Life of St Romuald57 Caput LVII. De Gaudentio, et Berardo, et monacho sanato

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

57 Caput LVII. De Gaudentio, et Berardo, et monacho sanato

Alius frater, Gaudentius nomine, abbatis videlicet hujus Monasterii S. Vincenti pater, cum magno fervore conversus, ardentiori postmodum spiritu in Dei est servitio conversatus. Hic aliquando a B. Romualdo licentiam petiit, qua vellet cuncta jam pulmenta dimittere, et, pane cum aqua contentus, pomis quoque sive crudis oleribus victitare. Hoc igitur impetrato, cum in eodem proposito infatigabiliter permaneret, Tedaldus quidam alius frater, infirmitati illius indiscrete compatiens, adire magistrum studuit, et quia frater ille tam grave pondus portare non posset, hanc ejus obstinationem frangi omnino debere suggessit. Romualdus autem, ut puta vir simplicis animi, Tedaldi verbis assensum dedit, et Gaudentio talis vitae licentiam abstulit. Ille vero graviter ferens, nequaquam amplius cum Tedaldo in eremo in qua eos Romualdus posuerat passus est habitare, sed Ingelberto, qui a Romualdo disjunctus fuerat, se subdidit, et ab eo consensum praedictae conversationis accepit. Hic itaque Gaudentius non multo post tempore defunctus est, et in coemeterio B. Vincentii juxta corpus Berardi venebilis viri, qui aeque Romualdi discipulus fuerat, est sepultus. Romualdus autem, quia ille in praevaricatione inobedientiae vitam finierat, orationem pro eo fieri penitus interdixit. Aliquanto autem post tempore monachus quidam praedicti coenobii, dum matutinam synaxim cum reliquis fratribus celebraret, repente tam acrem dolorem sentire in dentibus coepit ut jam in choro ad psallendum stare omnino non posset. Qui protinus exiens, super sepulcrum se Berardi atque Gaudentii lamentando jactavit, et medelam sibi per eos provenire sperans, medium se inter utrumque constituit, dumque ibi aliquandiu jacens oraret, mox eum somnus oppressit. Illico sane videt Berardum sacerdotalibus ornamentis splendidissime decoratum, tenentem in manibus librum aureis litteris scriptum, ante altare scilicet stantem et missarum solemnia celebrantem. At cernit Gaudentium moerentem, tristem demisso vultu, post tergum Berardi procul assistere, et, velut excommunicatum, sacris appropinquare mysteriis non audere. Qui mox locutus est ei, dicens: Vides, inquit, frater, illum Berardi librum mirabiliter deauratum? Ego quoque talem per omnia nunc haberem, nisi illum mihi, heu, heu! Tedaldus monachus abstulisset. Statimque frater evigilans, sanus et incolumis, fugato omni dolore, surrexit. Deinde laetus visionem suam fratribus per ordinem retulit. Quod Romualdus audiens illico praecepit fratribus ut jam Gaudentio fraternam charitatem impenderent, atque pro eo enixius orarent. Unde non sine ratione colligitur quod ille qui privatus societate Romualdi, librum quem meruerat, perdidit, jam ejus gratiae restitutus, et orationibus sublevatus, eumdem librum recuperare meruit: et quem Tedaldus non nisi per Romualdum abstulerat, jam Romualdus orando pro illo cum omnibus simul fratribus reddat.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.