Life of St Romuald32 Caput XXXII. De prophetia Romualdi, qua discipulorum praenuntiavit adventum

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

32 Caput XXXII. De prophetia Romualdi, qua discipulorum praenuntiavit adventum

Miserunt aliquando ad illum fratres, qui morabantur in solitudine, quae Bifurcum dicitur, consilium flagitantes qualiter conversari in eremo deberent, qualiter diabolicis impugnationibus resistere potuissent. Quorum nuntii cum ad monasterium a quo Romualdi cella longius aberat pervenissent, illico venerabilis vir per spiritum eorum cognovit adventum, praecepitque abbati Ansoni qui sibi tunc assistebat, dicens: Vade, et pulmentum fratribus praepara qui de longinquis partibus advenerunt. Qui continuo coepit eum deridere, et dicere: Quia vere falsus propheta esset. Postremo tamen velut coactus ad monasterium veniens, eos quos vir sanctus praedixerat orantes jam in ecclesia reperit. Quos videlicet Romualdus multo salutaris doctrinae sale condivit, multis denique contra antiqui hostis insidias virtutum armis instruxit, et postquam eos de omnibus subtiliter docuit, cum multa eos ad eremum alacritate remisit.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.