Life of St Romuald24 Caput XXIV. De sancto Venerio

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

24 Caput XXIV. De sancto Venerio

Fecit quoque venerabilis vir apud Tibur alium boni operis fructum, quem silentio praetereundum esse non arbitror. Quidam namque beatus vir, Venerius nomine, habitare primitus in monasterio coepit cum tanta humilitate et simplicitate, ut omnes illum fratres subsannando despicerent, et delirum eum atque dementem esse putarent. Alii namque illum saepe colaphizare, alii sordida, qua lebetes lavabantur, aqua perfundere; alii diversis illum solebant conviciorum jurgiis lacerare. Cumque ille se perpenderet inter tot adversa tranquillum suae mentis statum servare non posse, consortium deserens, in solitudinem fugiens properavit. Ubi per sex annos, absque vino omnique pulmento, sub nimiae districtionis ariditate permansit. Hunc itaque Romualdus, audita ejus fama, visitare curavit. Quem interrogans sub cujus regimine degeret, cujusve arbitrio suae conversationis obedientiam exhiberet; respondit se, alieno solutum imperio, hoc sequi quod sibi utilius videretur. Cui Romualdus ait: Si crucem Christi portas, superest ut Christi obedientiam non relinquas. Vade igitur, et consensu a proprio abbate suscepto, revertere, et sub ejus dominio humiliter vive; quatenus sacri operis aedificium, quod bona voluntas aedificat, humilitas erigit, obedientiae virtus extollat.

Haec, et multa alia aedificationis monita proferens, docuit eum qualiter cogitationibus suis resistere qualiter posset iniquorum spirituum infestationibus repugnare, et ita confirmatum et instructum in multa eum alacritate reliquit. Ille igitur, sancti viri documenta gratanter amplectens, abbatem suum protinus adiit, consensum accepit, et ad dilectam solitudinem quantocius remeavit. Volens autem in possessione sui monasterii habitare, ascendit in quoddam saxum nullis hominum vestigiis pervium, et ab humana penitus conversatione remotum, ibique per quatuor annos omni humano solatio destitutus, singulariter habitans, exceptis tribus buccellis quas de monasterio secum detulerat, non panem comedit, non vinum bibit, non coctum aliquid omnino gustavit, sed solis arborum pomis et herbarum radicibus vixit. Erat autem in eodem saxo quaedam concavitas, ubi colligebatur aqua in hieme, ex qua vir sanctus tota bibebat aestate. Tandem vero cognito quod ibi servus Dei moraretur, coeperunt ad eum multi confluere, ciborum alimenta deferre, et quaeque sibi quasi necessaria ministrare. Quorum ille nullius indigens, cuncta pastoribus pecorum et aliis indigentibus exhibebat. Exhortante autem loci episcopo, basilicam sibi fieri et consecrari permisit. In qua ipse aliquanto post defunctus est, et a quibusdam se quaerentibus inventus est acclivis ante altare, quasi causa orationis in cubitis et genibus jacens. Ubi nonnulla per eum Dominus miraculorum signa operari dignatus est. Sic denique, sic bona terra uberes fructus reddidit, quae verbi semen ex ore Romualdi multiplicatum suscepit.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.