Life of St Romuald30 Caput XXX. De monasterio sancti Adelberti constructo, et prophetia Romualdi adversus regem prolata
30 Caput XXX. De monasterio sancti Adelberti constructo, et prophetia Romualdi adversus regem prolata
Dum moraretur autem Romualdus adhuc in Pereo, imperator Otto monasterium ibi ad honorem S. Adelberti eo suggerente construxit, cui contigua Classensis coenobii praesidia contulit, et ea sibi ex fiscali possessione in Firmensis monarchiae partibus recompensavit. Abbate ergo illic ex Romualdi discipulis constituto et fratribus aggregatis, coepit eos Romualdus sub magna tenere custodia, et docebat eos sub regulari vivere disciplina. Praecepit etiam abbati ut in eremum secedens per totam hebdomadam in cella consisteret, diebus vero Dominicis fratres ad monasterium veniens visitaret. Qui, sancti viri jussa contemnens, coepit saeculariter vivere et pede operis semel exorbitante a rectitudinis tramite jam longius declinare. Videns ergo Romualdus quod secundum suae voluntatis ardorem ibi laborare non posset, regem protinus adiit, et, acceptae promissionis exactor, ut rex monachus fieret insistere vehementius coepit. At ille facturum se quidem quod exigebatur asseruit, si tamen prius Romam, quae sibi rebellabat, impeteret, et, ea devicta, Ravennam cum victoria remearet. Cui Romualdus: Si Romam, inquit, ieris, Ravennam ulterius non videbis; et apertissime illi mortem propinquam esse denuntians, quia eum revocare non potuit, procul dubio de ejus certus interitu, dum rex Romam properat, Romualdus navim ascendens, ad civitatem Parentium transfretat. Rex itaque, secundum beati viri prophetiam, vix a Roma reverti incipiens, mox languore correptus apud Paternum defunctus est.