Life of St Romuald22 Caput XXII. De Rege hospite Romualdi; et quia Abbatiam suscepit

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

22 Caput XXII. De Rege hospite Romualdi; et quia Abbatiam suscepit

Eodem vero tempore junior Otto Imperator, Classensem abbatiam ordinare desiderans, optionem fratribus dedit, ut quem ipsi vellent, indubitanter eligerent. At illi continuo unanimiter expetunt Romualdum. Imperator autem, diffidens beatum virum ad regiam aulam evocari posse per nuntium, ire ad cum per semetipsum voluit, et ad cellam ejus sole jam occidente pervenit. Cui Romualdus, quia magnum hospitem in parva domo susceperat, lectulum suum ad quiescendum dare dignatus est. Coopertorium tamen rex noluit, quia asperrimum judicavit. Mane autem facto, rex eum secum ad palatium duxit, tandemque sibi instare, ut abbatiam susciperet, multis precibus coepit. Qui cum reluctaretur, et regiae petitioni assensum penitus denegaret, rex autem e contrario excommunicationem et anathema ab omnibus episcopis, archiepiscopis, et toto synodali concilio minaretur, tandem imminente necessitate succubuit, et animarum regimen coactus accepit. Referebat tunc hoc sibi nequaquam videri novum, sed ante quinquennium sibi fuisse divinitus revelatum. Regebat itaque monachos sub districta regulae disciplina, neque alicui ab ea declinare impune licebat; non denique nobilis, non litteris eruditus per actus illicitos in dextram laevamque partem deflectere, vel a rectae conversationis audebat rectitudine deviare. Vir denique sanctus cordis oculos in coelum figens, ut Deo in omnibus obtemperaret, non timebat hominibus displicere. Hoc autem fratres considerantes, semetipsos prius accusant quia hunc sibi praeesse poposcerant; deinde multis eum detractionum susurrationibus lacerant, et duris scandalorum aculeis vexant.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.