Life of St Romuald4 Caput IV. Quomodo Romualdus se ad eremum contulit
4 Caput IV. Quomodo Romualdus se ad eremum contulit
Cumque in ejus animo perfectionis amor magis ac magis in dies cresceret, nullamque mens ejus requiem inveniret, audivit quia in Venetiarum partibus quidam spiritualis vir esset, Marinus nomine, qui eremiticam duceret vitam. Consensu itaque ab abbate et fratribus nimirum facillime impetrato, ad praedictum venerabilem virum navigio discurrente pervenit, et sub illius regimine degere humillima mentis devotione instituit. Erat autem Marinus, inter caeteras virtutes, vir simplicis animi et sincerissimae admodum puritatis, nullo quidem magisterio eremiticae conversationis edoctus, sed ad hanc solummodo bonae voluntatis impulsu fuerat incitatus. Porro autem hunc vivendi morem habebat, ut per continuum anni circulum tribus in hebdomada feriis mediam panis buccellam et pugillum fabae gustaret, tribus vero vinum et pulmentum discreta sobrietate perciperet. Psalterium quidem per dies singulos totum canebat. Sed nimirum rudis, et nullatenus ordine vitae singularis instructus, sicut ipse postmodum B. Romualdus hilariter referebat, plerumque, de cella exiens, una cum discipulo passim per latitudinem eremi psallendo spatiabatur, nunc sub ista arbore vicenos, nunc sub illa tricenos vel quadragenos concinens psalmos. Romualdus autem, quia saeculum idiota reliquerat, aperto psalterio, vix suorum versuum notas syllabatim explicare valebat; et haec oculorum in ima defixio intolerabilem sibi importunitatem acediae generabat; Marinus vero virgam in dextera gerens, Romualdo e diverso sedenti sinistram capitis partem saepissime verberabat. Post multa autem Romualdus, gravi admodum necessitate compulsus, humiliter ait: Magister, si placet, a dextro me deinceps tempore percute, quia jam laevae auris auditum funditus perdo. Tunc ille, tantam ejus patientiam admiratus, indiscretae severitatis temperat disciplinam.