Life of St Romuald29 Caput XXIX. De monacho per angelum de carcere liberato
29 Caput XXIX. De monacho per angelum de carcere liberato
Imperator autem Henricus, Busclavi consilium non ignorans, undique vias custodiri praeceperat, ut, si Busclavus Romam nuntios mitteret, in ejus illico manibus devenirent. Monachus ergo qui nuper missus a sanctis martyribus fuerat, demum captus est et mox carcerali custodiae mancipatus. Nocte vero illum angelus Domini in carcere visitavit, et consummatos esse eos quorum legatione fungebatur admonuit; statimque, aperto divinitus carcere, praeparatum sibi esse navigium in fluvio quem transiturus erat asseruit. Quo festinans monachus angelicae promissionis fidem veram esse probavit.