Letters 112
112 To Pulcheria Augusta PL 54, 1023
(On the same subject more briefly.)
Andream ecclesiasticis rebus, amoto Aetio, praepositum esse conqueritur. --II. Omnia in statum pristinum restitui postulat.
LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
Multis exstantibus documentis, quibus in dilectione Ecclesiae Dei pietatis vestrae manifestatur affectio, merito quoties aliquid nascitur scandalorum, vestrum desideratur auxilium: ut fides, quae annitentibus vobis, contra haereticorum commenta defensa est, securae pacis perpetem obtineat firmitatem. Nam quid prodest foris adversarios veritatis oppressos, si eosdem habeamus intra Dominica septa redivivos? Quod itaque circa personam filii mei Aetii gestum esse cognovi, nimium me anxium facit, et metuere certa ratione compellit ne poenitendum mihi sit quod de episcopo Constantinopolitano, qui ab impugnatoribus fidei fuerat ordinatus, vobis adhortantibus, acquievi meliora sentire, cum tanto pietatis vestrae testimonio juvaretur, ne illum gravaret suae ordinationis infirmitas, ubi vestra interventio praestaretur. Unde gratulari coeperam quod beati Flaviani honorare memoriam, et haereticorum conatibus obsistere diceretur. Sed doleo illum, sicut praedicti lacrymabilis querela demonstrat, in deteriora mutatum, et eum nunc constituisse archidiaconum, quem ipse professus est a se esse rejectum, qui Eutychianae haereseos se apud nos prodiderat defensorem. Quem quia nunc ecclesiasticis negotiis praeposuit, propter haereticam perversitatem eidem favorem suum praestare convincitur; qui etiamsi magna satisfactione potuisset indulgentiam promereri, 1189 nequaquam debuit his qui in fide permanserant anteferri.
Unde quia non latet clementiam vestram quantum periculi aut per pudendam socordiam, aut per dolosam nequitiam nutriatur, dignamini episcopum ad professionem suae fidei auctoritate vestrae clementiae revocare. Non sibi has maculas superducat, nec existimationem suam, quam vestro acquisivit favore, contemnat; societatem haeretici, quem dudum a se removit, abscidat, et persequi eum quem gratiorem debuit habere desistat. Cujus innocentiae vos ita affuisse gaudeo, ut moerori ejus digna consolatione vestra pietas subveniret. Circa fratrem meum, veneratorem vestrum Julianum episcopum, quantum debeat crescere vestra dignatio, apostolicae sedis aestimate judicio: cum in causa fidei, cui gloria vestra famulatur, vicem ipsi meam eatenus delegarim, ut ab ea quae vobis debetur observantia non recedens, pietati me vestrae praesentare non desinat: exsequens in custodia fidei, et in ecclesiasticis disciplinis per omnia sollicitudinem meam, et opportunis suggestionibus, quod universali Ecclesiae prosit, insinuans: ut in ipso nec catholicis vestrum praesidium, quibus volumus subveniri, nec meum vobis desit obsequium. Data sexto idus Martii, Opilione viro clarissimo consule.