Life of St Romuald46 Caput XLVI. De miraculo quod fecit in Aqua-bella curans presbyterum

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

46 Caput XLVI. De miraculo quod fecit in Aqua-bella curans presbyterum

Inde vero progrediens, non longe ab Apennino monte, in loco qui dicitur Aqua-bella, manere constituit. Illic sane dum saeculares quidam cum discipulis ejus habitationum tecta construerent, Romualdus autem, quia jam prae senectute laborare non poterat, et solus hospitium custodiret, presbyter quidam intolerabilem dolorem in dentibus sentiens, opus aedificii invitus reliquit, et postulata a fratribus licentia redire domum miserabiliter ejulans coepit. Cumque per Romualdum transitum reversionis haberet, interrogatus cur abscederet, mox casum suae passionis innotuit. Huic Romualdus hianti, locum ubi patiebatur digito tetigit, dicens: Ignitam, inquit, subulam, ne labrum laedat, in calamum mitte, et hic pone: sic dolor aufugiet. Vix presbyter unius jugeris spatio ultra progressus est, et confestim, omni dolore deposito, ad opus quod reliquerat, sanus et incolumis repedavit, claris nimirum vocibus exclamans, et dicens: Gratias tibi agimus, omnipotens Deus, qui regionem nostram splendore tanti sideris illustrare dignatus es. Vere angelus Dei, vere propheta sanctus, et lux magna occulta mundo in finibus nostris apparuit. Haec et alia multa in Dei laudem vociferans, vix a beati viri discipulis tacere compulsus est. Nam si talia verba ad Romualdi aures qualibet occasione pertingerent, gravissima cor ejus indignatione ferirent.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.