Life of St Romuald44 Caput XLIV. Item miraculum de aliis latronibus

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

44 Caput XLIV. Item miraculum de aliis latronibus

Rursus dum in eisdem partibus cellas construeret (erat autem sarcina procul ab eis sub quodam saxo reposita), tunc vir venerabilis quemdam fratrem illuc quasi cum quodam impetu propulit, praecipiens sibi ut nimis anxie festinaret. Qui mox fures superveniens, illos quidem jam rapere tentantes reperit, sed nihil adhuc ex his quae reposita fuerant deesse cognovit. Qua ex re recte colligitur beatum virum non sine divinae revelationis instinctu fratrem cum tanta sollicitudine destinasse, ipso videlicet puncto quo fures ad rem non custoditam contigit pervenisse.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.