Life of St Romuald33 Caput XXXIII. De reditu ejus a Parentio, et nautis ejus meritis de periculo liberatis
33 Caput XXXIII. De reditu ejus a Parentio, et nautis ejus meritis de periculo liberatis
Alio quoque tempore rursus praedicti fratres ad eum nuntios dirigunt, et de eadem re consilium majori adhuc anxietate requirunt. Quibus vir venerabilis ait: Ego nunc libellum de pugna daemonum scribo, quem vobis, cum redieritis, dabo, vel certe ipse vobiscum forsitan venio. Hoc illi audientes, protinus in faciem se prosternunt, et ut cum illis ire dignaretur, importuna admodum supplicatione deposcunt. Altera vero die iturum se cum eis incunctanter asseruit, et ut navim inquirerent jussit. Audiens hoc Parentinus episcopus nimio moerore perculsus est. Inveniens quoque monachos propter navigium discurrentes, multis contumeliarum eos dehonestavit injuriis. Hoc etiam cunctis juxta portum manentibus promulgavit edictum, ut quicunque Romualdo navim dare praesumeret, ipse quoque una cum ipso irrevocabili profectione demigrans, Parentium ulterius non rediret. Festine igitur nuntius ad Polensem episcopum mittitur, ut beato viro navigium mittere non moraretur. Saepe namque praefatus episcopus adhortatus illum fuerat ut nequaquam de caetero in tam obscuro recessu inclusus lateret, sed illuc potius se conferret ubi animarum lucrum copiosius facere potuisset, ne videlicet sicut carbo soli sibimet arderet, sed magis, ut revera lucerna super candelabrum posita, omnibus qui in domo Dei sunt radios suae lucis infunderet.
Dum igitur nuntius qui missus fuerat exspectaretur, Romualdus his qui secum erant fratribus ait: Noveritis procul dubio quia frater ille tardius veniet, et in alia navi nos ire, prius quam ille revertatur, oportet. Adveniente autem sancto die Dominico, in ipso primae lucis crepusculo dixit assistenti sibi cuidam fratri, nomine Ingelberto, qui postea archiepiscopus in gentibus factus est: Respice, inquit, procul in pelagus, et vide duas naves longinquis adhuc spatiis pari adversum nos velocitate tendentes, quarum nos definite debet una suscipere. Qui curiosius intendens, et expansis oculorum radiis sollicite cuncta perlustrans, aliquod remigandi signum omnino videre non potuit. At cum dies jam jamque claresceret, ecce extremo videt intuitu duas naves eminus adventantes, et prae nimia adhuc longinquitate quasi totidem volucres apparentes. Quibus tandem subeuntibus portum, interrogati remiges utrum Romualdum cum suis in propria vellent nave suscipere, nova mox repleti laetitia, se et sua omnia in ejus potestate constituunt, et beatos se fore tam pretiosae margaritae pondere profitentur. Illo itaque die minas aeris formidantes ire noluerunt. Romualdus autem exhortatus est eos ut statim in spe divinae gratiae iter inciperent, spondens eis quia nullum omnino periculum sustinerent. Illi tamen, tota die ibidem commorantes, nocte navigare coeperunt.
Circa diluculum autem subito venti saeviunt, tempestas oritur, mare ab imo fundo versatur. Jam vero furentes undique procellae ipsos quoque remiges transvolant et navim hinc inde concutientes totas pene tabulas laxant. Videres itaque homines, alios quidem se ad natandum exuere, alios vero diversis se palustribus religare, quosdam autem, ut supernatare fluctibus possent, remos aut lignum aliquod strictum tenere. Cumque in tanto discrimine non jam dubium desperatis omnibus naufragium immineret, illico Romualdus ad solita videlicet orationis armamenta cucurrit, et reclinato paululum capitio, capite devexo in gremium, preces sub silentio ad Dominum fudit; deinde Ansoni abbati, qui cominus assidebat, secure praecepit, dicens: Denuntia nautis ut nequaquam timeant, sed omnes se incolumes evasuros absque ulla penitus ambiguitate cognoscant. Vix modicum post hoc, et ecce ultra omnium spem absque ullo humano studio ipsa se navis dirigit, et mox in portum Capreolae civitatis delapsa celeriter subintravit. Tunc omnes liberatori Deo dignas referunt gratias, et manifeste se de faucibus mortis ereptos Romualdi meritis profitentur.