Life of St Romuald47 Caput XLVII. Item miraculum de fago prope cellam ejus incisa
47 Caput XLVII. Item miraculum de fago prope cellam ejus incisa
Alio quoque tempore, dum in quadam eremo valde speciosa et egregia, cui nomen est Camaldulensis, quam ipse aedificaverat, in cellam resideret, magnam aliquam fagum, quae prope cellam ejus astabat, incidi praecepit. Erat autem fagus ita cellae acclivis et imminens, ut juxta humanam opinionem, si cecidisset, totum mox aedificium indubitanter obrueret. Cumque operarii vellent jussa perficere, sed ruinam arboris formidarent; ille ut nequaquam timeretur instabat. Itaque cum, impactis circumquaque securibus, in ipsa jam arboris viscera veniretur, arbor autem super beatum virum non jam dubio impetum minaretur, coepere omnes rogare et vocibus clamosis vehementer insistere ut, si cellam postponeret, semetipsum exiens conservaret. Ille autem, nequaquam eorum clamoribus acquiescens, ut coeptum cito perficerent definite praecepit, facto signo crucis contra eam. Postremo fagus, gravissimo sonitu corruens, ita aliorsum est ex divina virtute projecta, ut, cunctis mirantibus, cella omnino remaneret illaesa. Omnes igitur tanto obstupefacti miraculo, laetas ad coelum voces tollunt, et immensas Deo gratias referunt.