Life of St Romuald5 Caput V. Qualiter Petrus Urseolus est primo dux factus, et postmodum sit conversus
5 Caput V. Qualiter Petrus Urseolus est primo dux factus, et postmodum sit conversus
Eodem vero tempore Petrus, cognomine Urseolus, Dalmatici ducatus gubernabat habenas. Qui videlicet ad hujus fastigium dignitatis ascendere idcirco meruerat, quia decessoris sui, Vitalis scilicet Candiani, peremptoribus fautor exstiterat. Cur autem ille a suis exstinctus sit, non ab re esse arbitror, si servatae compendio brevitatis exponam. In conjugium namque germanam Ugonis magni illius marchionis acceperat, et, aemulatione leviri suadente, multos ex Longobardiae et Tusciarum partibus milites, profligatis pecuniarum stipendiis, acquirebat. Hoc autem Venetiarum incolae non ferentes, clam iniere consilium ut repentino impetu ducis palatium armati violenter irrumperent, eumque cum omni domo sua in ore gladii absque ulla retractatione necarent. Hujus denique conventiculae conjuratione comperta, Vitalis dux, nocturnis diurnisque vallatus excubiis, hostiles insidias ad nihilum redigebat. Illis autem haec et illa tentantibus, sed ad inceptae factionis effectum attingere non valentibus, tandem visum est ut domum Petri, quae ducis palatio adjacebat contigua, prius incenderent, istoque modo et ducem caperent et universa ejus domestica concremarent. Istius vero rei experiendae consensum a Petro, qui eorum consilii particeps fuerat, flagitantes, hujus tandem mercedis foedere pacti sunt, ut pro una ejus domo, quam igne consumerent, totam ditioni illius Venetiam subderent, et, deleto illo quem exosum habebant, ducem hunc loco ejus protinus subrogarent. Hoc igitur modo Petrus Dalmatici regni adeptus est principatum, qui postmodum, ambitionis suae jam voluptate potitus, respectu divinae gratiae demum corde compunctus est.
Quidam autem venerabilis abbas, Guarinus nomine, ex ulterioris Galliae finibus orationis gratia per diversas mundi regiones peregrinari solitus erat. Hic quoque ad ducem veniens, ab eo protinus ut sibi ad evadendum tanti reatus periculum consultum praeberet exactus est. Accersitis igitur Marino et Romualdo, hoc sibi communi jubetur sententia, ut saeculum simul cum ipso, quem per nefas invaserat, ducatu relinqueret, et, quia ad alienae dominationis arcem injuste proruperat, ipse se alienae potestatis dominio subjugaret. Ille autem homo nimirum in potestate positus, quia conversionem suam manifeste facere ausus non est, tutum putavit hoc utendum esse consilio. Imminente igitur festivitate sancti cujusdam martyris, ex cujus vocabulo basilicam in propria possessione adhuc privatus habuerat, illic pridie uxorem suam praemisit, ipse quasi mox secuturus; hoc ei praecipiens, ut et ornatum ecclesiae accuratissimum provideret, et secum venientibus sumptuosas epularum delicias in crastinum praepararet. Ipse autem post conjugem remanens, his de suis thesauris, quae sibi videbantur, ablatis, cum quodam suo familiari, Joanne scilicet Grandenico, qui praefatae conjurationis conscius fuerat, et cum tribus illis beatis viris quos praeposuimus navem ascendit, deinde in Galliam ad monasterium abbatis Guarini magnus conversus aufugit. Petro igitur et Joanne monachis in S. Michaelis coenobio factis, Marinus et Romualdus, non longe a monasterio degentes, ad singularem vitam, cui assueti fuerant, revertuntur. Quibus etiam ipsi jam dicti fratres, peracto vix annuo spatio, ad perferendam ejusdem solitudinis districtionem aggregati sunt.