ea nabitaturus intravit. Illuc autem Hugo marchio septem sibi pro necessitate misit numismatum libras; quas ille, ut bene prodigus misericorditer dispensaret, accepit. Audito itaque quod monasterium Palatioli fuisset igne consumptum, sexaginta solidos de praedicta pecunia fratribus in adjutorium direxit, reliqua autem, ut in simile opus expenderet, reservavit. Cognito hoc, monachi S. Michaelis belluino contra eum furore commoti sunt, tum quia pravis eorum moribus contrarius jam in multis exstiterat, tum quia quae illi deferebantur, non eis omnia, sed quaedam aliis impendebat. Facta igitur conspiratione, unanimiter cellam ejus cum sudibus et phalangis irrumpunt, verberibus eum multis afficiunt, et, direptis omnibus, turpiter dehonestatum de finibus suis expellunt. Cum itaque eliminatus abiret, et nimia tristitiae vis in mentis ejus jam interiora descenderet, hoc apud semetipsum deliberat, ut jam de caetero sua contentus, alienae salutis curam omnino postponat. Postquam videlicet cogitationem tantus animum ejus terror invasit ut, si in eo quod mente conceperat obstinate persisteret, periturum se damnandumque divino judicio nullatenus dubitaret. Monachi autem compotes diu desideratae ultionis effecti, et quasi projecto gravi onere levigati, hoc quod in Dei famulum egerant multis inter se laudibus efferunt, et in immoderatum ludum atque cachinnum se laetitia lenocinante resolvunt; deinde etiam, ut tanti gaudii solemnitatem quodammodo jucundissimam faciant, sumptuosas deliciarum copias sibi ad convivium parant. Erat vero tunc hiems, quae non solum vicissitudini temporum, sed frigidis quoque eorum mentibus aptissime congruebat. Unus autem ex eis, qui in beatissimum Christi famulum saevior fuerat, mel acquirere, unde mulsum epulantibus faceret, satagebat. Cumque Sapin fluvium hoc sudio transmearet, offendentibus in plancas pedibus, subito de ponte dejicitur, et fluviali voragine funditus absorbente raptatus exstinguitur. Justo videlicet Dei judicio, ut turbida illum aqua satiaret ad mortem; quia, in eo quod flere debuerat, mellis dulcedinem ad vitae concupierat voluptatem. Nocte vero, dum omnes ex more quiescerent, descendente crebra nivium multitudine, repente tota communis aedificii super eos fabrica corruit, et alteri caput, alii brachia, et alii crura vel quaelibet alia membra contrivit. Uni etiam eorum oculus evulsus est, et merito divisionem corporeae lucis pertulit, qui divisus a proximo, etiam si alterum haberet, geminae charitatis unum lumen amisit.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.