Life of St Romuald35 Caput XXXV. De adventu ejus ad vallem de Castro, et multo animarum fructu per eum facto

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

35 Caput XXXV. De adventu ejus ad vallem de Castro, et multo animarum fructu per eum facto

Romualdus ergo, sterilitatis impatiens, anxia coepit aviditate perquirere ubi terram potuisset ad proferendos animarum fructus idoneam invenire. Misit itaque nuntios ad Camerinae provinciae comites. Qui audito nomine Romualdi, nimio repleti gaudio, cuncta suae virtutis offerunt praedia, non modo silvarum et montium, sed, si sibi etiam placeret, agrorum. Postremo repertus est in eorum possessione locus eremiticae conversationi satis congruus, montibus undique vallatus et silvis. In medio vero ampla quaedam planities non solum proferendis frugibus apta, sed perspicuis etiam fontium aquis irrigua. Hic itaque locus vallis de Castro antiquitus vocabatur, ubi jam parva erat ecclesia, in qua conversarum quarumdam mulierum videbatur esse conventus. His itaque loco sedentibus, constructis cellulis illic habitare cum suis discipulis vir venerabilis coepit. Ibi autem quantos animarum fructus per illum Dominus acquisierit, quis valeat vel atramento describere, vel lingua proferre? Coepere namque homines ad poenitentiam hinc inde confluere sua pauperibus misericorditer erogare, alii saeculum omnino relinquere et ad sanctae conversationis ordinem spiritu fervido festinare. Erat enim vir beatissimus quasi unus de Seraphim, quia et ipse flamma divini amoris incomparabiliter aestuabat, et alios, quocunque pergeret, sanctae praedicationis facibus incendebat. Saepe namque, dum praedicationis verba proferret, tanta illum compunctio in lacrymas excitabat, ut subito interruptum sermonem relinquens aliquorsum repentino impetu velut amens aufugeret. Nam et si quando cum fratribus equitabat, longe post alios veniens semperque psallens, nihilominus ac si in cellam resideret, jugiter lacrymas effundere non cessabat

Inter caeteros autem, praecipue saeculares clericos qui per pecuniam ordinati fuerant durissima severitate corripiebat, et eos, nisi ordinem sponte desererent, omnino damnabiles et haereticos asserebat. Qui novam rem audientes occidere illum moliti sunt. Per totam namque illam monarchiam, usque ad Romualdi tempora, vulgata consuetudine, vix quisquam noverat Simoniacam haeresim esse peccatum. Qui dixit eis: Canonum mihi libros afferte, et utrum vera sint quae dico, vestris attestantibus paginis comprobate. Quibus itaque diligenter inspectis, et crimen agnoscunt, et errata deplangunt. Constituit itaque vir sanctus plures canonicos et clericos, qui laicorum more saeculariter habitabant, praepositis obedire et communiter in congregatione vivere docuit. Nonnulli quoque episcopi qui per Simoniacam haeresim sacras sedes invaserant, ad eum causa poenitentiae concurrebant. Qui etiam venerabili viro se committentes, et episcopatum termino statuto deserere, et ad sanctae conversationis se promittebant ordinem festinare. Ex quibus tamen vir sanctus, quandiu vixit, nescio si vel unum convertere potuit. Est enim venenata illa haeresis, praesertim in episcopali ordine, tam dura, et ad convertendum rigida, ut, semper promittens, semper de die in diem producens atque in futurum procrastinans, facilius possit Judaeus ad fidem converti, quam haereticus latro plene ad poenitentiam provocari.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.