Letters 111
111 To Marcian Augustus PL 54, 1020
(About Anatolius’ mistake in deposing Actions from the office of archdeacon and putting in Andrew instead.)
Ordinationis Anatolii suspicionem per fidei ejus professionem esse sublatam. --II. Male ab eo Aetium ab archidiaconi officio esse submotum. --III. Marcianum rogat ut Anatolium ab illicitis retrahat, et faveat Juliano.
LEO episcopus MARCIANO Augusto.
Quam excellenti pietate et quam glorioso clementiae vestrae studio in integrum nuper fides Christiana revocata sit, totus mundus agnoscit, et salutis suae singulare praesidium per vos a Domino esse reparatum. Ac si quid adversum tanti operis consummationem de contrario spiritu sentitur oboriri, necesse est ut ad vestrae revocetur pietatis auxilium, quod ad custodiam catholicae veritatis divina providentia praeparavit: ut cum potestatis vestrae sit scandala etiam in longinquo nata resecare, multo magis ea quae sub vestris audent oculis surgere, non sinatis accrescere. Anatolii episcopi ordinationem, sicut scientia Dei testis est, suspectam (quod fatendum est) mihi fecerant consecrationis ejus auctores, nec dissimilem ab eligentibus arbitrabar electum; secutumque est ut cum communionem apostolicae sedis expeteret, diu dandis ad eum pacis epistolis abstinerem. Sed cum illi pietatis vestrae testimonium 1186 suffragaretur, et de fide atque unanimitate ejus optanda quaeque et placitura promitteret, professionem ejus ita credidi esse sinceram, ut tamen, qua observantia se agere deberet, non desinerem commonere, sedulo ipsi ac diligenter inculcans, ut de persecutoribus beatae memoriae Flaviani neminem auderet in suo habere consortio, et Eutychis haeretici sectatores tamquam inimicos Christi veraciter perhorreret. Quod adeo obedienter visus est accepisse, ut Andream diaconum Eutychianae haereseos defensorem a se indicaret esse dejectum. Secutumque est ut de his quae pro catholica fide in synodali concilio fuerant definita, talia ad me scripserit, qualia catholicum sacerdotem scribere congruebat.
Cum ergo ad commendanda ipsius primordia ista praecesserint, nescio quid causae aut occasionis emerserit, ut virum catholicae fidei, et Nestorianis atque Eutychianis haereticis constanter etiam adversum, archidiaconem sub honoris specie degradaret, et dispensationem totius causae et curae ecclesiasticae in Andream Eutychianistam repente transferret: adeo nimia commotione turbatus, ut consecrationem quam pro injuria dabat, sexta sabbati, traditionis apostolicae aut nescius aut oblitus, inferret: quasi non ad episcopum magis quam ad presbyterum ordinationis illius vitium pertineret: qui non inveniens quod argueret in fide, quod improbaret in moribus, dejectionem innocentis per speciem provectionis implevit; addens in sententia illud injuriae, ut eum coemeterio deputando, quodam damnaret exsilio. Quem tamen pietati vestrae commendare praesumo, ne ullis ulterius noxiis ingravari possit insidiis, quem Dominus, ut comperi, sub vestra defensione constituit.