Life of St Romuald28 Caput XXVIII. De Joanne et Benedicto martyribus

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

28 Caput XXVIII. De Joanne et Benedicto martyribus

Interea, Romualdo in Pereo adhuc habitante, Busclavus rex preces imperatori direxit, ut sibi spirituales viros mitteret qui regni sui gentem ad fidem vocarent. Mox Romualdum imperator aggreditur, et concedi sibi de suis monachis qui illuc destinari utiliter valeant deprecatur. Ille vero nulli suorum hoc praecipere velut ex praelationis auctoritate voluit, sed in eorum voto ponens, sive manendi sive abeundi eis optionem dedit. Ignorabat enim ex tam metuendo negotio voluntatem Dei, et ideo non illud suo sed fratrum potius arbitrio committebat. Interrogante igitur eos, et humiliter obsecrante, tandem duo solummodo sunt ex omnibus inventi qui se ultro ad eumdem promptos offerunt. Quorum unus Joannes, Benedictus alter vocabatur. Hi itaque ad Busclavum euntes, in eremo prius eos sustentante manere coeperunt, et ut praedicare postmodum possent, Sclavonicam linguam laboriose discere studuerunt. Septimo vero anno, cum jam loquelam terrae plene cognoscerent, unum ad Romanam urbem monachum mittunt, et per eum a summae sedis antistite praedicandi licentiam petunt. Injungunt etiam ut nuntius ille aliquos secum de B. Romualdi fratribus duceret qui, eremiticae conversationis gnari, cum eis simul in Sclavorum partibus habitarent.

Busclavus autem volens coronam sui regni ex Romana auctoritate suscipere, praedictos venerabiles viros obnixa coepit supplicatione deposcere ut ipsi plurima ejus dona papae deferrent, et coronam sibi a sede apostolica reportarent. Qui regiae petitioni assensum penitus denegantes, dixerunt: Nos in sacro ordine positi sumus, tractare nobis saecularia negotia minime licet; et ita, relinquentes regem, ad cellam reversi sunt. Quidam vero regis agnoscentes consilium, sed quid sancti viri responderint ignorantes, copiosum auri pondus, quod mittendum apostolico fuerat, secum eos detulisse ad cellulam opinati sunt. Deinde intra se conventione pacta condicunt ut noctu eremum latenter ingressi monachos interficerent et pecuniam asportarent. Quos cum beati viri tentantes irrumpere persensissent, adventus eorum causam protinus agnoscentes, confessionem inter se facere et sanctae crucis se coepere vexillo munire. Erant autem ibi duo pueri eorum obsequio ex aula regia deputati qui, prout vires dabant, stare pro sanctis et furibus resistere nisi sunt. Fures vero reperto tandem aditu irruentes extractis gladiis omnes pariter occiderunt. Tunc thesaurum anxie perquirentes, sed eversis omnibus nihil invenientes, ut tanti reatus crimen obtegerent et humana suspicio non armis, sed flammis potius quod factum fuerat deputarent, cellam incendere et ipsa conati sunt martyrum cadavera conflagrare. Sed admoti ignes, amissis naturae viribus, nil omnino consumere ullis hominum studiis potuere. Ita enim eos ipsa etiam parietum materies repellebat ac si pro lignis durissimi silices essent. Frustrati itaque fures in fugam se conferre nituntur, sed et hoc illis ex divina providentia denegatur. Tota siquidem nocte per fruteta nemorum, per latitudinem saltuum, per opaca silvarum viam anxiati sunt quaerere, quam tamen nullatenus valuere errabundis vestigiis invenire. Sed neque pugiones in vaginas recondere arefactis brachiis potuerunt. Ubi vero sanctorum jacebant corpora, copiosum lumen usque in diem splendescere et dulcissima angelicae cantilenae non desiit suavitas resonare.

Adveniente autem die, quod factum fuerat regem latere non potuit. Qui illico ad eremum cum numerosa populi multitudine festinavit, et ne fures evaderent, facta corona hominum totam silvam undique circumcinxit. Qui tandem reperti sunt manifesti criminis rei et ad gladios suos adhuc divina ex ultione ligati. Rex autem, quid de eis faceret habita consideratione deliberans, hoc postremo decrevit ut nequaquam eos, sicut merebantur, occidi praeciperet, sed ferreis catenis vinctos ad sepulcra martyrum destinaret, quatenus aut ibi usque ad obitum in vinculis miserabiliter viverent, aut, si sanctis martyribus aliter videretur, ipsi eos sua misericordia liberarent. Qui cum ad sanctorum tumulum fuissent ex praecepto regis attracti, mox ineffabili divinitatis omnipotentia fractis sunt nexibus absoluti. Deinde, facta super corpora sanctorum basilica, innumerabilia non solum tunc sed et nunc ibi fiunt ex divina virtute prodigia.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.