Life of St Romuald42 Caput XLII. De itu et reditu rursus a Parentio
42 Caput XLII. De itu et reditu rursus a Parentio
Post haec Romualdus denuo Parentium navigavit, sed apostolicae sedis antistes, et Romani cives ad eum redeundi legationem dirigunt. Quod si reverteretur, facturos se omnia ejus praecepta promittunt; sin autem, excommunicationis sententiam comminantur. Hoc itaque modo suum Romualdum alumna Italia recuperare promeruit.