Life of St Romuald43 Caput XLIII. De miraculo latronis in monte Petrano facto
43 Caput XLIII. De miraculo latronis in monte Petrano facto
Eo itaque tempore in faucibus Callensium montium aliquandiu mansit, deinde in Petranum montem, non longe videlicet a monasterio sancti Vincentii quod juxta Candilianum constitutum est fluvium, demigravit. Quocunque autem vir sanctus ibat, semper fructificans, semper animarum lucrum magis ac magis accumulans, et homines de saeculo abstrahens, velut totus in ignem conversus, ad coeleste desiderium animos hominum accendebat. Volens autem tunc locum ad eremum faciendam idoneum invenire, praecepit cuidam presbytero ut, ad domum propriam rediens, sibi et his qui eum comitabantur alimenta deferret. Deinde montem indagine studiosa perlustrans, postremo quemdam monachum juxta parvam basilicam habitantem reperit, a quo mox ut secum pergeret, et locum ostenderet ubi aqua inveniretur, exegit. Qui nimirum denegavit se domum sine custode posse relinquere, quia latronum insidiantium impetum formidaret. Ad haec Romualdus se recompensaturum, si tale quid accidisset, cuncta spopondit. Sicque jam alienae injuriae debitor factus, monachum secum duxit. Illis itaque locum quaerentibus, ecce presbyter, ut jussus fuerat, prandium deferens, furem jam domum infringentem reperit, repertum cepit, captum usque ad Romualdi reditum custodivit. Quem Romualdus inveniens, prius illum pia studuit verborum austeritate corripere, deinde, dulciter admonens, incolumem permisit ad propria remeare. Sic nimirum, sic divina providentia servavit illaesum quod in absentis Romualdi fuerat custodia derelictum.