Life of St Romuald27 Caput XXVII. De Bonifacio martyre

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

27 Caput XXVII. De Bonifacio martyre

Quorum tamen omnium vitam B. Bonifacii conversatio longius transcendebat. Hic denique regis fuerat consanguineus, et ita charus, ut rex illum non alio vocaret nomine, nisi Anima mea. Erat autem apprime liberalium artium doctrinis, maximeque in modulationis musicae studiis approbatus. Hic itaque cum in capella regia moraretur, videns ecclesiam antiqui martyris Bonifacii, mox exemplo sui aequivoci ad martyrii desiderium provocatus, ait: Et ego Bonifacius vocor. Cur ergo etiam ipse Christi martyr esse non debeo? Deinde quoque, jam monachus factus, tanta se abstinentiae frugalitate constrinxit, ut saepe Dominicis diebus, et quinta tantum feria per hebdomadam manducaret. Nonnunquam vero si urticarum vel etiam veprium cerneret densitatem, illuc se projiciens volutabat. Ex quo cum quidam frater aliquando eum corriperet, dicens: Hypocrita, quare hoc ad captandos popularis aurae rumores coram omnibus facis? nihil aliud respondit [quam]: Tui sint confessores, mei sint martyres. Cum vero post diuturnam eremiticae conversationis vitam ad praedicandum jam ire disponeret, Romam pergere studuit, et ab apostolica sede consecrationem archiepiscopatus accepit. Retulit mihi quidam senex monachus, qui eum illuc comitatus de Rayennae finibus fuerat, quia in toto illo itinere vir venerabilis, cum omnibus quidem qui eum sequebantur, pedester ibat, sed ipse jugiter psallens, et [ante] caeteros longe, nudis semper pedibus incedebat. Pro labore quidem itineris quotidie comedebat, sed per singulos dies de medio pane et aqua vivens, in diebus festis, ignoto videlicet omni liquamine, quotidiano victui poma quaelibet vel herbarum radices addebat.

Postquam autem consecratus est, quotidie observabat et monasticum pariter et canonicum in celebrandis horarum officiis ordinem. Cum vero jam ultra montanos peteret fines, equo quidem vehebatur, sed venerabilis pontifex, sicuti dicitur, nudis cruribus semper et plantis adeo intolerabilem frigidissimae regionis tolerabat algorem, ut volens descendere, vix pedem ab subhaerente ferro disjungeret, nisi aqua prius calida subveniret. Ad gentiles autem postremo perveniens, cum tanta coepit fervidi pectoris constantia praedicare, ut jam nullus ambigeret quin vir sanctus martyrium flagitaret. Illi vero timentes ne, sicut post martyrium B. Adelberti, eoruscantibus miraculorum signis, Sclavonicae gentis plerique conversi sunt, ipsis quoque similiter eveniret, longo tempore a beato viro manus artificiosa malitia reprimunt; et cupidissimo mori, nolentes eum occidere, crudeliter parcunt. Cumque ad regem Russorum vir venerabilis pervenisset, et constanti animo praedicationi vehementer insisteret; videns eum rex squalidis vestimentis indutum, nudis pedibus incedentem, opinatus est quia vir sanctus talia non religionis causa proferret, sed idcirco potius ut pecunias congregaret. Promisit ergo sibi quia si ab hujusmodi vanitate recederet, ipse paupertatem ejus largissima divitiarum liberalitate ditaret. Bonifacius itaque mox ad hospitium sine mora revertitur, pretiosissimis pontificalibus ornamentis decenter induitur, et sic ad regis palatium denuo praesentatur. Rex autem videns eum tam decoris vestibus adornatum, ait: Nunc scimus quia te ad vanam doctrinam non paupertatis inopia, sed veritatis impulit ignorantia. Verumtamen si vis vera credi quae asseris, erigantur duae excelsae lignorum catastae, brevissimo a se interstitio separatae, et igne supposito cum vaporatae fuerint, ita ut utriusque struis unus ignis esse videatur, tu transi per medium. Quod si laesus ex aliqua parte fueris, ipsis te penitus consumendum ignibus trademus; sin autem (quod credi non potest) sanus evaseris, omnes nos Deo tuo absque ulla difficultate credemus. Cumque hoc foedus non solum Bonifacio, sed et cunctis quae aderant gentibus placuisset, Bonifacius ita vestitus, velut missarum solemnia celebraturus, prius cum sanctificata aqua et incenso thure undique perlustrans ignem, deinde stridentes flammarum globos ingressus, ita exivit illaesus ut nec minimus capitis ejus capillus videretur exustus. Tunc rex et caeteri qui huic spectaculo interfuerant, catervatim se ad pedes beati viri projiciunt, indulgentiam lacrymabiliter petunt, et baptizari se instantissima supplicatione deposcunt.

Coepit itaque tanta gentium multitudo ad baptisma confluere, ut vir sanctus ad spatiosum quemdam lacum pergeret, et in ipsa aquarum abundantia populum baptizaret. Decrevit autem rex ut, regnum relinquens filio, ipse, quandiu viveret, se a Bonifacio nullatenus separaret; frater autem regis, cum ipso pariter habitans, dum nollet credere, absente Bonifacio, ab ipso rege peremptus est. Alius vero frater, qui jam a regis erat cohabitatione divisus, mox ad eum vir venerabilis venit, audire ejus verba noluit, sed de conversione fratris nimia adversus eum ira succensus continuo comprehendit, deinde, timens ne, si vivum teneret, rex eum de manibus ejus eriperet, in sua praesentia, circumstante non parva hominum multitudine, decollari praecepit. Statim vero et ipse caecatus est, et tantus eum cum omnibus qui astabant stupor oppressit, ut nec sentire, nec aliquid humanitatis officium agere aliquatenus possent, sed cuncti, velut lapides, rigidi et immobiles permanerent. Rex autem hoc audiens, nimio dolore percussus, omnino deliberat non solum fratrem occidere, sed et cunctos qui sibi tanti reatus fautores exstiterant, gladiis trucidare. Sed cum illuc protinus advenisset, et, corpore martyris adhuc in medio posito, fratrem simul cum reliquis hominibus sine sensu et motu stupefactus astare conspiceret, hoc sibi cum suis omnibus placuit, ut prius pro eis oratio fieret, si forsitan illis divina misericordia sensum quem amiserant reformaret; deinde si acquiescerent credere, indulto crimine viverent; sin autem, omnes ultoribus gladiis interirent. Cum igitur et ab ipso rege et a caeteris Christianis diutius fuisset oratum, non solum prior sensus stupefactis hominibus redditur, sed insuper consilium quoque flagitandae verae salutis augetur. Nam continuo poenitentiam sui criminis flebiliter expetunt, baptismi sacramenta cum magna alacritate suscipiunt, super corpus quoque beatissimi martyris ecclesiam construunt. Verumtamen ego si de hoc mirabili viro cuncta, quae dici veraciter possunt, virtutum dona referre tentarem, deficeret forsitan lingua, non deficiente materia. Dum igitur Bonifacii virtus proprio indigeat stylo, idcirco tamen illum cum aliis Romualdi discipulis summotenus hic memorare curamus, ut ex eorum laude quam magnus vir gloriosus Magister eorum fuerit demonstremus, quatenus, dum celsitudo clientium auribus fidelium insonat, quam excelsus Doctor eorum fuerit ex schola quam tenuit innotescat.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.