The Letters of St. Jerome 72

san Girolamo (345–420 d.C.) · Epistolae · PL 22, 327–1224

72 To Vitalis PL 22, 672

Vitalis had asked Jerome “Is Scripture credible when it tells us that Solomon and Ahaz became fathers at the age of eleven?” The difficulty had previously occurred to Jerome himself (Letter XXXVI. 10, whence perhaps Vitalis took it) and in this letter he suggests several ways in which it may be met. He is quite prepared, if necessary, to accept the alleged fact on the grounds that “there are many things in Scripture which sound incredible and yet are true” and that “nature cannot resist the Lord of nature” (§2). He is disposed, however, to regard the question as trivial and of no importance. The date of the letter is 398 a.d.

Alteri Vitalis epistolae respondens, docet pro vero credendum esse, Salomonem, et Achaz undecimo aetatis anno filios genuisse. Posse tamen alia ratione Scripturam id assevantem explicari; verum ab hujusmodi quaestionibus anxie discutiendis dehortatur.

Zenon nauclerus, per quem mihi dicis tuae sanctitatis litteras esse transmissas, unam tantum et brevem 436 Epistolam beati Papae Amabilis reddidit, solita munuscula continentem. Satisque miror quid causae fuerit, ut cum in benedictionibus et tuis et illius perferendis fidelis extiterit, in reddenda epistola negligens comprobetur. Neque enim te falli arbitror discipulum veritatis; nisi forte Graeco homini Latinus sermo inter chartulas oberravit. Itaque ad secundam rescribo Epistolam, quam mihi sanctus filius meus Heraclius Diaconus reddidit, in qua inter caetera deprecaris, ut exponam tibi causas, Quare Salomon, et Achaz undecim annorum, filios genuisse dicantur. Si enim duodecimo anno Salomon super Israel accepit imperium, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem; filiusque ejus Roboam cum quadragesimum et primum annum ageret aetatis, patri successit in regnum, perspicuum est undecim annorum fuisse Salomonem, sive decem, quia decem menses a conceptu usque ad partum sibi mater vindicat. Rursum Achaz filius Joathan cum viginti esset annorum, rex constitutus est super duas tribus, idest, Judam et Benjamin , regnavitque annis sedecim : quo mortuo, Ezechias cum vicesimum et quintum annum ageret aetatis, patri successit in regnum . Ex quo intelligitur, Achaz quoque undecimo sive decimo anno, Ezechiam filium procreasse.

Et si quidem in historiis aliter haberent Septuaginta interpretes, aliter Hebraica Veritas, confugere poteramus ad solita praesidia: et arcem linguae tenere vernaculae: nunc vero et ipsum authenticum, et caeteri interpretes pari auctoritate consentiant, non in Scriptura, sed in sensu est difficultas. Quis enim crederet mortalium, ut undecim annorum puer generaret filium? Multa et alia dicuntur in Scripturis, quae videntur 437 incredibilia, et tamen vera sunt. NEQUE ENIM VALET natura contra naturae Dominum: aut potest vas figulo dicere: quare me ita fecisti, aut ita? Licet quod pro miraculo, signo atque portento fit, legem naturae facere non possit. Num quia nostra aetate duplex Lyddae natus est homo, duorum capitum, quatuor manuum, unum ventre, et duobus pedibus, omnes homines ita nasci necesse est? Legamus veteres historias et maxime Graecas ac Latinas, et inveniemus lustralibus hostiis, secundum errorem veterum, portentuosas soboles, tam in hominibus, quam in armentis ac pecudibus, expiatas. Audivi, Domino teste non mentior: quaedam muliercula cum expositum nutriret infantem, et instillaret cibos, ac nutricis officio fungeretur, cubaretque cum ea parvulus, qui usque ad decimum jam pervenerat annum; accidit, ut plus quam pudicitia patitur, se mero ingurgitaret, accensaque libidine, obscoenis motibus ad coitum duceret infantem. Prima ebrietas alterius noctis et caeterarum deinceps fecit consuetudinem. Nec dum duo menses fuerant evoluti, et ecce feminae uterus intumuit. Quid plura? dispensatione Dei factum est, ut quae contra naturam simplicitate parvuli in contemptum Dei abutebatur, a naturae Domino proderetur, impleto sermone quo dicitur: Nihil occultum quod non manifestetur .

Simulque consideremus, quod occulte Scriptura et Salomonem et Achaz voluptatis et impietatis accuset. Uterque enim cum esset de stirpe David, recessit a Domino: et alter in tantum secutus est libidinem, ut septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas, et adolescentulas, et scorta passiva, quorum non erat numerus: neglectoque Deo patrum suorum, extruxerit idola gentium plurimarum; et fuerit, non ut prius IDIDIA, id est, amabilis Domini, sed amator mulierum : alter miserit ad regem Assyriorum, auxilium postulans, et in tempore angustiae suae, auxerit contemptum in Dominum, immolaveritque 438 diis Damasci victimas percussoribus suis, et in omnibus urbibus Juda extruxerit aras ad cremandum thus; atque ad iracundiam provocaverit Dominum Deum Patrum suorum : in tantum ut direptis vasis domus Domini atque confractis, clauserit januas Templi Dei, et fecerit sibi altaria in universis angulis Jerusalem, ambulaveritque in viis regum Israel, et statuas fuderit Baalim, et adoleverit incensum in valle filiorum Ennon, et lustraverit filios suos in igne, juxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel. Ex quo perspicuum est, homines a parva aetate libidini deditos, immatura eorum sobole demonstrari, quod etiam eo tempore peccare coeperint, quo natura non patitur.

Ad summam illud dici potest, quod in regno David Salomon cum duodecim esset annorum, solium patris obtinuerit: et postea, quia Scriptura reliquit incertum, vixerit David, regnante jam filio, aliquot annos, qui sibi et non Salomoni imputentur: mortuo autem patre, post filius regnaverit annis quadraginta, quos sine parente regnavit: atque ita et initium regni Salomonis, et tempus quo solus ipse regnavit, ab historia demonstratum. Nec tamen omnes annos vitae illius quinquaginta tantum et duorum annorum circulis contineri. Sin autem dubitas, quod regnantibus filiis, patribusque viventibus, non filiis tempus regni eorum, sed parentibus imputetur, lege ipsum Regnorum volumen, et invenies, quod Ozias rex Juda postquam lepra percussus est, habitavit in domo separata, et filius ejus Joathan imperium rexerit, judicaveritque populum terrae, usque ad diem mortis patris sui : et tamen post mortem illius, cum viginti quinque esset annorum, sedecim annis regnasse dicatur, quos solus ipse regnaverit. Quod de Salomone intelleximus, de Achaz similiter intelligendum est, qui Joathae filius, Ezechiae pater fuerit . Audivi quemadmodum Hebraeum hujuscemodi narrare fabulam juxta Prophetiam 439 Isaiae, quam inter decem Visiones nuper interpretatus sum: quod mortuo Achaz, Philistaea laetata sit, et Scriptura postea comminetur ac dicat: « Ne laeteris Philistaea omnis tu: quoniam comminuta est virga percussoris tui. De radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem » : hoc est de Achaz constituetur rex Ezechias. Ex quo intelligi voluit, non statim post mortem patris, filium in imperium subrogatum, sed vel seditionibus populi, vel quibusdam interregnis, aut certe prementibus malis, et hinc inde consurgentibus bellis, regnum ejus fuisse dilatum.

In rebus obscuris diversas ponimus opiniones, ut non tam scribere, quam loqui tibi coram videamur. Caeterum Apostolus interminabiles genealogias et Judaicas fabulas prohibens, de istiusmodi mihi videtur interdicere quaestionibus. Quid enim prodest haerere in littera, et vel scriptoris errorem, vel annorum seriem calumniari, cum manifestissime scribatur: Littera occidit, spiritus autem vivificat? Relege omnes et veteris et novi Testamenti libros, et tantam annorum reperies dissonantiam, et numerum inter Judam et Israel, id est, inter regnum utrumque confusum, ut hujuscemodi haerere quaestionibus, non tam studiosi, quam otiosi hominis esse videatur. Munuscula a te missa libenter suscepi, et impendio precor, ut in amore quo nos appetere coepisti, ad finem usque perdures. Non enim coepisse, sed permansisse virtutis est. Nostra vicissim per Desiderium missa suscipe.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.