Life of St Romuald48 Caput XLVIII. De ilice lapsa super rusticum, et eum non laedente

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

48 Caput XLVIII. De ilice lapsa super rusticum, et eum non laedente

Sed quid nos de divina circa venerabilem virum custodia dicimus, cum et alios saepe per ejus praesentiam ex magnis ereptos fuisse periculis non ignoramus? Ex quibus videlicet unum hic memorare sufficiat, ut plures fuisse prudens lector agnoscat. Aliquando namque ipse cum operariis manens, nimiae magnitudinis ilicem in monte Petrano faciebat incidi. Quae videlicet arbor in praerupto montis declivio pendens, in ima vergebat. Rusticus autem quidam paulo inferius stabat. Cum igitur praecisa arbor graviter corruens, per devexum montis volveretur in praeceps, mox repertum rusticum repentino impetu coepit ad inferiora rotare. Cuncti protinus dolentes exclamant, et jam non solum esse hominem mortuum, sed totum quoque dilaceratum ejus corpus existimant. Sed, mira divina virtus! ita mox sanus et incolumis repertus est, ac si super eum non arbor sed arboris folium cecidisset. Hinc jure perpenditur sancti viri meritum quantum apud Deum pondus habuerit, in cujus conspectu gravissima arboris moles pondus habere nescivit.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.