Life of St Romuald25 Caput XXV. De Tammo, et religione regis Ottonis

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

25 Caput XXV. De Tammo, et religione regis Ottonis

Apud praedictam quoque civitatem convertit beatissimus vir (Romualdus) Tammum quemdam Teutonicum, qui, sicut dicitur, in tantum regi familiaris et charus exstiterat, ut utriusque vestes utrumque contegerent, et amborum manus una paropsis communi saepe convivio sociaret. Crescentius namque senator Romanus indignationem regis incurrens, in montem qui dicitur sancti Angeli, confugium petiit, et, quia munitio inexpugnabilis est, obsidente rege ad defendendum se fiducialiter praeparavit. Cui Tammus ex praecepto regis jusjurandum securitatis praestitit, et ita ille deceptus, adnitente papa, qui sibi inimicus erat, quasi reus majestatis capitalem sententiam subiit. Cujus uxorem postea imperator in concubinam accepit. Quia igitur Tammus et fraudis conscius et perjurio tenebatur obnoxius, idcirco a beato Romualdo jussus est relinquere saeculum. Qui mox a rege licentiam expetens, non modo facilem reperit, sed nimium etiam alacrem fecit. Erat enim praedictus imperator monastico ordini valde benevolus, et nimia circa Dei famulos affectione devotus.

Ipse autem rex, ex eodem crimine beato viro confessus, poenitentiae causa nudis pedibus de Romana urbe progrediens, sic usque in Garganum montem ad S. Michaelis perrexit ecclesiam. Per totam etiam Quadragesimam in Classensi monasterio B. Apollinaris, paucis sibi adhaerentibus, mansit. Ubi jejunio et psalmodiae, prout valebat, intentus, cilicio ad carnem indutus, aurata desuper purpura tegebatur. Lecto etiam fulgentibus palliis strato, ipse in storea de papiriis confecta tenera delicati corporis membra terebat. Promisit itaque B. Romualdo quod, imperium relinquens, monachicum susciperet habitum; et, cui innumeri mortales erant obnoxii, jam ipse pauperculo subjectus coepit esse debitor sui.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.