Life of St Romuald34 Caput XXXIV. De adventu Romualdi in Bifurcum
34 Caput XXXIV. De adventu Romualdi in Bifurcum
Veniens itaque Romualdus Bifurcum, visis omnium fratrum cellis, quia superstitione quadam ambitiosae videbantur, in nulla earum habere hospitium voluit, nisi in illa solummodo in qua Petrus venerabilis ejus discipulus habitabat, vir siquidem mirabilis abstinentiae multaeque admodum extremitatis, qui cellulam sibi ad S. Hilarionis exemplum vix unquam largiorem fieri quatuor cubitis permittebat. Referebat autem nosse idem venerabilis vir, quia dum B. Romualdus cum ipso maneret, et psalmos uterque inter se vicariis versibus alternaret, tricies in nocte, vel eo amplius, se Romualdus ad requisita naturae ire simulabat, quoniam affluentium lacrymarum inundantiam atque singultus cohibere non poterat. Cumque ibi Romualdus aliquandiu moraretur, et fratres non solum de spirituali certamine, verum etiam ut sibi abbatem praeferrent et communia cuncta facerent admoneret, illi, quia suum habebat unusquisque sustentatorem, et prout cuique libuerat, proprii sequebantur arbitrii libertatem, Romualdi praecepta suscipere non magnopere curaverunt.