Life of St Romuald58 Caput LVIII. De discipulo in lecto Romualdi a daemonibus verberato

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

58 Caput LVIII. De discipulo in lecto Romualdi a daemonibus verberato

Aliquando vir venerabilis cujusdam causa necessitatis in viam ire disponens, uni discipulorum cellam commisit, et usque ad suum reditum in ea illum manere praecepit. Ille vero temerarius, dum debiti honoris reverentiam magistro non servat, audacter in ejus strato jacere non dubitat. Ecce autem in ipsa nocte maligni spiritus super eum immaniter irruunt, gravissimis eum verberibus atterunt, et projectum de lecto pene seminecem derelinquunt. Merito namque tam superbos suae offensionis ultores pertulit, qui in talem virum postposita humilitate peccavit, et dum pio magistro non exhibuit reverentiam, ex duris et impiis sensit manibus disciplinam. Similiter quoque postmodum venerabilis vir iter acturus, alium in eadem cella discipulum dereliquit. Cui cum discipulus diceret: Magister, ego in lecto tuo non jaceo, quia quod alii contigit, mihi etiam consequenter evenire formido, ille respondit: Fili mi, jace et dormi securus; ille enim in eo recubans, idcirco in manus inimicorum incidit, quia parvitatis meae licentiam non accepit, tu autem accepto consensu, in Deo spem pone, et sine pavore quiesce. Qui videlicet in eo, sicut jussus fuerat, jacuit, et nullum omnino casum adversitatis incurrit.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.