Life of St Romuald59 Caput LIX. De muliere in amentiam versa, et Romualdi benedictione sanata

san Pier Damiani († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

59 Caput LIX. De muliere in amentiam versa, et Romualdi benedictione sanata

Saecularis quidam vir, Arduinus nomine, Romualdo se ad suscipiendum sanctae conversationis habitum tradidit; deinde domum, ut sua quaeque disponeret, remeavit. Cumque eum uxor sua venientem vidisset, femineo nimirum furore succensa, exclamavit adversus eum, dicens: Sic, bone vir, ab haeretico illo et antiquo seductore nunc venis, et me miseram et destitutam omni humano solatio derelinquis? Et hoc dicto, protinus in amentiam vertitur, et ita furere et conquassari coepit ac si patenter a daemonio vexaretur. Habebat autem vir sanctus hujusmodi consuetudinem, ut si quando fratres in viam dirigeret, bene dictionem illis, sive panem, sive pomum, seu quodcunque aliud daret. Unde discipuli, ut experti multoties fuerant, certum tenebant quod si ex benedictione magistri, cuilibet aegroto porrigerent, ad salutem illum incolumem revocarent. Nam et ex aqua, unde manus ejus abluebantur, plures languidi saepe restituti sunt sanitati. Quod tamen cautissime oportebat fieri, ne si vir sanctus hoc aliquatenus deprehenderet, in gravissimam tristitiam deveniret. Cum igitur diu jam femina miserabiliter vexaretur, quidam fratres qui aderant, de benedictione panis quam a magistro susceperant, ei particulam tradiderunt. Deinde cum hoc mulier comedisset, mox mente sedata, ab omni redditur insaniae furore liberrima. Quae protinus omnipotenti Deo et Romualdo famulo ejus recuperatae sanitatis gratias retulit, et viro suo conversionis licentiam ulterius non negavit.

Fonte del testo digitale: . Testo originale: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.