Life of St Romuald31 Caput XXXI. Ubi gratia perfectionis Romualdo divinitus est concessa
31 Caput XXXI. Ubi gratia perfectionis Romualdo divinitus est concessa
Romualdus autem, tribus annis in Parentinae civitatis finibus habitans, in uno monasterium construxit et abbatem in eo cum fratribus ordinavit; in duobus vero inclusus mansit. Ibi nempe ad magnae perfectionis cumulum pietas illum divina provexit, ita ut sancto afflatus Spiritu et nonnulla ventura prospiceret et multa Veteris ac Novi Testamenti occulta mysteria radiis intelligentiae penetraret. Anxiabatur autem ibi aliquando in lacrymas erumpere, sed nullo valebat conamine ad contriti cordis compunctionem venire. Factum est ergo quadam die, dum in cellula psalleret, ut in hunc psalmi versiculum incidisset: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. Repente igitur tanta sibi lacrymarum effusio orta est, et ita mens ejus ad intelligendas divinae Scripturae sententias illustrata, ut ex eodem die et deinceps, quandiu vixit, et quandocunque voluisset, uberes sibi lacrymae facillime fluerent, et plurima illum Scripturarum mysteria non laterent. Frequenter enim tanta illum divinitatis contemplatio rapiebat, ut quasi totus in lacrymas resolutus, aestuante inenarrabili divini amoris ardore, clamaret: Chare Jesu, chare, mel meum dulce, desiderium ineffabile, dulcedo sanctorum, suavitas angelorum, et caetera hujusmodi. Quae ille sancto Spiritu dictante in jubilum proferebat, nos humano sensu exprimere talia non valemus. Sicut enim Apostolus dicit: Nos, sicut oportet, orare nescimus, sed ipse Spiritus orat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et ideo Romualdus missam celebrare coram pluribus nunquam volebat, quia se a lacrymarum inundantia continere non poterat. Unde etiam postmodum prae nimia jam consuetudine vir simplicis animi, putans gratiam sibi divinitus praerogatam omnibus esse concessam, dicebat plerumque discipulis: Cavete ne multas lacrymas effundatis, quia et visum minuunt et verticem laedunt. Ubicunque autem vir sanctus habitare disponeret, oratorium cum altari primitus in cellula faciens, deinde se recludens, aditum damnabat.