Letters 118

papa san Leone I Magno (390–461 d.C.) · Epistolae · PL 54, 582–1218

118 To the Same Julian, Bishop of Cos PL 54, 1039

(In which, after speaking of his own efforts for the Faith, he objects to monks being permitted to preach, especially if heretically inclined, and asks Julian to stir up the Emperor’s zeal for the Faith.)

Nihil se pro causa fidei et Ecclesiae omisisse. --II. Praedicandi munus solorum sacerdotum, non monachorum esse; contra parricidas Alexandrinos imperatoris zelum accendendum esse.

LEO episcopus JULIANO Coensi episcopo.

Litteras dilectionis tuae, quas per filium meum virum illustrem Esychium direxisti, eo tempore accepi, quo recentioribus epistolis tuis iterata jam occasione responderam. Unde quia etiam in his alloquiis tuis eadem de impiissimis haereticis justo dolore conquestus es, congruum fuit, quia scribendi opportunitas exstitit, non tacere. In causa itaque fidei, quidquid pro nostro officio agi potuit ac potest, juvante Domino, et sollicite et libenter exsequimur: ut Evangelio Christi irreprehensibiliter serviamus, ne per desidiam nostram ulla pars Ecclesiae catholicae neglecta videatur. Propter quod, sicut omnibus notum est, non destiti laborare, ut manifestata atque defensa incarnationis Dominicae veritate, omnis fraternitas, quid ubique secundum doctrinam apostolicam, et tenendum et docendum esset, agnosceret, accedente gloriosissimorum principum studio divinitus inspirato, ut in civitate Chalcedonensi synodo 1211 congregata, haeretica damnaretur impietas, ne vel quisquam sectator Nestorii, vel ullus discipulus Eutychis liberum possit cum catholicis habere consortium: cum quod ad sancti concilii auctoritatem pertinet, nulla usquam remanserit discordia. Si qui autem sua obduratione caecati, ita in reprobi sensus amentiam transierunt, ut malint furere quam sanari, ad imperialem pertinet potestatem ut perturbatores ecclesiasticae pacis et reipublicae, quae Christianis principibus merito gloriatur, inimici, sollicitius comprimantur.

Ut autem imperialis est, ut diximus, potestatis, tumultus publicos ac seditiones sacrilegas severius coercere, ita auctoritatis est sacerdotalis, monachis praedicandi aliquam contra fidem licentiam non praebere, et omni virtute resistere, ne ea quae ad sacerdotes pertinent, sibi audeant vindicare. Unde miramur fratrem Thalassium episcopum, quod Georgio nescio cui, qui praesumendo illicita, et propositum monachi et nomen amisit, scribendi vel praedicandi aliquam permiserit facultatem. Ad quem episcopum, si dilectioni tuae visum fuerit, ex hac parte competentia scripta mittemus. Agat itaque fraternitas tua opportunis suggestionibus, ut clementissimus princeps quae Domino sunt placitura praecipiat, et incentores cruentarum seditionum jubeat competentius coerceri, ut nec illi impuniti sint, quorum manus scelera perpetrarunt, nec illi qui talium utuntur insania. Si autem inquisitio judiciaria et confessio reorum ad eas personas pervenit, quarum vel consilio vel impulsu mala tanta commissa sunt, nullius favoris eis sunt praestanda solatia. Quantum enim meliora de ipsis sunt credita, tanto sunt amplius detestandi, quorum nunc impietas, quae per hypocrisim fuerat velata, detegitur. Et ideo agat Christianissimus et piissimus imperator, quod paci ecclesiasticae intelligit profuturum. Quem superna inspiratione ita instruendum esse confido, ut et disciplina inquietos revocari, et a sanguine eorum jubeat abstineri: quamvis nihil ultionum non mereantur subire, qui ausi sunt et divinis et humanis constitutionibus 1212 repugnare. Data quarto nonas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.